author
stringclasses
244 values
pl_number
float64
1
1k
pl_head
stringlengths
6
90.1k
salutation
stringlengths
0
29k
text
stringlengths
0
1.51M
notes
stringlengths
0
109k
brackets
stringlengths
0
207k
author_viaf_link
stringclasses
243 values
recipients
sequencelengths
0
0
date
stringclasses
1 value
Anastasius IV
22
XXII. Ad Ludovicum VII, Francorum regem.--Adversus comitem Nivernensem, et oppidanos Vizeliacenses. (Laterani, Dec.?) [MANSI, Concil., XXI, 776.]
ANASTASIUS episcopus, LUDOVICO regi.
Quoniam jam a retroactis temporibus de tua regia magnificentia nobis et sacrosanctae Romanae Ecclesiae bona sunt plurima nuntiata; nobilitatem tuam, tam hi qui in apostolatus officio praecesserunt, quam nos, per omnia dileximus; et qui adhuc ex divina voluntate sumus superstites, diligimus, et honorem tuum in quibus secundum Deum possumus, cupimus augmentari. Eapropter, charissime in Christo fili, quemadmodum praedecessor noster sanctae memoriae Eugenius papa, ita et nos pro Vizeliacensi monasterio apostolica tibi scripta dirigimus: mandantes et in Domino commonentes, ut Nivernensem comitem, qui feritate barbarica saevire adversus praefatum monasterium non desistit, districte commoneas, ut memorato monasterio damna quae intulisse dignoscitur, in integrum studeat emendare, et locum suum in pace ac libertate sua dimittat. Si vero aliquam justitiam in eodem monasterio se habere confidit, suam postmodum mandato nostro poterit obtinere justitiam. Quod si in sua pertinacia induratus, haec effectui mancipare contempserit, nos in personam ejus, et Burgensium Vizel. excommunicationis sententiam sine appellationis remedio praecipimus promulgari, et in tota terra ipsius, praeter baptisma parvulorum et morientium poenitentias, omnia divina officia penitus prohiberi. Quocirca per praesentium latorem tibi mandamus, quatenus extunc ab eo tanquam excommunicato abstineas, et Burgenses ipsos ab omnibus feriis regni tui sub banno tuo penitus prohibens, a quibuscunque inveniri poterunt, capi, et rebus suis spoliari, sicut perjuros et ecclesiae turbatores, justitiae zelo praecipias. Praeterea nihilominus industriae tuae mandamus, quatenus praefatum monasterium Vizeliac. pro alicujus falsa suggestione nullatenus aggraves: imo pro B. Petri et nostri reverentia, ipsum tanquam ejusdem principis apostolorum patrimonium, ab omni hoste studeas defensare. Ad haec, devotionem tuam nullatenus latere volumus quod nos dilecto filio nostro Vizeliacensi abbati dedimus in mandatis ut memorato comiti in monasterio nostro nullam prorsus concessionem facere audeat. Valete.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
23
XXIII. Ecclesiae Arelatensis privilegia et bona confirmat. (Laterani, Dec. 26.) [ Gall. Christ. nov., I, Instrum. 97.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RAIMUNDO Arelatensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Arelatensem metropolim famosum et insignem quondam fuisse, atque in Galliarum partibus, multis et dignitatis et gloriae titulis claruisse, tam vetusta ipsius civitatis indicia, quam authentica veterum scripturarum testimonia manifestant: sed quia consistentis in ea populi peccata corrigere divinae dispositioni complacuit, guerris undique irruentibus, tam in dignitate, quam in rebus temporalibus ipsa metropolis est plurimum diminuta, cujus contritioni nos, qui licet indigni justitiae cultores atque custodes in ecclesia , principis apostolorum Petri et Pauli specula, disponente Domino, residemus, benigno affectu compatimur, et ejus paci et dignitati salubriter, in quantum cum Deo possumus, providere optamus; aequum enim ac rationabile est, ut qui beato Petro et ejus vicariis devotiores esse noscuntur, et sacrosanctae Romanae Ecclesiae patrocinio cupiunt confoveri, ejusdem piae matris uberibus nutriantur, et in rationabilibus suis petitionibus exaudiantur. Quocirca, dilecte in Christo frater et coepiscope Raimunde, de tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praedictam Arelatensem Ecclesiam ad quam nimirum sicut ex dictis beati Zozimi papae et martyris evidenter ostenditur, ex hac sancta Romana et apostolica sede Trophimus sanctus antistes, de cujus utique fidei fonte rivulos totae Galliae exceperunt, a beato Petro delegatus fuit, sub ipsius apostolorum principis et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum cessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et per vos eidem Ecclesiae permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium Sancti Caesarii cum omnibus pertinentiis suis, quod idem beatus Caesarius Arelatensis antistes in allodio ipsius ecclesiae fundasse dicitur, et de bonis ejus ditasse; ordinationem quoque atque correctionem ipsius loci, ecclesiam Beatae Mariae de Fosso cum decimis et omnibus pertinentiis suis, ecclesiam Beatae Mariae de Castello veteri, cum decimis et aliis pertinentiis suis, castrum de Cellone, castrum de sancto Amantio, castrum de Avernico et de Avalone, castrum de Mornatio et de Montedragone, redditus de ponte Sancti Genesii, Judaeos, et jus quod habetis in moneta ipsius civitatis, quidquid habetis in partibus et teloneis Arelatensibus. Praeterea transactionem quae inter te et Anfosum Tolosanum comitem, rationabili providentia facta et in scripto redacta est, si rationabilem esse constiterit, auctoritate sedis apostolicae roboramus. Insulam etiam, quae Boscus-comitalis vocatur, quam praedictus comes ecclesiae tuae restituit, tibi tuisque successoribus nihilominus confirmamus. Ad haec per amplioris et specialioris genere praerogativa praesenti decreto statuimus, ut nulli prorsus Iegato, nisi ei tantum qui a Romani pontificis latere fuerit delegatus, Arelatensis provincia sit subjecta. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, etc. Amen. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Ymarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Gobertus presbyter cardinalis tituli Sancti Calixti. Ego Manfredus cardinalis tituli Sanctae Sabinae. Ego Guido cardinalis Sancti Pastoris. Ego Jordanus cardinalis Sanctae Suzannae, etc. Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae praesbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kalendas Januarii, Indictione II, Incarnationis anno 1153, pontificatus Anastasii papae IV, anno I.
[ f. ecclesiastica] [ f. generis praerogativam]
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
24
XXIV. Massiliensis Ecclesiae bona Petro episcopo confirmet. (Laterani, Dec. 30.) [ Gall. Christ. nov., I, Instrum, 112.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili PETRO fratri Massiliensi episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
In eminenti apostolicae sedis specula, disponente Domino, constituti, fratres nostros episcopos, tam vicinos, quam longe positos, fraterna charitate debemus diligere, et ecclesiis quibus Domino militare noscuntur, suam justitiam conservare. Eapropter, dilecte in Christo frater Petre episcope, tuis rationalibus postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Innocentii et Eugenii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, beatae Dei genitricis Mariae Massiliensem ecclesiam cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, tam ecclesiis, quam in decimis, castellis, villis et aliis, eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocubulis. Monasterium Sancti Salvatoris de la Sachoas, quod infra muros civitatis Massiliae situm est, civitatem episcopalem cum toto territorio suo, Rocambarbaram cum vallo circumeunte Rocam ipsam, et vallis a muris eamdem civitatem circumeuntibus: portum de porta Gallica, et quidquid habes in portu antiquo, qui est inter monasterium et civitatem, terras de Fontecooperto, Pedaticum de territorio Alaugii et Nertii. Quidquid habes in portu de Banneriis; quidquid habes in Leonio, castrum sancti Canati, castrum Nertii, castrum Alaugii, villam sancti Juliani, partem quam habes in castro de Pennis, castrum de Mairanegas, castrum de Melna, castrum de Aurovenes, castrum de Balcet, cum territorio et appendiciis suis, castrum Albaniae, et duos rocetos pro eo in Natale Domini et in Pascha. Quidquid praeterea Pontius de Podio-nigro pro filio suo Aichardo in supradicto castro Alaugii ecclesiae tuae concessit, partem tuam de castro Evene, podium quod castellum Guimberti vocatur: Addentes siquidem auctoritate apostolica prohibemus, ne quis in eodem podio, vel in aliis ejusdem Massiliensis ecclesiae possessionibus absque assensu et voluntate Massiliensis episcopi castrum Turen. vel munitionem aliquam aedificare praesumat. Porro translatione quae de causa de qua inter te ac Gaufridum de Massilia, et fratres ipsius controversia versabatur, in praesentia venerabilis fratris nostri Raimundi Arelatensis archiepiscopi, et aliorum episcoporum utraque parte consentiente facta est, quemadmodum in eorum scripto continetur, munimine praesentis pagine roboramus, et rata futuris temporibus decernimus permanere. Ecclesiam sancti Canati, ecclesiam de Mairanicis, et ecclesias de Melna, cum decimis et pertinentiis earum, ecclesias de Pennis, de Nertio, de Alaugio, Sancti Juliani, Sanctae Mariae in villa episcopali, Sancti Martini in villa vicecomitali, cum decimis et earum pertinentiis, Sanctae Mariae de la Sachoas, Sancti Martini de Arogno, Sancti Laurentii, Sanctae Andreae, in territorio Massiliensi ecclesias de Septimo, S. Tirsi de Cula, S. Mitrii ad castrum Gumberti. et de Solobiis cum decimis et earum pertinentiis ecclesiam S. Michaelis in territorio Massiliensi, ecclesias S. Marcelli cum decimis, ecclesias de Albania, S. Petri ad Vincula, Sancti Joannis de Gargerio, Sancti Clari, Sancti Pontii, Sanctae Mariae de Gemenas, Sanctae Mariae de Ros, Sancti Joannis de Podio, in valle Tritis, ecclesiam Sancti Martini de Insol. et cum decimis. In ecclesiis de Auriol tertiam partem decimarum, in ecclesiis Sancti Zachariae VII sol. et duos medollalios de melle, ecclesias de Villariis et Rochaforti, de Chuia cum decimis, ecclesiam S. Petri et S. Joannis de Signa, de castro veteri cum decimis, ecclesias de Aurovones, de Bauceto, de Castelleto, Sancti Victoris in territorio de Madalgas cum decimis, ecclesiam de Laza cum pertinentiis. Interdicimus etiam ut nullus abbas, nullus monachus, vel quaelibet alia persona excommunicatos, vel interdictos, qui ad Massiliensem ecclesiam jure parochiali pertinere noscuntur, recipiat. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, etc. Amen. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Ymarus Tusculan. episcopus, Ego Ugo Ostiensis episcopus. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Gregorii ad Velum Aureum, etc. Datum Laterani, per manum Rolandi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, III Kal. Januarii, indictione II. Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus domni Anastasii anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
25
XXV. Privilegium pro Ecclesia Faesulana. (Laterani, Dec. 31.) [UGHELLI, Italia sacra, III, 244.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili RODULPHO Faesulano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Officii nostri nos hortatur auctoritas, fratres nostros episcopos debita charitate diligere, et ecclesiis regimini eorum a Deo commissis suam justitiam conservare. Quocirca, dilecte in Christo frater et coepiscope Rodulphe, rationabilibus tuis postulationibus clementer annuimus, et praedecessoris nostri, san. mem. papae Eugenii vestigiis inhaerentes, Faesulanam ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia in praesenti anno juste et canonice possidet; aut in futurum largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium S. Bartholomaei, quod Faesulis positum est, monasterium S. Martini in Majano, monasterium S. Gaudentii in pede Alpis, monasterium S. Mariae de Rosano, plebem S. Petri de Romena cum decimis et possessionibus ad jus Faesulani episcopatus pertinentibus, plebem S. Petri de Cassia, plebem S. Joannis de Capolia, plebem S. Leonini in Collina, plebem S. Martini de Vado, plebem S. Mariae de Sco, plebem S. Mariae de Spaltinna, caeteras vero tam plebes, quam ecclesias quae Faesulanae ecclesiae juris esse noscuntur, civitatem, et arcem Faesulanam, castellum montis Lauri cum curte sua, castellum de Cisalo cum curte sua, castellum montis Bonelli cum curte sua, castellum Gregnanellum cum curte sua, quidquid etiam habetis in curte de Acone, et in curte de Lancisa, et infra plebem de Panzano, et S. Mariae Novolae, et S. Justi in Salice, curtem de Agna, ecclesiam S. Alexandri cum curte sua juxta castrum montis Carboli. Alia quoque castella, villas et alias possessiones, sicut in privilegio praedecessoris nostri bonae memoriae papae Innocentii nominatim vobis confirmata sunt. Ordinationes etiam praedictorum monasteriorum, et baptismalium ecclesiarum, quae Faesulanae ecclesiae subdita sunt, nullus absque vestro assensu sibi usurpare praesumat; in capellis autem vestrarum plebium liberam ordinationem, et debitam obedientiam absque alicujus contradictione plebani habeant, sicut per privilegium fel. mem. Paschalis papae eis concessum est, salva proprii episcopi debita reverentia. Partem vero decimarum, oblationum, testamentorum et caeterorum reddituum ecclesiasticorum per vestrum episcopatum secundum statuta canonum vobis confirmamus, et ut nulla Ecclesia in eodem episcopatu construatur, et constructa absque vestra licentia cuilibet subjiciatur, interdicimus, salva nimirum in omnibus apostolicae sedis justitia et auctoritate. Decernimus ergo, ut nulli omnino, etc. Si qua igitur, etc. cunctis autem, etc. Amen. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Ugo Ostiensis episcopus subscripsi. Ego GG. presbyter cardinalis S. Calixti. Ego Guido presbyter cardinalis S. Chrysogoni. Ego Manfredus presbyter card. S. Savinae. Ego Aribertus presbyter card. S. Anastasiae. Ego Julius presbyter cardinalis S. Marcelli. Ego Ubaldus presbyter cardinalis tit. S. Crucis in Hierusalem subscripsi. Ego Astaldus presb. cardinalis tit. S. Priscae. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii subscripsi. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. SS. Sylvestri et Martini subscripsi. Ego Otho diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Martinus diaconus cardinalis S. Mariae in Cosmedin subscripsi. Ego Joannes diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii II Kal. Jan. indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1153, pont. D. Anastasii papae IV anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
27
XXVII. Ad Engebaldum Turonensem archiepiscopum.--Mandat ut G. Trecorensem episcopum evocet et ejus vitam discutiat. [MANSI, Concil., XXI, 773.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri E. Turon. archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
Si honorificationi commissi tibi pontificalis officii ea diligentia qua oportet intenderes, si correctioni eorum quae de his qui sub tua provisione insistunt dicuntur enormia debita sollicitudine immineres, vita et conversatio fratris nostri G. Trecorensis episcopi non remansisset usque nunc sub tuis oculis indiscussa. De cujus utique actibus ad aures nostras talia pervenerunt, quae de qualibet persona in clericali ordine constituta et audire opprobrium, et referre lamentabile videretur. Bonorum quidem Ecclesiae suae dilapidator asseritur, et sacros ordines contra decreta sanctorum Patrum dicitur distribuisse. Praeterea Simoniae ac perjurii crimine, multisque aliis piaculis perhibetur usque adeo irretitus, ut, quod dicere sine nimia mentis afflictione non possumus, juxta vocem prophetae factus sit tanquam subcinericius, qui non reversatur. In quo facto illi de commissione horum excessuum, tibi vero est de taciturnitate timendum: dum speculator datus a Domino domui Israel, ita irrequisitos tantos excessus incorrectosque dimittis, ut parietem peccatorum, quem deberes evertere, linire potius juxta vocem propheticam videaris. Quoniam igitur sustinere nec volumus, nec debemus, ut praefati episcopi vita diutius remaneat indiscussa, per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus quatenus prudentibus aliquibus et religiosis viris ascitis, aut dictum episcopum et clerum ecclesiae suae tuo jubeas conspectui praesentari, et diligenti conversationis et actuum illius facta discussione, si vel aliquo crimine apparuerit irretitus, vel sacros ordines contra statuta canonum inventus fuerit celebrasse, ab officio suo suspensum ad praesentiam nostri apostolatus transmittas; ut nos quid in eo fuerit puniendum juxta constitutiones canonicas puniamus. Volumus autem ut tam tu quam alii episcopi vel abbates, quos ad discutienda illius opera evocaveris, quidquid veritatis exinde inveneritis per scripta vestra studeatis nobis plenius indicare. Sane cum tales de illo rumores aures etiam, ut dicitur, felicis memoriae papae E. praedecessoris nostri multorum proborum fuerint relatione aspersae, ille . . . rectione sua usque nunc omiserit cogitare; pervidendum nobis est, ut de dissimulatione tam tristium nuntiorum non videamur a districto judice arguendi.
(Ose. VII)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
29
XXIX. Ad canonicos regulares Lateranenses.--Confirmat eorum instituta. [MANSI, Concil., XXI, 778.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, JOANNI priori sacrosanctae patriarchii basilicae Salvatoris Domini, quae Constantiniana vocatur pariterque Joannis Baptistae, ac Joannis evangelistae, ejusque fratribus canonicis, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum.
Potestatem ligandi atque solvendi tam in coelis quam in terra, B. Petro ejusque successoribus, auctore Domino, principaliter traditam illis Ecclesia verbis agnoscit, quibus Petrum est idem Dominus allocutus: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis . Ipsi quoque et propriae firmitas et alienae fidei confirmatio eodem Deo auctore praestatur, cum ad eum dicitur: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu conversus aliquando, confirma fratres tuos . Oportet igitur nos, qui licet indigne B. Petri residemus in loco, prout divina nobis clementia et scire et posse donaverit, prava corrigere, recta firmare, et in ejus ecclesia sic ad arbitrium judicis disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi nostri videant aequitatem. Aequum est ergo ac rationabile, ut suus unicuique honor ecclesiae ac dignitas conservetur. Et sicut in humani corporis compage, naturalis ratio singulis quibuscunque membris ad salutem providens, speciales et proprios actus edocet nobilioribus vero suam dignitatem conservat, ita in corpore Ecclesiae apostolica providentia secundum sacrorum institutiones canonum universas regit Ecclesias; digmores autem et famosiores in sui status praerogativa custodit. Hujus itaque rationis debito, provocati, licet omnium Ecclesiarum nobis sollicitudo et cura immineat, praedictae tamen S. Lateranensi Ecclesiae, per quam datur ut invigilare caeteris omnibus debeamus, quae specialius ac familiarius ad Romani pontificis ordinationem spectare dignoscitur, ampliori et attentiori nos convenit studio providere. Eapropter vobis in Domino filiis ecclesiam ipsam, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri B. memoriae Alexandri papae II apostolicae sedis privilegio communimus. In primis siquidem statuentes, ut ordo canonicorum, qui secundum Deum et B. Augustini Regulam ibi noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in posterum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: medietatem omnium oblationum principalis altaris in integrum sine dispendio aliquo: dationem seu reditum, qui Glandaticum dicitur, vel Herbaticum, ex nostris porcis et pecoribus, seu omnem fruitionem ab eodem praedecessore nostro ipsi ecclesiae collatam. Obeunte vero te ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur; sed in aliqua persona de vestro collegio, si idonea reperta fuerit, vel de alio religioso conventu, prius conveniant: et postmodum cum consilio, deliberatione et judicio Romani pontificis eligant. Electus autem, nulli, nisi tantum ipsi Romano pontifici, de obedientia vel subjectione aliqua teneatur. Liceat vobis praeterea clericos e saeculo fugientes, vel laicos liberos, undecunque sint, nisi excommunicati, vel interdicti sint, absque alicujus contradictione ad conversionem suscipere. Et qui suscepti fuerunt cum communi consilio prioris et fratrum, nulli de obedientia teneantur, nisi Rom. pontifici, et priori ejusdem ecclesiae. Et si quid scriptum contra hoc vestrum privilegium aliquo tempore apparuerit, id irritum ducimus. Prohibemus autem, ut nulli fratrum post factam in eodem loco professionem, sine prioris sui licentia, fas sit de claustro discedere; discedentem vero absque hujusmodi litterarum cautione, nullus audeat retinere. Adhibita suggestione et voluntate fratrum nostrorum cardinalium episcoporum sancimus, ut eadem ecclesia tanquam principalis, mater et domina, omnino libera sit, et nulli penitus, nisi soli Romano pontifici sit subjecta: atque iidem episcopi salubri providentia, veluti cooperatores et vicarii nostri, ipsius venerabilis basilicae utilitatem, et honestatem provideant Illud vero quod a memorato praedecessore nostro Alexandro statutum est, maxime observare praecipimus: videlicet ut vasa, seu vestes altaris, et cuncta sacri mysterii ornamenta non tangantur, vel proferantur, seu reponantur, aut etiam qualescunque oblationes desuper altari a non sacratis Deo ministris tollantur. Porro celebrantibus ibidem episcopis sacra missarum solemnia, in clericalibus tunicis praesentes sitis, cantum imponatis, et ex vobis presbyterum, diaconum, subdiaconum atque acolytum semper providere curetis. Praeterea minus quatuor fratribus assistentibus, missa in eadem ecclesia, etiam diebus privatis, minime celebretur. Diebus vero Dominicis, et in sanctorum festivitatibus, quantuscunque sit, plenarius vester adsit conventus. Ut autem in ecclesia ipsa regularis ordinis et disciplinae vigor inviolabiliter, auxiliante Deo, custodiatur et servetur: unumquemque cardinalium episcoporum qui sunt ad principalis altaris servitium deputati, semel in hebdomada de observantia regulae cum fratribus ipsius loci capitulum tenere, et si quid grave corrigendum fuerit, cum communi consilio prioris et fratrum, per ipsos vice nostra emendari statuimus. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae confirmationis et constitutionis paginam sciens, etc.
(Matth. XVI) (Luc. XXI)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
30
XXX. Ad abbatissam Sancti Deodati.--Ut abbati Vulturnensi obedientiam praestet. (MURATORI, Rer. Ital. Script., I, II, 520.)
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, A. abbatissae Sancti Deodati.
Dilectus filius noster Elias abbas Sancti Vincentii, illam obedientiam, quam antecessores ejus in commissa tibi Ecclesia semper habuisse noscuntur, et quam tu ipsa olim dependisti, a te sibi asserit denegari. Quoniam igitur nos eidem abbati, tanquam speciali filio nostro, jura sua illibata volumus, per praesentia tibi scripta mandamus, quatenus debitam obedientiam et reverentiam, quam illae, quae ante te commissae tibi Ecclesiae regimen tenuerant, antecessoribus ejus exhibuerunt, et quam tu ipsa ei et antecessoribus ejus exhibuisti, charitate servata, eidem semper exhibeas, et de jure suo aliquid subtrahere non praesumas.
(unde miramur)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
32
XXXII. [Geraldo] episcopo Tornacensi praecipit ne monasterii S. Bertini Sithiensis ecclesiarum potestatem sibi arroget. ( Iperii Chron. loco laudato.) XXXIII. Privilegium pro monasterio de Agnano. (Laterani, Jan. 13.) [MITTARELLI, Annal. Camaldul., III, App., 469.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis SAXONI abbati monasterii Sanctae Mariae de Agnano ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Monasterium Sanctae Mariae in Graticciata juxta civitatem Aretinam; ecclesiam Sancti Blasii in ipsa civitate, monasterium Sancti Gaudentii, ecclesiam Sancti Quirici de Vicione, hospitale ipsius loci, ecclesiam Sancti Michaelis de Caphajora, ecclesiam Sancti Michaelis de Tuntinano, ecclesiam Sancti Stephani de Crovule et ecclesiam Sanctae Caeciliae de Ferrata, cum earum pertinentiis, curtem de Vertige, curtem de Sancto Soterio. Quidquid juris in castro de Pergine, molendinum quem habetis in flumine Arni juxta montem de Valle, molendinum in flumine Ambre de Poce et molendinum in flumine Else de Pedemontis. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. DOMINUS UT PUPILLAM OCULI CUSTODI ME. ANASTASIUS PAPA IV. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Otto diacon. cardin. Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Gregorius presb. card. tit. Calixti. Ego Guido presb. card. tit. Sancti Chrysogoni. Ego Manfredus presb. card tit. Sanctae Sabinae. Ego Aribertus presb. card. tit. Sanctae Anastasiae. Ego Julius presb. card. tit. Sancti Marcelli. Ego Ubaldus presb. card. tit. Sanctae Crucis in Jerusalem. Ego Joannes diac. card. Sanctorum Sergii et Bacehi. Ego Oddo diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Octavianus presb. card. tit. Sanctae Caeciliae. Ego Gerardus presb. card. tit. Sancti Stephani in Coelio Monte. Ego Joannes presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pammachii. Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Idibus Januarii indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Anastasii papae IV anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
34
XXXIV. Monasterium Glannafoliense tuendum suscipit ejusque bona et jura confirmat. (Laterani., Jan. 13.) [GATTULA, Hist. Casin., 299.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GUILLELMO abbati Glannafoliensis monasterii, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur, quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos licet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessoris nostri felicis memoriae papae Urbani vestigiis inhaerentes, praefatum monasterium, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut, quascunque possessiones, quaecunque bona, idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam videlicet Sancti Martini de Sancto Mauro, ecclesiam Sancti Gervasii et Protasii in Bateaco cum pertinentiis suis, ecclesiam Beatae Mariae de Molo cum pertinentiis suis, insulam Sancti Mauri cum pertinentiis suis, ecclesiam Sanctae Mariae in Dane, ecclesiam Sancti Simplicii super Ligerim, ecclesiam Sancti Petri in Vodda, Sancti Petri cum villa Fabrensi, Sancti Lamberti de Curalo, Sancti Hilarii de Concorzo cum pertinentiis suis, et Sancti Martini de Sorech, terram Aymerici de Averoim, ecclesias Sanctae Justae de Verce cum pertinentiis suis, et Sanctae Mariae de Doado, villam de Solonge cum pertinentiis suis, villam quae vocatur Gru cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Vetorini de Gena cum molendino et aliis pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Cirici in Salmossa cum decimis suis, ecclesiam Sancti Mauri in Lauduna, et ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae de Vareno, villam Sindremont cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Martini in Burno, villam ad Panes cum pertinentiis suis, et villam Lambri cum pertinentiis, insulam Blazon in Normannia, ecclesiam Sanctae Mariae de Cingla, ecclesiam Sancti Mauri, sitam in castro Laudensi, ecclesiam Sancti Aniani et villam Sindremont, ecclesiam Sancti Petri in Culturis. Sepulturam quoque ejusdem loci liberam esse sancimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati nullus obsistat, salva justitia matricis ecclesiae. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Benedicti Regulam providerint eligendum: electus autem Cassinensi abbati repraesentetur confirmandus, a catholico episcopo, quem ipse per suas litteras exoraverit, consecrandus. Qui nimirum et ejus successores obedientiam abbati Cassinensi promittent, et singulis quinquenniis ipsum Cassinense monasterium, tanquam suum caput humilitate debita visitabunt. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius presbyter card. tit. Calixti. Ego Otto diaconus cardin. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Jacynthus diaconus card. Sanctae Mariae in Cosmedin. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli. Ego Ubaldus presb. card. tit. S. Crucis in Hierusalem. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Henricus presb. card. tit. SS. Neraei et Achillaei Ego Cencius presb. card. tit. S. Laurentii in Lucina. Ego Joannes presb. card. tit. SS. Sylvestri et Martini. Datum Laterani per manum Rolandi Sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancell., Idus Jan., indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papa IV anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
35
XXXV. Ad Gregorium episcopum et canonicos Lucenses. (Laterani, Jan. 16.) [BALUZ., Miscell., ed. Mansi, IV, 595.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri G. episcopo, et dilectis filiis nostris canonicis Lucanis salutem et apostolicam benedictionem.
Ex quo in ecclesia S. Fridiani sacra fuit instituta religio talem odorem de sua conversatione fratres ipsius loci dederunt, ita religione sua illustraverunt Ecclesiam Dei, ut multi qui computruisse videbantur sicut jumenta in stercore suo, cucurrerint per eos in odorem unguentorum ipsorum, et in eorum vita veri luminis splendorem acceperint, cujus ducatu ad patriam fraternae beatudinis remearent. Hinc fuit quod antecessores nostri eamdem ecclesiam hactenus sicut specialem filiam dilexere, et temporaliter et spiritualiter curaverunt jugiter exaltare. Quorum nimirum et nos vestigiis inhaerentes locum ipsum non minori affectu, non impari charitate amplectimur; et fovere illum, exaltare ac defendere, quantum divina gratia dederit exoptamus, ita charos ipsius loci fratres habentes, ut qui eos offenderet, Romanam Ecclesiam offenderet; et qui eos tetigerit, pupillam nostri oculi a nobis tangere reputetur. Unde magnam amaritudinem in animo nostro concepimus quod quosdam parochianorum vestrorum, illo suggerente qui . . . . . . omnes filios superbiae in tantam vexationem conversos audivimus, ut congregato coetu in ecclesiam S. Salvatoris de Mustolio, quae ipsorum juris esse dignoscitur, impetum facientes, fregerint portas Ecclesiae ac personas clericorum voluerint inhoneste tractare; super quo miramur plurimum, et toto pectore contristamur, non plus pro illorum perditione qui, diabolo instigante, in tantae superbiae praecipitium convertuntur, quam pro vestro periculo, qui religiosorum injuriam subsannantes iniquos viros in illos nullo zelo rectitudinis exarsistis. Nos igitur, quia injurias saepe dictorum fratrum et molestias, nostras proprias reputamus, et tantam praesumptionem nullo modo possumus relinquere impunitam, per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus in ultionem tantae nequitiae ferventius insurgatis, et congregato coetu ecclesiae in die solemni, candelis accensis omnes illos qui caput hujus malitiae exstitere, tu, frater episcope, vinculo excommunicationis astringas, et donec de tanta praesumptione satisfacturi apostolico se conspectui cum tuis litteris repraesentent, per totam tuam dioecesim sicut excommunicatos facias evitari; alios etiam dure corripias et ad satisfactionem venire compellas. Videat autem fraterna tua discretio, ut hanc iniquitatem non inveniaris aliqua dissimulatione negligere, sed eam juxta tui officii debitum ope ac veritate vigilantius insequaris. Alioquin non in mansuetudine, sed in asperitate faciemus te, auctore Deo, cognoscere, quoniam de ipsis, tanquam specialibus filiis nostris, sollicitudinem et curam habemus; et non patimur eis ab aliquo fratrum nostrorum contra suos malefactores praesidium sacerdotale negari. Data Laterani XVII Kal. Februarii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
36
XXXVI. Beraldo abbati monasterii S. Sixti Placentini usum mitrae concedit. (Laterani, Jan. 23.) [CAMPI, Hist. di Piac., II, 353.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio BERALDO, abbati Sancti Sixti salutem et apostolicam benedictionem.
Et charitatis debito provocamur, et apostolicae sedis benignitate, ac benevolentia incitamur, honorem fratribus exhibere, et specialibus S. R. E. filiis specialioris praerogativae gratiam elargiri, ut hominibus spectabiliores appareant, et commissas sibi ecclesias apostolicae dilectionis familiaritate suffulti tutius regant, atque ipsorum subditi majorem eis reverentiam, et honorem exhibeant. Sic itaque, dilecte in Domino fili Beralde, abbas de S. Petri, et nostrae dilectionis gratia te disposuimus honorare. In praecipuis ergo ecclesiae tuae festivitatibus tam in processione, quam infra sacra missarum solemnia ex apostolicae sedis liberalitate usum mitrae ecclesiae tuae concedimus. Dat. Laterani X Kalend. Februarii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
37
XXXVII. Privilegium pro ecclesia Reatina. (Laterani, Jan. 24.) [UGHELLI, Italia sacra, I, 1198.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, vener. fr. DODONI Reatinae Ecclesiae episcopo, ejusque successoribus canonice instituendis in perpetuam memoriam.
In eminenti sedis apostolicae specula, Domino disponente, constituti fratres nostros episcopos fraterna debemus charitate diligere, et ecclesiis sibi a Deo commissis paterna sollicitudine providere. Quocirca ven. in Christo fr. Dodo Ecclesiae Reatinae episcopo, tuis justis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum praedictam Ecclesiam cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub B. Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum, juste, et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Plebem S. Thomae in Grumulo, plebem S. Susannae, plebem S. Viti, plebem S. Mariae Gisoni, plebem S. Mariae in Testoni, plebem S. Rustici, plebem S. Mariae in Valliocrina, plebem S. Mariae in Cornu, plebem S. Mariae in Sigilli, plebem S. Rufinae, plebem S. Mariae in Baccigno, plebem S. Sylvestri in Fallarino, plebem S. Crucis in Burbone, plebem S. Petri in Laculo, plebem S. Mariae, et Petri in Pantano, plebem S. Petri in Dura, plebem S. Joannis in Clarino, plebem S. Sixti in Amiterno, plebem S. Petri in Popleta, plebem S. Victorini, plebem S. Petri in Precoro, plebem S. Valentini in Collectario, plebem S. Marci et S. Donati in Teria, plebem S. Juliani in Foce, plebem S. Pauli in capite Amiterni, plebem S. Cosmae in Cagnano, plebem S. Antimi in Cassina, plebem S. Thomae in Villano, plebem S. Petri in Cornu, plebem S. Eutitii in Marana, plebem S. Stephani in Cluvano, plebem S. Laurentii, et S. Leopardi in Cartoro, plebem S. Mariae in Mareri, et S. Pastoris, plebem S. Petri in Canapinula, plebem S. Elpidii, plebem S. Andreae et S. Pauli, plebem S. Mariae in Rivogatti, plebem S. Andreae in Laceto, plebem S. Luciae in Colle alto, plebem S. Andreae in Capradosso, plebem S. Mariae in Valle, plebem S. Agathae in Plaja, plebem S. Justini in Rocca Sinibaldi, plebem S. Anatoliae in Tore, plebem S. Angeli in Ceruja, plebem S. Victoriae in Tripula, plebem S. Felicis in Octavo, plebem S. Nicolai et S. Helenae in Lubriculo, plebem S. Joannis in Valle Reatina, plebem S. Savini in monte Gurzo, plebem S. Mariae in Casa Roperti, plebem S. Laurentii in Quintiliano, plebem S. Mariae in Anglise, plebem S. Donati de Turre de Carpasso, plebem S. Mariae della Sala, et in eis plebibus oratoria, quae monasteria dicuntur, videlicet S. Petri in Anglise, S. Crucis in Aqua de Solangio, S. Juvenalis in Lacu, S. Mariae in Consonano, S. Liberatoris, S. Trinitatis, S. Gregorii de Cacalici, S. Valentini della Pureja, S. Crucis in Lognano, S. Eleutherii in campo Reatino, S Pastoris in Alatro, S. Angelici in Vetica, S. Mariae in Lupicino, S. Petri in Madito, S. Sylvestri in Petra Battuta et S. Sylvestri in Perulo, S. Severini et S. Avitae in Amiterno, S. Jo. Baptistae de S. Victorino, S. Leontii in Classina, S. Laur. in Fasso, S. . . . . in Nura, S. Mauri, S. Castilioni de Valle de Petra, S. Leonardi de Colle Fecati, S. Pauli de Cocotha. Item infra urbem, vel in suburbio Reatinae civitatis ecclesiam S. Joannis et S. Eleutherii, S. Ruphi, S. Juvenalis, S. Marinae, S. Petri in porta Romana, S. Salvatoris, et S. Nicolai in Acupentu, S. Leopardi, S. Bartholomaei, et S. Euticii, S. Maronis, et S. Severi, S. Fortunati, S. Petri, et S. Andreae in campo Reatino, SS. Apostolorum, et S. Donati, S. Sebastiani in Scaje, S. Saccini in Berrico, S. Clementis, S. Nicolai in Forfone, S. Mariae in Capite Aquae, S. Mariae in Pugillo, S. Flaviani in Novera, S. Mariae in Burbone valle Lumbricola, S. Hilarii in Racciolo, S. Mariae in civitate in Amiterno, et S. Baroti; ut ex his omnibus episcopalia vobis jura solvantur. Praeterea castrum collis Vaccarii, castrum Venerubae, castrum montis Guizzi, castrum de Catrico, castrum casalis Lie, castrum Rocca in Prece, castrum Verani, castrum Butri, castrum Montis Sicci, cum pertinentiis suis. Decernimus ergo, ut nulli omnino liceat eamdem . . . tenere, perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel alias retinere, minuere, vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur, tam tuis quam clericorum, et pauperum usibus profuturae, salva in omnibus sedis apostolicae auctoritate. Si qua autem ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego G. presb. card. tit. Callixti subsc. Ego Guido presb. card, tit. S. Crysogoni subsc. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis subs. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae subsc. Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscae subs. Ego Jo. Paparo S. Laur. in Dam. presb. card. subsc. Ego Cencius presb. card. tit. S. Laur. in Lucina subsc. Datum Later. per manum Rolandi S. R. E. presb. et cancellarii, IX Kal. Febr., ind. I, Incarn. Domini 1153, pontificatus vero D. Anastasii papae IV anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
38
XXXVIII. Privilegium pro parthenone S. Spiritus Paraclitensi. (Laterani, Jan. 26.) [Abaelardi Opp., 353.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HELOISAE abbatissae, caeterisque sororibus in oratorio Sancti Spiritus, quod in pago Trecensi, in parochia Quinceii supra fluvium Arduconem situm est, divino famulatui mancipatis tam praesentibus quam futuris, etc. Ex dono Gauterii Rungifer, quatuor arpennos prati et quatuor arpennos terrae, quadraginta solidos census et corveas, etc. A Godefrido monetario, decem solidos census, a Fulcherio Pentecoste, et quidquid habebat in furno allodii. Quinquaginta solidos census a defuncto Stephano vicario et Andrea nepote suo. Quinque solidos census, a defuncta Aalis. Decem solidos census a Petro de Porta. Quidquid habetis apud Sulimatum et apud Pontem. Ab uxore Gualterii de Fontineto, viginti solidos census in terris Corileti. Loca vero de Triagnello, et Pomario, et Leavalle, quemadmodum vobis rationabiliter concessa sunt, etc.
Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancellarii, VII Kal. Febr., ind. II, Incarnat Dom. an. 1153, pontif. vero D. Anastasii IV papae anno II.
( ut in praecedenti Eugenii III epist. data an. 1147, Nov. 1.--Vide Patrologiae t. CLXXX. )
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
39
XXXIX. Ecclesiam de Revigne et aliis bonis, donationibus decimis datis, acquisitis vel acquirendis Ecclesiae S. Joannis Kaltenbornensis confirmat. (Laterani, Jan. 29.) [ Thuringia sacra, 307.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GODESCALCO praeposito ejusque fratribus in ecclesia S. Joannis Evangelistae de Kaldenbrunn canonicam vitam professis tam praesentibus quam futuris in perpetuam memoriam.
Sicut sacrorum canonum docet auctoritas, tribus ex causis loca sanctorum mutanda sunt, quarum utique duas bonae memoriae Otto quondam Halberstadensis episcopus in causa ecclesiae de Revigne intervenire cognoscens scilicet incommoditatem loci et importunitatem praedonum ob majorem fructum divini servitii communi fratrum assensu praedia praefatae ecclesiae in Kaltenbrunn transtulit et mutavit. Nos igitur, quorum praecipue interest ea quae a fratribus nostris fiunt, rationabiliter roborare, et pia desideria opportunis adminiculis confovere, eamdem mutationem praedictis ex causis factam praesenti decreto firmamus et futuris temporibus ratam monere sancimus. Praedecessorum quoque nostrorum beatae memoriae Calixti, Honorii, Innocentii et Eugenii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, canonicae vitae ordinem, quem in eadem ecclesia professi estis, perpetuis temporibus ibidem observari statuimus, eumdemque locum cum suis omnibus pertinentiis sub beati Petri patrocinio communimus. Quaecunque praeterea possessiones, quaecunque bona a nobilibus viris Hermanno atque Wichmanno vel a quibuscunque fidelibus de suo jure eidem loco legitime collata sunt, sive in futurum, largiente Deo, juste et canonice conferri contigerit, firma semper vobis vestrisque successoribus et inconvulsa permaneant. Decimas etiam quas Rainardus, Otto et Udelricus Halberstadensis episcopi ecclesiae vestrae concessisse noscuntur, vobis et per vos ipsi ecclesiae favoris nostri robore confirmamus. Obeunte vero te ejusdem loci proposito, vel tuorum quolibet successorum, nullis ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et Beati Augustini Regulam providerint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et Halberstadensis episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus Ego Otto diac. card S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gregor. presb. card. tit. Calixti. Ego Guido presb. card. tit. S. Crysogoni. Ego Gregor. diac. card. S. Angeli. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Joannes presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presb. card. et cancell. VI Kal. Februar., indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Anastasii papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
40
XL. Bona, possessiones et immunitates S. Germain de Pratis confirmat. (Laterani, Jan. 31.) [BOUILLARD, Hist. de Saint-Germain des Prex, Pr., p. 38.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOSFREDO abbati Sancti Germani Parisiensis urbis quondam episcopi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgeri et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem et pietas adjuvat, et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus et monasterium Beati Germani de Pratis in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio annuimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Praeterea omnem libertatem seu dignitatem quae a Childeberto, Clotario et aliis Francorum regibus monasterio vestro collata est, et eorum privilegiis confirmata, vobis et per vos ecclesiae vestrae auctoritate apostolica confirmamus et ratam perpetuis temporibus permanere sancimus. Praecipimus autem ut chrisma, oleum sanctum, consecrationes, ordinationes et quaecunque vobis ex pontificali fuerint ministerio necessaria a nullo catholico episcopo vobis vestrisque successoribus denegentur. Sane, missas, ordinationes, stationes ab omni episcopo vel clero Parisiensis Ecclesiae in eodem monasterio praeter voluntatem abbatis vel congregationis fieri prohibemus. Nec habeant potestatem ibi aliquid operandi, sed nec divina ipsis officia interdicere, nec excommunicare, nec ad synodum vocare abbatem aut monachos, presbyteros aut clericos ecclesiarum ipsius loci facultatem damus. Adjicimus etiam ut in parochialibus ecclesiis quas tenetis, presbyteri per vos eligantur et episcopo praesententur; quibus si idonei fuerint, episcopus animarum curam committet, ut de plebis quidem cura ei respondeant, vobis autem pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem impendant. Omnis autem abbas, dilecte in Domino fili Josfrede, qui post te a congregatione commissi tibi coenobii secundum Regulam Beati Benedicti electus fuerit, a Romano pontifice vel a quo maluerit catholico episcopo gratiam et communionem sedis apostolicae habente benedictionem accipiat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat supradictum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu aliquibus vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus sig. Ego Imarus Tusculanus episcopus sig. Ego Octavianus presbyter cardinalis tituli Sanctae Ego Hugo Ostiensis episcopus sig. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Calixti sig. Ego Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni sig. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sanctae Praxedis sig. Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli sanctae Anastasiae sig. Ego Julius presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli sig. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris sig. Caeciliae sig. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum sig. Ego Rodulfus diaconus cardinalis sanctae Luciae in Septa Solis sig. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli sig. Ego Guido cardinalis Sanctae Mariae in Porticu sig. Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano sig. Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Kal. Februarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae 1153, pontificatus vero domni Anastasii papae IV anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
41
XLI. Wibaldo abbati Stabulensi annuli usum ad vitam duntaxat concedit. (Laterani, Febr. 7.) [MARTEN, Ampl. Collect., II, 572.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio Corbeiensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Semper apostolica sedes Ecclesiarum praelatis, quos ampliori sibi charitate devinctos agnovit, abundantiorem honorem impendit, et eorum honestis petitionibus faciliori concurrit assensu. Inde est quod antiqua devotione, quam erga sedem apostolicam dignosceris habuisse, inducti, et quorumdam fratrum nostrorum precibus inclinati, usum annuli ex assueta benignitate apostolicae sedis in vita tua tibi tantum duximus indulgendum, et in augmentum nostrae dilectionis annulum quoque tibi per dilectum filium nostrum G. diaconum cardinalem, qui ad partes Teutonici regni pro utilitatibus Ecclesiae a nobis transmittitur, destinamus. Tua ergo devotio cum tanta gratiarum actione beneficium istud accipiat, ita te semper exhibeas in sacrosanctae matris tuae Romanae Ecclesiae veneratione ferventem, ut et nos hoc charitatis et beneficentiae signum tibi gaudeamus impensum, et tu ad alia beneficia promerenda omni tempore debeas idoneus inveniri. Datum Laterani, VII Idus Februarii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
42
XLII. Canonicorum Pistoriensium disciplinam regularem, possessiones et privilegia confirmat. (Laterani Febr. 8.) [ZACHARIA, Anecdota medii aevi, 232.]
ANASTASIUS, etc., dilectis filiis GERO praeposito et caeteris Pistoriensis canonicae fratribus, etc.
Implenda semper sunt postulantium desideria, quoties illa poscuntur, quae a ratione non deviant. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et ad exempla praedecessorum nostrorum b. m. Alex., Urbani, Lucii et Eugenii Romanorum pontificum canonicae vitae ordinem, quam professi estis, auctoritate nostri privilegii communimus. Praesenti igitur decreto statuimus, ut nemini viventium liceat vos et successores vestros a vitae canonicae communione distrahere, neque alicui vestro post professionem liberum sit a congregatione discedere, et laxioris vitae praecepta sectari. Quamobrem decernimus, ut si ex vobis quispiam a proposito aberraverit, ad corrigendum eum et secundum disciplinam Regulae coercendum, tibi vel successoribus tuis, et caeteris qui praefuerint, nulla debeat persona obsistere. Obeunte te, vel caeteris canonicae vestrae rectoribus nullus ibi qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem regulares fratres secundum Dei timorem, vel de suis, si talem inter se repererint, vel de alienis si oportuerit cum consilio episcopi, qui canonice electus et per Romanam Ecclesiam fuerit ordinatus, elegerint, etc.. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus Ego GG. presbyter card. tt. Calixti Ego Guido presbyter card. tt. S. Chrysogoni. Ego Ubaldus presbyter card. tt. S. Praxedis. Ego Julius presbyter card. tt. S. Marcelli. Ego Wido presbyter card. tt. Pastoris. Ego Joannes presbyter card. SS. Joannis, et Pauli et Pamachii. Ego Cencius presbyter card. tt. S. Laurentii in Lucina. Ego Henricus presbyter cardinalis tt. SS. Nerei et Achillei. Ego Octo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Joannes diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Oddo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Datum Laterani per manum Rolandi, S. R. E. cardin. et cancellarii, VI Idus Februarii indictione II, Incarnationis Dominicae 1153, pontificatus vero domini Anastasii papae IV, anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
43
XLIII. Ad clerum et populum Dolensem.--Confirmatio Hugonis Dolensis electi. (Laterani, Febr. 13.) [MARTEN., Anecdoct., III, 896.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero, baronibus et populo Dolensi, et per universam Dolensem dioecesim constitutis, salutem et apostolicam benedictionem.
Illius exemplo inducti, qui languores nostros tulit, et dolores nostros sua pietate portavit, pietatis viscera vobis duximus expandenda, et quantum inpraesentiarum, salva Ecclesiae pace, potuimus, contritioni et dolori vestro paternae consolationis gratiam porrigendam. Unde ne forte, quod absit! ecclesia vestra in temporalibus omnino deficiat, curam eorum et gubernationem dilecto filio nostro Hugoni electo vestro commisimus, et eum tam de conservandis possessionibus quas nunc habet, quam recuperandis his, quae hactenus, pastorali cura deficiente, dilapsae sunt, praecipimus existere studiosum. Quoniam igitur ad id vestrum ei noscitur subsidium opportunum, per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus eidem filio nostro diligentius assistatis, et eum recuperare et conservare bona ecclesiae vestrae toto studio adjuvetis; et sicut ea bonae memoriae R. quondam archiepiscopus vester in pace tenuit; ita et iste, vestro ei assistente suffragio, valeat retinere. Si forte vero aliquis vestrum de bonis ejusdem ecclesiae aliquid occupavit, eidem filio nostro absque molestia et contradictione restituat. Alioquin animadversionem districti Judicis, et indignationem beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, Idibus Februarii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
44
XLIV. Ad Turonensem archiepiscopum.--Ut factam a S. Bernardo compositionem observet. (Laterani, Febr. 13.) [ Ibid. ]
Dolores et gemitus Dolensis Ecclesiae animum nostrum ad dolorem et compassionem invitant, et nos erga eam diu continere charitatis solatium non permittunt. Ejus quidem gemitum felicis memoriae papa Eugenius praedecessor noster consideratione motus, sanctae recordationis quondam Claraevallis abbati per sua scripta mandavit, ut ad componendam pacem inter te et Dolensem Ecclesiam laboraret, et juxta datam sibi desuper sapientiam, agitatam hinc inde longo tempore controversiam fraterna charitate sopiret. Quoniam igitur a parte tua, et illius ecclesiae de servando quod ipse inter vos constitueret, securitate accepta, idem abbas inter vos praesentibus dilectis filiis nostris G. monacho et Nivardo fratre ipsius abbatis . . . . ger vi dit expedire, constituit; per praesentia scripta fraternitati tuae mandamus, quatenus a rigore voluntatis tuae descendas, considerans quia charitas non quae sua, sed quae aliorum sunt quaerit; compositionem ipsam observes. Alioquin quoniam nobis aquam misericordiae diutius continentibus, omnia illius spiritualia bona siccantur, fraternitatem tuam nolumus ignorare, quia nos eidem ecclesiae pietatis gremium expandemus, et contritionem ejus curabimus, Domino auctore, sanare. Charitatis quidem officium non permittit, ut rigorem mansuetudini praeponentes, tantam ecclesiam sub ista contentione deficere penitus patiamur.
Datum Laterani, Idibus Februarii.
[Bernardo]
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
45
XLV. Ecclesiam Pistoriensem tuendam suscipit ejusque bona et jura confirmat. (Laterani, Febr. 4.) [ZACHARIA, Anecdota medii aevi, 243.]
Anastasius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri THRACIAE ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Quoniam universalis Ecclesiae curam Deo, prout ipsi placuit, disponente suscepimus, oportet nos fratres nostros episcopos ampliori charitate diligere, et ecclesias eorum gubernationi commissas protectione sedis apostolicae communire, quatenus tam eis, quam ecclesiis, quae ipsorum regimini sunt commissae sub apostolica tuitione manentibus, et apostolorum Principis patrocinium contra pravorum incursus adeptis, et ipsi officii sui prosecutioni valeant propensius imminere, et commissae ipsorum pastioni oves Dominicae vitae pabulum apud eos cessantibus pravorum molestiis, uberius et quietius possint jugiter convenire. Eapropter venerabilis in Christo frater Thracia, Pistoriensis episcope, et tuae honestatis et antiquae devotionis, qua Pistoriensis Ecclesia semper in apostolicae sedis reverentia et veneratione permansit, consideratione inducti, ad exemplar felicis recordationis et Innocentii II, Anastasii, Alexandri, Urbani III, et Innocentii III praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum, eamdem ecclesiam sub Beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes, ut quascunque possessiones quorumcunque bonorum eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus integra et illibata permaneant. Sancimus etiam, ut dioecesis Pistoriensis episcopatus, sicut ejus termini praedictorum praedecessorum nostrorum privilegiis distincti sunt, sic in jure, et condictione Pistoriensis episcopi sine aliorum molestia vel inquietudine perseverent, per quos nimirum terminos subscriptae capellae, et ecclesiae constitutae esse noscuntur; capella videlicet de Capraria, capella Hospitalis de Rosaria, pleb. de Massa, capella de Vincio, capella de Bucuniano, cap. de Castello Novo, cap. S. Martini in Monte Culli, cap. S. Mariae Magdalenae in Colle; cap. de Varezzano, cap. de Venua, super quam praefati praedecessoris nostri Urbani post tertiam et quartam discussionem est prolata sententia; cap. Hospitalis de Fanano, cap. prati Episcopi, cap. de Rotie, cap. de Cerbaria, cap. Montis acuti, cap. de Insula, cap. S. Salvatoris sita in prato juxta fluvium Bisentium; in Cojano, curte etiam, quae vocatur Pavana in Pistoriensi comitatu cum castello Sambucae in curtis confinia constructo, Sanctae Pistoriensi ecclesiae confirmamus, sicut a venerabilis memoriae comitissa Mathilde Beati Petri filia post diu examinatam a compluribus judicibus, ac jurisperitis actionem, per judicium Bernardi tunc sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis, et jam dicti Paschalis papae Vicarii in manibus dignae recordationis Ildebrandi praedecessoris tui, et fratrum ejus restituta esse cognoscitur. Porro decimationes de Monte Murlo, de Prato, de S. Paulo, de Cholonica de Monte magno, de Lamporekio de Creti de Spanarecchio, quas de laicorum manibus solertia praedicti praedecessoris tui eripuit: nullus unquam ab ecclesiae jure et clericorum usibus alienare praesumat. Idipsum de caeteris curtibus, praediisve praecipimus, quae hodie in ecclesiastica Pistoriensi possessione persistunt, vid. de Lizzano, de Mammiano, de Cavinana, de Batoni. de Saturnana, de Groppule, Piscia, Vinacciano, Tobiana, Publica, Silva mortua, Petanense, Celleri, et de terra sita infra episcopatum Bononiensem, quam tenuerunt homines de Valle Liderla, curte de Spallioffo. Insuper confirmamus vobis plebem S. Hippolyti in Alpe, plebem S. Laurentii, plebem in Monte Murlo, plebem de Viliano, plebem S. Quirici, plebem in monte Spanareclo, plebem in Saturnana, plebem de Brandellio, plebem de Cavinana, plebem S. Marcelli, plebem de Lizzano, plebem de Popillio, plebem de Piteglio, plebem de Furfalo, plebem de Celle, plebem de Calloria, plebem de Vinatiano, plebem de Massa, plebem de Creti, plebem de Lamporecio, plebem de Limite, plebem de Artimino, plebem de Saiano, plebem de Quarrata, plebem de Montemagno, plebem de Tobiano, plebem S. Hippolyti, plebem S. Pauli, plebem de Aiolo, plebem S. Justi, plebem de Colonica, in prato plebem S. Stephani. Ad haec adjicientes sancimus, ut occasione privilegii, quod Pratenses a nobis se impetrasse congaudent, nulla injuria, imminutio aut inobedientia Matri suae Pistoriensi ecclesiae, seu cuilibet supradictarum plebium, vid. S. Pauli, S. Hippolyti, S. Petri de Aiulo, S. Justi de Colonica, vel alicui in aliquo inferatur, nec Pratensis ecclesia, vel Clerici ipsius loci eodem scripto contra justitiam vel dignitatem, aut obedientiam Ecclesiae, seu episcopi Pistoriensis utantur. Sed quemadmodum praedecessorum nostrorum Urbani, Paschalis, Innocentii II, atque aliorum, seu etiam bonae memoriae, et Petri Ildebrandi Pistoriensium episcoporum tempore exstitit, ita jam dicta Pratensis ecclesia absque aliqua diminutione potestatis aut dignitatis, Pistoriensi ecclesiae, vel episcopi ejus in omnibus, obediens, et subjecta permaneat, prohibentes insuper, ut in episcopatum tuum nullus ecclesiam, vel oratorium sine assensu tuo, vel successorum tuorum de novo constituere audeat, salvo tamen privilegio Romanae Ecclesiae: liceat quoque tibi et successoribus tuis baptismales ecclesias in eadem dioecesi constituere, si necessitas visa fuerit imminere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, praefatam Pistoriensem ecclesiam temere aut perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra et illibata serventur tam tuis quam tuorum fratrum, et pauperum usibus profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve persona, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Ugo, Ostiensis episcopus. Ego BB. presb. cardinalis tt. Calixti. Ego Guido presb. cardinalis tt. S. Chrysogoni. Ego Manfredus presb. cardinalis tt. S. Savinae. Ego Aribertus presb. cardinalis tt. S. Anastasiae. Ego Julius presb. card. tt. S Marcelli. Ego Guido presb. card. tt. Pastoris. Ego Octavianus presb. card. tt. S. Priscae. Ego Henricus presb. card. tt. SS. Nerei, et Achillei. Ego Oddo diaconus card. tit. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diaconus card. S. Mariae in Porticu. Ego Yacinthus diaconus card. S. Mariae in Cosmidin ss. Ego Gerardus diaconus S. Mariae in Via Lata. Ego Oddo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano ss. Datum Laterani per manum Rolandi, S. R. E. presbyteri cardinalis, et cancellarii, XVI Kal. Martii, indict. XIV, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domini Anastasii papae IV anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
46
XLVI. Privilegium ad Petrum Venerabilem super controversia quae fuerat inter abbatem de Miratorio et fratres Gigniacensis monasterii, per ipsum summum pontificem ordine judiciario terminata. (Laterani, Febr. 16) .[ Bullar. Cluniac., 63.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniacensi abbati, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoties aliqua negotia ordine judiciario in nostra praesentia terminantur, ne in dubium veniant quae geruntur, rationabile est ea pro securitate partium litterarum memoriae commendare. Pro controversia siquidem, quae inter dilectum filium nostrum Eustorgium abbatem de Miratorio et fratres tuos Gigniacenses, super damnis eis a fratribus ipsis illatis agitabatur, tam tu quam ipse abbas in nostra praesentia convenistis, et causa coram nobis et fratribus nostris diutius tractata et diligenter discussa est. Auditis itaque utriusque partis allegationibus ac rationibus plenarie intellectis, participato fratrum consilio judicavimus, ut praedictus abbas de Miratorio decem et septem millia solidorum Lugdunensis monetae, quos, licet pro pace, violenter tamen ei donaveras usque ad primas Augusti Kalendas absque contradictione tibi et monasterio tuo restituat. Postmodum vero ea quae per eosdem fratres Gigniacenses ablata sunt, judicio dilecti filii nostri Odonis diaconi cardinalis apostolicae sedis legati, restitui faciat, damna quoque illata eidem abbati resarciri, vel de ipsis ei justitiam praecipimus nihilominus exhiberi. Nulli ergo omnino hominum fas sit hujus nostrae definitionis sententiam temerario ausu infringere, seu modis quibuslibet perturbare. Si quis autem id attentare praesumpserit, nisi secundo tertiove commonitus, praesumptionem suam digna satisfactione correxerit, honoris sui periculum patiatur, vel excommunicationis poena mulctetur. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius presbyter card. tit. Sancti Calixti. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Censius Portuensis episcopus et Silvae Candidae. Ego Rodulphus diaconus cardinalis Sanctae Luciae in Septa. Ego Guido diaconus card. S. Mariae in Porticu. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis. Ego Manfredus presb. card. S. Savinae. Ego Julius presb. card. S. Marcelli. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Clementis. Ego Guido presb. card. tit. Pastoris. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae. Ego Jordanus presb. card. tit. S. Susannae. Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscae. Ego Geraldus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio monte. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego GG. in Romana Ecclesia. Ego Joannes diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Joannes presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Joannes presb. card. tit. SS. Silvestri et Martini. Datum Laterani per manus Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kalendas Martii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
47
XLVII. Privilegium concessum episcopo Bergomati. (Laterani, Febr. 23.) [Lupi, Cod. diplom. Bergom., II, 1119.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GIRARDO Bergamensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuam memoriam.
In eminenti sedis apostolicae specula, disponente Domino, constituti ex injuncto nobis officio fratres nostros episcopos debemus diligere et ecclesiis sibi a Deo commissis suam justitiam conservare. Proinde, dilecte in Domino frater Girarde episcope, ad exemplar praedecessoris nostri felicis memoriae papae Innocentii, Bergamensi Ecclesiae cui, Deo auctore, praees, paterna sollicitudine providentes statuimus ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum, largiente Domino, rationabilibus modis poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Canonici quoque Sanctorum Vincentii et Alexandri tam praesentes quam futuri canonicam et debitam obedientiam tibi tuisque successoribus exhibeant, nec occasione privilegii ab apostolica sede percepti eam subtrahant. Qui nimirum nec non et omnes alii clerici tui episcopatus possessiones ecclesiarum ad tuum jus pertinentium sine tua tuorumque successorum conscientia et consensu quomodolibet alienandi omnem sibi per hujus nostri decreti paginam facultatem noverint perpetuis temporibus amputatam. Sic tamen ut vos si hoc manifesta et evidens utilitas et necessitas illarum ecclesiarum exegerit assensum vestrum non debeatis ex malitia et pravitate aliqua denegare. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat commissam tibi Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc.Ego Astaldus presb. cardinalis Sanctae Priscae Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus subscr. Ego GG. presbyter cardinalis tit. Calixti subscripsi. subscripsi. Ego Oddo diac. cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Datum Laterani per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii VII Kalendas Martii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Anastasii IV papae, anno primo. Pendente filis sericis bulla plumbea.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
48
XLVIII. Ad episcopum Tolonensem.--In gratiam monachorum S. Victoris quibus ille infensum se praebebat. (Laterani, Mart. 1.) [MARTEN., Ampl. Collect., I, 826].
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri W. Tolonensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Si aliquis in te charitatis igniculus remansisset, et monasticae professionis Regulam non esses oblitus, fratres tuos monachos Massilienses diligeres, et nullam ipsis studeres injuriam irrogare. Ecce sicut ex ipsorum narratione didicimus, decimas ecclesiae S. Joannis de Petrafoci eis contra justitiam aufers, atque etiam super ecclesiam Sancti Pontii de Colubreira injuriam eis non modicam non vereris inferre, cum liberam habeant sepulturam in eorum ecclesiis, qui se deliberant sepeliri, ausu temerario contradicis. Quia ergo a fraternae charitatis unione declinare videris; quoniam illos persequi non desistis, quos debes ab aliis pro posse defendere; per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus, si verum est, quod praedicti fratres nostris auribus suggesserunt, de caetero praedictis fratribus in memoratis ecclesiis non praesumatis aliquam injuriam, vel aliquam molestiam irrogare, seu illos qui sepulturam apud eos elegerunt, quomodolibet prohibere. Alioquin scire te volumus, quod nos pro eorum defensione, tanquam pro illis qui ad jus beati Petri proprie spectare noscuntur, contra illos qui eos praesumpserint infestare, murum nos tutissimum opponemus. Datum Laterani, Kal. Martii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
49
XLIX. Ecclesiam Turonensem tam Dolensis quam caeterorum Britanniae citerioris episcoporum metropolim confirmat, petente Engelbaldo episcopo. (Laterani, Mart. 3.) [MARTEN. Thes. Anecd., III, 894.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ENGELBALDO Turonensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum.
Justitiae et rationis ordo suadet, ut qui sua desiderat a successoribus mandata servari, decessorum suorum voluntatem et statuta custodiat. Praedecessor siquidem noster felicis memoriae papa Innocentius controversiam, quae de praelatione Turonensis ecclesiae et subjectione Dolensis inter earum pastores jam diu agitata est, bonae memoriae Gaufrido, quondam Carnotensi episcopo, tunc apostolicae sedis legato, cognoscendam terminandamque commisit. Quae cum in ejus praesentia in pluribus locis Galliae tractata esset, et necdum fine debito terminata, Dolensis archiepiscopus ad ejusdem praedecessoris nostri praesentiam venit, conquerens in dilatione ipsius causae se multoties gravatum esse, et multas ob hoc expensas sustinuisse. Propter quod suppliciter postulavit, ut idem praedecessor noster eamdem causam ad suam praesentiam revocaret, et debitum finem imponeret. Cujus petitioni acquiescens, apostolicis litteris antecessori tuo Hugoni praecipiendo mandavit, ut apostolico se conspectui praesentaret, ecclesiae suae justitiam super hoc ostendere praeparatus. Quo interim divino judicio viam universae carnis ingresso, tam ipse archiepiscopus quam Dolensis pro ejusdem controversiae decisione, praedecessoris nostri beatae recordationis papae Lucii se conspectui praesentarunt. Cum autem de ecclesiae suae justitia rationes, scripta et argumenta plurima produxisset, productum est tandem in medium praedecessoris nostri bonae memoriae papae Urbani privilegium, in quo manifeste continebatur, quod idem papa post multas hujus rei in sua et legatorum etiam sedis apostolicae praesentia, discussiones et retractationes, scriptis Romanorum pontificum Nicolai videlicet, Joannis et Leonis quoque IX et Gregorii VII diligenter inspectis, et omnibus hinc inde diligenti examinatione pertractatis, ex communi fratrum suorum episcoporum, et multorum Romanae Ecclesiae clericorum consilio decrevit, et scripti sui munimine roboravit, ut tam Dolensis quam caeteri deinceps Britannorum episcopi Turonensem ecclesiam suam esse metropolim recognoscerent, et debitam ei semper reverentiam exhiberent, nec ullo ulterius tempore post Rollandi obitum, qui tunc Dolensi ecclesiae praesidebat, ad pallei usum Dolensis episcopus aspiraret. Ad haec vero Dolensis nihil quod ratione subnixum esset respondit, nec partem suam alicujus Romani pontificis auctoritate tueri potuit. Auditis itaque utriusque partis allegationibus, et scriptis Romanorum pontificum ex parte Turonensis ecclesiae studiose inspectis, praefatus praedecessor noster papa Lucius, communicato consilio in consessu fratrum suorum episcoporum, presbyterorum, et diaconorum cardinalium, et multorum aliorum nobilium, Romanorum civium, eamdem sententiam auctoritate apostolica confirmavit, et tam archiepiscopum quam Turonensem ecclesiam de ipsorum episcoporum obedientia propria manu per baculum investivit. Praecipiens juxta ejusdem sententiae tenorem, ut tam Dolensis quam universi deinceps Britanniae citerioris episcopi Turonensi ecclesiae, tanquam metropoli propriae, subjaceant et debitam obedientiam ac reverentiam humiliter exhibeant; nullusque de caetero Dolensis episcopus ad pallei usum aspirare praesumat; sed sicut jam dictum est, Turonensem ecclesiam propriam metropolim recognoscat, et reverenter ei obediat. Idipsum sanctae memoriae papa Eugenius scripti sui pagina confirmavit. Nos igitur qui licet indigni in sede justitiae, disponente Domino, constituti, a via veritatis deviare nec volumus, nec debemus, eorumdem praedecessorum nostrorum vestigiis inhaerentes, eamdem sententiam sedis apostolicae auctoritate nobis a Deo concessa confirmamus, praesentis scripti munimine roboramus. Si qua igitur, etc. S. PETRUS S. PAULUS. ANASTASIUS PAPA IV. Locus monogrammatis. CUSTODI ME, DOMINE, UT PUPILLAM OCULI. Ego ANASTASIUS catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli Calixti. Ego Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni. Ego Ubaldus presbyter cardinalis tituli S. Praxedis. Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli S. Savinae. Ego Aribert presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae. Ego Bernardus presbyter cardinalis tituli S. Clementis. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris. Ego Jordanus presbyter cardinalis tituli SS. Susannae et Felicitatis. Ego Octavianus presbyter cardinalis tituli S. Ceciliae. Ego Astaldus presbyter cardinalis tituli S. Priscae. Ego Joannes presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli, tituli Pammachii. Ego Cencius presbyter cardinalis tituli S. Laurentii in Lucina. Ego Odo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Rodulfus diaconus cardinalis S. Luciae in Septa solis. Ego Gregorius diaconus cardinalis S. Angeli. Ego Guido diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Ego Joannes diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Odo diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano. Datum Laterani per manum Rollandi, S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, V Nonas Martii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Anastasii IV papae, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
50
L. Privilegium ad fratres Cluniacenses de ecclesia, de Rocaboviscurti super controversia quae erat inter eos et clericos. (Laterani, Mart. 4.) [ Bullar. Cluniac., 64.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis monachis Cluniacensibus in ecclesia de Rocaboviscurti commorantibus, salutem et apostolicam benedictionem.
Controversiam, quae inter vos et clericos ecclesiae, in qua constituti estis, super jure proprietatis ipsius ecclesiae agitatur, venerabilibus fratribus nostris G . . . Lemovicensi et B . . . Sanctonensi episcopis audiendam terminandamque commisimus. Ideoque per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus cum ab eis propter hoc fueritis evocati, occasione seposita eorum praesentiam adeatis, et quod exinde inter vos judicaverint, suscipiatis irrefragabiliter et servetis. Datum Laterani, IV Nonas Martii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
51
LI. Privilegium pro ecclesia Astens. (Laterani, Mart. 5.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 365.]
Bulla haec verbatim privilegium repraesentat ab Eugenio III Anselmo episcopo Astensi concessum, nisi quod in hac adduntur plebs de Hante, hospitale Cerveliae, Mons Acutus cum arenariis et pertinentiis suis; medietas S. Stephani cum suis pertinentiis; ecclesia de Corticellis, castrum Blasae, castrum S. Victoriae cum ecclesiis et omnibus pertinentiis. Subscriptiones vero sunt ejusmodi. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Oddo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum subsc. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu subsc. Ego Oddo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano subsc. Ego W. presb. card. tit. S. Callixti subsc. Ego Guido presb. card. S. Chrysogoni subsc. Ego Ubaldus presb. card. tit. S. Praxedis subsc. Ego Manfredus presb. card. S. Sabinae subsc. Ego Aribertus presb. card. S. Anastasiae subsc. Ego Joannes presb. card. SS. Joannis, et Pauli tit. Pammachii subsc.
Datum Laterani per manum Rolandi, S. R. E. presb. card. et cancellarii, III Non. Martii indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontif. vero D. Anastasii IV papae, anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
52
LII. Ad Nonantulanos monachos.--ut mortuo Alberto novum abbatem eligant. (Laterani, Mart. 8.) [TIRABOSCHI, Storia di Nonantola, II, 265.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis A. priori et universo conventui Nonantulani monasterii, salutem et apostolicam benedictionem.
Super contritione ac destitutione monasterii vestri paterno vobis affectu compatimur, et de ipsius revelatione pro nostri officii debito, in quantum cum Deo possumus, diligentem curam, et attentam sollicitudinem gerimus. Quod autem post decessum bonae memoriae A. abbatis vestri de substituendo vobis pastore, sicut per litteras vestras et fratrem R. quem ad nostram praesentiam destinastis cognovimus, sollicite cogitastis, et in personam convenire vultis, gratum nobis est, et studium vestrum in Domino collaudamus. Caeterum quia de persona ipsa quam eligere vultis, notitiam quam oportet non habemus, et fratres nostri, qui eam amplius noverant, in eam minime consentire suadebant; praedictus quoque Fr. R. ad tantum negotium persequendum sufficere minime poterat, postulationem vestram in praesentiarum admittere nec potuimus nec debuimus. Quocirca per praesentia vobis scripta mandamus quatenus in personam litteratam, honestam et tanti monasterii regimini idoneam conveniatis, et per W. de melioribus personis monasterii vestri super eadem persona concordem et unanimem electionem vestram nobis significare curetis. Quibus etiam auctoritatem et potestatem, si vos forte supradicto in conventu non poteritis, eligendi vel a nobis suscipiendi personam, quae vobis prodesse et praeesse possit, et a nobis in abbatis officio confirmatam et benedictam ad vos referendi conferatis. Datum Laterani, VIII, Id. Martii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
53
LIII. Bona et immunitates ecclesiae Gerboredensis confirmat. (Laterani, Mart. 14.) ][LOUVET, Antiquités du Beauvoisis, I, 665.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EUSTACHIO decano ecclesiae Gerboredi ejusque denique fratribus tam praesentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri consensum. Quapropter, dilecti filii, vestris postulationibus clementer annuimus et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesenti scripto communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum et principum, oblatione fidelium, aut aliis justis modis, patiente Domino, poterit adipisci firma vobis et successoribus vestris illibata permaneant. In quibus haec . . . . . duximus exprimenda vocabulis. Ecclesiam de Rotengio cum decima magna et minuta et omnibus appendiciis ejus, medietatem decimae de Collignie, decimam de Tilleto, tertiam partem decimae de S. Donysii curte, ecclesias de Vuabesio, de capella, de Sullies, de S. Samsone, et de S. Audoeno; justitiam quam habetis apud Sonions et apud . . . . . et villam quae dicitur Ons apud Senentes et apud Wuardes. In villa Bray et apud Curteum decimam quoque conductus, pedagii transitus apud Gerboredum et Sonions et Ons, et fossas terrarum in suburbiis. Praeter haec libertatem illam quam bonae memoriae Guido quondam Belvacensis episcopus, canonicis vobis et ecclesiae vestrae concessit et scripti sui pagina confirmavit, et ne a statu suo temerario alicujus incursu et progressu temporis discedatur, auctoritate apostolica confirmamus. Praesenti etiam decreto statuimus ne ullus habeat in ecclesia vestra praebendam nisi qui ei per suam praesentiam voluerit deservire. Capellanum itidem vice domini qui pro tempore fuerit ab officio capellani omnino non destiterit; capellaniam autem et praebendam ecclesiae vestrae simul cum capellania illa prohibemus habere. Decernimus praeterea et auctoritate apostolica confirmamus, interdicimus ut praebendae vestrae non dividantur, sed in sua omni integritate permaneant. Decernimus autem ut nulli omnino hominum liceat supradictam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et institutione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Prohibemus autem ut nullus audeat unquam ecclesiae vestrae aut ipsius capellis novas et indebitas exactiones imponere, vel personas vestras aliquibus illicitis perceptionibus et servitutibus aggravare, salva nimirum dioecesani canonica justitia. Ad indicium autem perceptae hujus ab Ecclesia Romana protectionis unum bisantium nobis et successoribus nostris singulis annis persolvetis. Si qua autem etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Greg. presbyter cardinalis tit. Ecclesiae Salvatoris. Ego Hubaldus presb. card tit. Ecclesiae Praxedis. Ego Manfredus presb. card. tit. Sanctae Firminae. Ego Ausbertus presb. card. tit. Sanctae Anastasiae. Ego Octavianus presb. card. tit. Sanctae . . . . . . Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Rodulfus diac. card. tit. S. Luciae . . . . . Ego Guido diac. card. tit. S. Mariae in Portion . . . . . Ego Oddo diaconus cardinalis tit. Sancti Nicolai . . . Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscae. Ego Joannes presbyt. card. tit. Fratrum . . . . . Datum Laterani per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, II Idus Martii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1155, pontificatus vero domini Anastasii papae IV, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
54
LIV. Donationem monasterii S. Petri de Landelina, ordinis S. Benedicti, Nucerinae dioecesis, a comitibus Monaldo, Bucci filio, Rodulfoque Lamberti et comite Gentile, Alberici filio, priori et canonicis cathedralis ecclesiae Fulginensis liberalissime factam, confirmat. (Vide UGHELLI, Italia Sacra, I, 695.) LV. Ecclesiae Fulginatensis bona confirmat . (Laterani, Mart. 17.) [UGHELLI, ibid. --Subscriptiones hae sunt:]
Datum Laterani, per manum Rolandi, S. R. E. presb. card. cancellarii XVI Kal. Aprilis, ind. II, Incarn. Dominicae an. 1153, pontif. vero d. Anastasii, anno I. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego G. G. presb. card. tit. S. Calixti. Ego Guido presb. card. tit. S. Chrysogoni. Ego Ubaldus presb. card. tit. S. . . . Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Clementis. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Crucis in Hierus. Ego Oddus diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Rodulphus diaconus card. tit. S. Luciae in Septisol. Ego Georgius S. Angeli. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Oddo diaconus card. S. Nicolai in Carcere Tull. Ego Hicmarus Tusculanus episc. Ego Ugo Ostiensis episc.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
56
LVI. Ecclesiae S. Mariae Lunensis patrocinium suscipit ejusque bona ac jura confirmat, petente Gotifredo episcopo. (Laterani, Mart. 18.) [UGHELLI, Italia Sacra, I, 846, ubi revocatur lector ad privilegium ab Eugenio III eidem Gotifredo, iisdem pene verbis, concessum. Vide Patrologiae t. CLXXX, in Eugenio III, sub num. 325.]
Datum Laterani per manum Rolandi, S. R. E. presb. card. et cancellarii XV Kal. Aprilis, ind . . . . Incarn. Dom. anno 1153, pontificatus vero domni Anastasii IV papae, anno I.
Subscriptiones sunt sequentes: Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Odo diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Rodulphus diaconus card. S. Luciae in Septisolio. Ego Gregorius diac. card. S. Angeli. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego GG. presb. card. tit. S. Calixti. Ego FF. Ubaldus presb. card. S. Praxedis. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Savinae. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae. Ego Bernardus presb. card. tit. S. Clementis. Ego Henricus presb. cardinalis tit. SS. Nerei et Achillei.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
57
LVII. Privilegium pro parthenone Sancti Firmi de Plorizano. (Laterani, Mart. 19.) [LUPI, Cod. diptom. Bergom., II, 1117.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus LICIAE abbatissae monasterii Sancti Firmi de Plorizano ejusque sororibus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuam memoriam.
Prudentibus virginibus quae sub habitu religionis gratum Deo famulatum impendunt nostrum debet impertiri praesidium, ut tanto firmius valeant in proposito religioso persistere quanto contra terrenorum fluctuum tempestates apostolica tuitione fuerint propensius communitae. Quapropter, dilectae in Christo filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatum monasterium in quo divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis et his quae vobis successerint, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sancti Martini; terram quam habetis in loco qui dicitur Plorizanum; terram aliam in loco qui dicitur Istrata; terram quam habetis apud Redonam; domum quam habetis apud Somvicum cum vinea. Prohibemus etiam ut nullus omnino laicus decimas a vobis exigere praesumat, aut violenter auferre. Si quis autem id attentare praesumpserit, et commonitus emendare contempserit, anathematis sententia feriatur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictum coenobium temere perturbare aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego G. G. presbyter cardinalis Sancti Calixti subscripsi. Ego G. presbyter cardinalis tituli Sancti Chrysogoni subscripsi. Ego Hubaldus presbyter cardinalis Sanctae Praxedis subscripsi. Ego Octavianus presb. card. tit. Sanctae Ceciliae Ego Manfredus presbyter cardinalis tit. Sanctae Sabinae subscripsi. Ego Bernardus presbyter cardinalis tit. Sancti Clementis subscripsi. Ego Aribertus presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae subscripsi. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris subscripsi. Ego Joannes presb. card. tit. Sanctarum Susannae et Felicitatis subscripsi. Ego Henricus presb. card. tit. Sanctorum Nerei et Achillei subscripsi. Ego Joannes presb. card. Sancti Joannis tit. Pammachii subscripsi. subscripsi. Ego Oddo diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Rodulphus diac. card. Sanctae Luciae in Septisol. subscripsi. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sancti Angeli subscripsi. Ego Guido diac. card. Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Joannes diac. card. Sanctorum Sergii et Bacchi subscripsi. Ego Oddo diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Datum Laterani per manum Rolandi, S. R. E. presb. cardinalis et cancellarii, XIV Kalend. Aprilis, indict. II, Incarn. Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
58
LVIII. Monasterii Sanctae Mariae de Pomposia bona ac jura confirmat. (Laterani, Mart. 19.) [MURATORI, Antiq. Ital., V, 431.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis JOANNI abbati monasterii Sanctae Mariae, quod in insula Pomposia situm est, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praedecessorum nostrorum felicis memoriae Coelestini, et Eugenii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, Beatae Dei Genitricis, semperque Virginis Mariae Pomposianum monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes, ut quascunque possessiones, quae cunque loca idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: videlicet Massacellam, integram, etc. Praeterea in episcopatu Concordiae ecclesiam Sancti Martini in Phana. In episcopatu Cenetensi ecclesiam Sancti Petri in Colosis, et Sancti Danielis. In eodem episcopatu ecclesiam Sancti Andreae in Bosco cum capellis suis, aliam ecclesiam Sancti Martini in Cambernardi, Sanctae Mariae in Ronchu Marzollu, Sanctae Mariae in Vidore, Sanctae Bonae cum capellis suis, Sanctae Mariae in Castello, et alias, quas in partibus illis habetis. In episcopatu Vicentiae ecclesiam Sanctae Mariae in Teupisse. In civitate Veronensi ecclesiam Sancti Matthaei. In episcopatu Brixiensi ecclesias Sanctae Mariae de Sede Marculfi, Sanctae Mariae de Cucumare, et Sanctae Mariae de Suxiliano. In episcopatu Cremonensi ecclesiam Sancti Stephani in Caballaria. In episcopatu Astensi ecclesias Sanctae Mariae de Flexu, et Sancti Joannis de Cerro. In episcopatu Bononiense ecclesias Sanctae Mariae de Arzellata, Sancti Venantii, Sancti Blaxii de Luzaco, Sancti Marci in Turrixella, Sancti Joannis in Castagnolo, Sancti Blasii in Saliceto, et aliam ecclesiam in Granarolo. In civitate ipsa ecclesiam Sancti Syri. In civitate Mutinensi ecclesiam Sanctae Mariae. In castro Solerie ecclesiam Sancti Joannis, et in villa ejus ecclesiam Sancti Michaelis. Ferrariae ecclesiam Sanctae Agnetis. In Finale Sancti Michaelis. Ustulati ecclesiam Sancti Petri. Faventiae ecclesiam Sancti Clementis. Prate ecclesiam Sancti Laurentii. In episcopatu Liviensi ecclesiam Sanctae Mariae in Manumizola, ecclesiam Sancti Michaelis, et Sanctae Mariae Novae cum capellis suis. Rimini Sanctae Mariae in Tribbo. In episcopatu Urbinensi ecclesiam Sancti Leonis de Folia, Sancti Angeli de Insula, Sanctae Mariae de Petra, Sancti Martini in Ulmeta, Sancti Racliani, et Sancti Angeli in Preverzum, ecclesiam Sanctae Mariae in Castagneto cum capellis suis, ecclesiam Sanctae Mariae de Viculo cum capellis suis, ecclesiam Sancti Joannis de Prugneto cum capellis suis, et ecclesiam Sanctae Mariae de castro, Sancti Martini cum capellis suis. Chrisma vero, Oleum Sanctum a Comacliensi episcopo, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Bene valete.Ego Jordanus presbyter card. tit. Sanctae Susannae Ego Hicmarus Tusculanus episcopus subscripsi. Ego Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Gregorius presbyter card. titulo Calixti subscripsi. Ego Guido presbyter card. titulo Sancti Chrysogoni subscripsi. Ego Ubaldus presbyter card. tit. Sanctae Praxedis subscripsi. Ego Manfredus presbyter card. tit. Sanctae Savinae subscripsi. Ego Aribertus presbyter card. tit. Sanctae Anastasiae subscripsi. subscripsi. Ego Octavianus presbyter card. tit. Sanctae Ceciliae subscripsi. Ego Astaldus presbyter card. tit. Sanctae Priscae subscripsi. Ego Cencius presb. card. tit. Sancti Laurentii in Lucina subscripsi. Ego Henricus presb. card. tit. Sanctorum Nerei et Achillei subscripsi. Ego Joannes presb. card. tit. Sanctorum Silvestri et Martini subscripsi. Ego Odo diac. card. Sancti Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Rodulfus diac. card. Sanctae Luciae in Scepta subscripsi. Ego Guido diac. card. Sanctae Mariae in Porticu subscripsi. Ego Odo diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Datum Laterani per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIV Kalend. Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
59
LIX. Ecclesiarum Carcassonensium disciplinam regularem et possessiones confirmat. (Laterani, April. 5.) [BOUGES, Histoire de Carcassonne, 528.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PONTIO Carcassonensi episcopo, ejusque successoribus canonice instituendis, in perpetuam memoriam.
Justitiae ac rationis ordo suadet ut qui a successoribus sua desiderat instituta et mandata servari, decessoris sui constituta et mandata custodiat, et sua stabilitate corroboret et confirmet. Eapropter justis regularium ecclesiae tuae canonicorum postulationibus gratum accommodantes assensum ad exemplar praedecessoris nostri felicis memoriae Urbani papae, institutionem regularis ordinis, quam praedecessor tuus bonae recordationis Petrus episcopus, apud matricem Ecclesiam Sancti Nazarii et apud ecclesias Sanctae Mariae seu B. Stephani, Domino auctore, disposuisse dignoscitur, auctoritate sedis apostolicae confirmamus, et ratam perpetuis temporibus manere sancimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praedictae ecclesiae, in praesentia, tum juste et canonice possident, aut in futurum concessione pontificum, largigitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Domino propitio, poterunt adipisci, firma eisdem ecclesiis et illibata permaneant, clericorum et ibi Domino sub regularis vitae observantia servientium, usibus omnimodis profutura. Prohibemus autem ut nec tibi, nec successoribus tuis, nec alicui ecclesiasticae aut saeculari personae fas sit canonicas ipsas evertere, vel institutum illic regularis vitae ordinem removere, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc. SANCTUS PETRUS. SANCTUS PAULUS. ANASTASIUS PAPA IV. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Odo diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Gregorius presbyter card. tit. Laboch. Ego Octavianus presbyter card. tit. S. Ceciliae. Ego Joannes presb. card. S. Joannis et S. Lamachii Datum Lat. per manum Rollandi, S. Romanae Ecclesiae presbyteri card. cancell. Non. April., indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno 1.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
60
LX. Monasterium Fructuariense sub beati Petri protectione recipit, bona ejus confirmat, inter quae ecclesiam S. Danielis Venetiarum enumerat, aliaque privilegia impartitur. (Laterani, April. 6.) [CORNELIUS, Ecclesiae Venetae IV, 187.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RUFINO abbati Fructuariensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequenti compleri, ut et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Fructuariense monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quaecunque bona, quascunque possessiones idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, opitulante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in perpetuum et illibata serventur. In quibus haec propriis nominibus adnotanda subjunximus. In civitate Astensi ecclesiam S. Secundi; apud Sollariensem villam ecclesiam S. Joannis; apud Moroçium ecclesiam S. Blasii; apud Quadraginta ecclesiam S. Benigni, Villam Novam faloam in civitate Papiensi ecclesiam S. Matthaei, in archiepiscopatu Mediolanensi apud castrum Paternianum ecclesiam S. Nicolai. Apud castrum Cantorium ecclesiam S. Jacobi; apud Cuzatum ecclesiam S. Gervasii, in Ganne ecclesiam S. Gemuli, et ecclesiam Vulturni; in episcopatu Laudensi apud castrum Paudum ecclesiam S. Petri; in Vercellensi civitate ecclesiam Sanctae Fidis; apud Januam in capite Faris ecclesiam S. Pauli. In civitate Saonensi ecclesiam S. Georgii; in episcopatu Albensi castrum Serre-longe, et apud murum ecclesiam S. Mariae; in pago Yporiensi apud castrum Clevascium ecclesiam S. Martini; apud Ferrariam ecclesiam S. Romani. In episcopatu Bononiensi monasterium S. Bartholomaei, ecclesiam S. Petri Decaron, ecclesiam S. Mariae de Villa Nova, ecclesiam Sanctorum Simonis et Judae. Supra ripam Ticini in loco brinate ecclesiam S. Martini: in loco Paterniani ecclesiam S. Martini de Ublate, ecclesiam Danielis in Venetia, ecclesiam S. Agatae in episcopatu Tarvisino. Obeunte vero te ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam providerint eligendum. Electus autem a Romano pontifice aut a quocunque maluerit catholico episcopo ordinetur. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros ordines promovendi vel clericorum monasterio pertinentium a quocunque catholico volueritis accipietis episcopo, qui nostra fultus auctoritate quae postulatur indulgeat. Id ipsum etiam de cellis sub eodem monasterio positis concedimus siquidem parochiarum ipsarum episcopi quae episcopalis officii sunt gratis et sine pravitate eis noluerint exhibere. Ad haec adjicientes statuimus ut nulli episcopo facultas sit aliqua saepefato Fructuario loco gravamina irrogare neque adversus abbatem et monachos sive clericos ejusdem monasterii excommunicationis aut interdictionis proferre sententiam. Decimas quoque reddituum de terris dominicatis quae vel apud Fructuariam, vel per alia loca a vobis vel fratribus vestris excoluntur, vel per episcopos aut episcoporum ministros exigi prohibemus. Sepulturam vero ejusdem loci liberam esse sancimus ut eorum qui illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati nisi forte fuerint excommunicati nullus obsistat. Decernimus ergo ut nulli omnino liceat hominum praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra observentur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva tamen apostolicae sedis auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Odo diaconus cardinal. Sancti Sergii ad Velum Aureum. Ego Gregorius presb. cardinal. tit. Calixti. Ego Guido presb. cardinal. Sancti Chrysogoni. Ego Hubaldus presb. cardinal. tit. Sanctae Praxedis ss. Ego Manfredus presb. cardinal. tit. Sanctae Sabinae. Ego Aribertus presb. cardinal. tit. Sanctae Anastasiae. Ego Guido diacon. cardinal. Sanctae Mariae in Porticu. Ego Guido presb. cardinal. tit. Pastoris. Ego Odo diacon. cardinal. Sancti Nicolai in carcere Tulliano. Datum Laterani per manum Rolandi, presb. card. sanctae Romanae Ecclesiae et cancellarii, VIII Idus Aprilis, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero dom. Anastasii papae IV, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
61
LXI. Archiepiscopo Bracarensi praecipit ut J[oanni] archiepiscopo Toletano intra dies XXX debitam primati obedientiam exhibeat. (Laterani, April. 8.) [MANSI, Concil., XXI, 782.)
Quanti criminis habeatur apostolicae sedis contemptus, ex propheticis verbis ostenditur, ubi scriptum est: Peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere . Item beatus Gregorius de inobedientibus et apostolicae sedis mandatis dura cervice resistentibus ait: Suae ruinae debet dolore prosterni quisquis apostolicis noluerit obedire mandatis; nec locum inter sacerdotes habeat; sed exsors a sancto ministerio fiat. Quam frequenter et quam districte a praedecessore nostro sanctae memoriae papa Eugenio fueris monitus, ut Toletano archiepiscopo tanquam primati tuo debitam reverentiam et obedientiam exhiberes, et qualiter ei obedieris, unde etiam priusquam mandatis ipsius obtemperares pro tua inobedientia et cervicositate secundo suspensionis sententiam incurristi, a tua memoria non debuit excidisse. Sed sicut venerabilis fratris nostri I . . . . . . nunc Toletani archiepiscopi conquestione accepimus, postquam de obitu ejusdem praedecessoris nostri certus fuisti, obedientiam quam R. praedecessori ejusdem archiepiscopi exhibuerat, sibi deferre nullatenus voluisti, non attendens quod unius morte apostolicae Petrae soliditas nec frangitur, nec mutatur. Quocirca per praesentia tibi scripta mandamus atque praecipimus, quatenus ad praedictum fratrem nostrum I . . . . . . . Toletanum archiepiscopum seposita excusatione accedas, et tanquam primati obedientiam debitam sibi exhibeas. Quod si infra triginta dies post harum acceptionem adimplere neglexeris, extunc a pontificali officio te noveris esse suspensum.
Datum Later. VI Idus Aprilis.
(I Reg. XV)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
62
LXII. Hyacintho cardinali et legato mandat de archiepiscopo [S. Jacobi] Compostellano primatui archiepiscopi Toletani subjiciendo. [MANSI, ibid. ]
Quoniam fratri nostro Compostellano mandavimus ut vel ei tanquam primati suo obediat, vel sub tuo judicio ipsi exhibeat justitiae complementum, nihilominus charitati tuae mandamus, ut si idem frater noster ambiguitatem noluerit subire judicii, utramque partem ante tuam praesentiam advoces, et rationibus utriusque partis plenarie auditis et cognitis, quod aequitati et rationi congruat, inde censeas observandum. Alias enim eum sicut primati suo illi facias humiliter obedire.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
63
LXIII. Ad Richardum abbatem Savigniensem.--Confirmat ei abbatias Savigniensi monasterio subjectas. (Laterani, April. 20.) [MARTEN., Thes. Anecdot., I, 433.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RICHARDO Savigniensi abbati ejusque successoribus regulariter promovendis, in perpetuum.
Apostolicae sedis, cui divina gratia praesidemus, nos auctoritas admonet beneplacentem Deo religionem statuere, et stabilitam exacta diligentia conservare. Quocirca, dilecte in Domino fili Richarde abbas, tuis justis petitionibus clementer annuimus, et Savigniense monasterium, cui Deo, auctore, praeesse dignosceris, scriptorum nostrorum patrociniis communimus: statuentes ut ordo monasticus secundum ordinem Cisterciensium fratrum tam in praefato monasterio quam in his quae sub ipsius potestate et disciplina consistunt, futuris temporibus inviolabiliter conservetur, et ut abbatiae, quae ad jus tui monasterii pertinere noscuntur, in tua tuorumque successorum obedientia et subjectione permaneant, quarum nomina subduximus exprimenda: Abbatia de Belbreh, et abbatia de Briostel cum pertinentiis earum, abbatia de Sarnago, abbatia de Brollio, et abbatia de Trappe cum appendiciis earum, abbatia de Sancto Andrea de Goffert, et abbatia de Sancto Clemente de Tyrunhel cum appendiciis earum, abbatia de Falcardimonte cum appendiciis suis, abbatia de Luncuiler cum pertinentiis suis, abbatia de Chalocheio cum pertinentiis suis, abbatia de Busseria cum pertinentiis suis, abbatia de Fontibus cum pertinentiis suis, abbatia de Veteri-Villa cum pertinentiis suis, abbatia de Alneto cum pertinentiis suis, abbatia de Fuanesio, abbatia de Holanda, abbatia de Caldra, et abbatia de Man cum pertinentiis earum, abbatia de Bella-Lauda, et abbatia de Joreval cum pertinentiis earum, abbatia de Cumbra-mara, abbatia de Basinwerch, abbatia Sanctae Mariae de Durelina, et abbatia de Pultuna cum pertinentiis earum, abbatia de Bildwas cum pertinentiis suis, abbatia de Neth cum pertinentiis suis, abbatia de Buffestren cum pertinentiis suis, abbatia de Quarraria, et abbatia de Drogonis-fonte cum pertinentiis earum, abbatia de Straforth cum pertinentiis suis, abbatia de Quoquosala cum pertinentiis suis. Has igitur abbatias cum omnibus pertinentiis ad exemplar praedecessoris nostri sanctae memoriae papae Eugenii tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus. Nulli ergo hominum fas sit super hac nostra confirmatione vestrum monasterium perturbare, aut aliquam ei exinde contrarietatem inferre; sed omnia in perpetuum ita intemerata serventur, quemadmodum praedicti praedecessoris nostri pagina noscitur institutum, salva in omnibus apostolicae sedis auctoritate. Si quis sane hanc nostri privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, nisi congrue satisfecerit, potestatis honorisque dignitate careat, reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat, conservantes autem eidem loco quae sua sunt a remuneratore omnium bonorum Domino intervenientibus beatorum Petri et Pauli meritis aeternae vitae praemia consequamur. Amen, amen, amen. CUSTODI ME, DOMINE, UT PUPILLAM OCULI. S. PETRUS. S. PAULUS. ANASTASIUS PAPA IV. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Oddo diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Gregorius presbyter cardinalis tituli S. Callixti. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Cencius Portuensis episcopus et Silvae Candidae. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli S. Praxedis Ego Gregorius diaconus cardinalis et Sabiniensis electus. Ego Joannes diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi ss. Ego Julius presbyter cardinalis tituli Sancti Marcelli subscripsi. Ego Odo diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere Tulliano subscripsi. Ego Wido presbyter cardinalis tituli Pastoris subscripsi. Ego Astaldus presbyter cardinalis tituli Sanctae Priscae subscripsi. Ego Henricus presbyter cardinalis tituli Sanctorum Nerei et Achillei subscripsi. Datum Laterani per manum Rollandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalend. Maii., indictione II, Incarnat. Dom. ann. 1154, pontif. vero D. Anastasii papae IV, anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
64
LXIV. Privilegium pro monasterio S. Mariae de Prato. (Laterani, April. 20.) [ Bullar. Cluniac., 64.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Theobaldo priori de Prato Sanctae Mariae ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, justis vestris postulationibus clementer annuentes, praefatum monasterium, quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecumque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio. poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propiis duximus exprimenda vocabulis. Burgum in quo ipsum monasterium situm est, cum monte Curio et cum omnibus aliis appendiciis suis, et quidquid parochialis beneficii totius parochiae castri Donziacensis, et villae Sanctae Mariae de Prato, cum capella de Bronzilia et omnibus quae in villa illa, et in aliis circumpositis villulis habeatis: quidquid habetis de jure parochiali in villa de Poniaco, et quibusdam aliis circumjacentibus villulis: medietatam decimae totius parochiae vestrae, totam decimam minutam de agnis, et lana villae vestrae: capellam Sanctae Mariae de castro Donziaco cum domibus sibi contiguis in quibus presbyter habitat vitalis: medietatem salis de foro ejusdem castri Donziaci; ecclesiam Sancti Martini cum medietate decimae Mansi Merilli; medietatem totius territorii de Lueth cum decima, quae fuit Bernardi de Galis, duo molendina et unum . . . . ad Pontem; duas partes molendini de Bumont, tam de annona quam de piscatione, duo molendina nova; molendinum Albicastelli: terram Sancti Martini; terram Tripaldi; decimam de Cartis, cum illa quae fuit Arnulfi, decimam Chevenci, decimam de Bergenis, decimam Paludis, nemus quod dicitur Chassaneium, silvam quae dicitur Solua, clausum de Viliscordon, cum usu silvae ipsi contiguae, ad opus clausi et domorum quae ibi sunt, et alia omnia quae ibi habetis; villam de Bretinolis cum omnibus pertinentiis suis, et jure parochiali quod in ea habetis; decimam de Cavannis, medietatem decimae furni de Maanes, quidquid habetis apud Fontanas, villam de Fontaneio cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam de Pomaeo cum medietate omnium redituum ipsius; quidquid habetis apud Valcheri, quidquid habetis apud Melcharaldum, quidquid apud villam Generiam, quidquid apud Ulmos; silvam quae dicitur Fais, ecclesiam de Bois cum medietate census ejusdem villae; omnes etiam decimas, quas in parochia illa habetis, et in aliis appendiciis suis, duas partes decimae minutae ejusdem parochiae, de agnis, et lana, et porcis; villam de Villader cum omnibus appendiciis suis, capellam Sancti Martini, duas vineas, quas habetis in valle de Aliniaco, cum pratis et aliis quae in ea habetis; obedientiam de Chasneio cum omnibus appendiciis suis, et villa de Belregart, ecclesiam S. Arici cum medietate omnium redituum ipsius; obedientiam de Molummis, quae est de vestro alodio cum omnibus appendiciis suis; ecclesiam ejusdem villae, in qua omnium redituum medietatem habetis; territorium de Maort; obedientiam de valle Dosia, cum silvis, pratis, molendino et omnibus aliis appendiciis, quae omnia sunt de vestro Alodio; medietatem decimae ejusdem villae, in qua omnium redituum medietatem habetis; ecclesiam de Colummeria. In episcopatu Eduensi, obedientiam de Luciaco, cum pratis, piscationibus, molendino, pascuis etiam per omnia prata illius ripariae omni tempore ad equitaturas prioris ejusdem loci; vobis nihilominus confirmamus ecclesiam ejusdem villae cum medietate omnium redituum ipsius et quibusdam decimis, et quidquid habetis apud Cervonem. Praeterea libertatem, quam in temporalibus rebus habetis, et omnia illa, quae ex donatione bonae memoriae Hervaei domni Donziaci monasterium vestrum habere dignoscitur, quemadmodum in scripto donationis ejus continetur, vobis auctoritate apostolica confirmamus. Rationabiles autem et antiquas consuetudines, quas monasterium vestrum habere dignoscitur, vobis nihilominus confirmamus. Ad haec praesenti decreto firmiter prohibentes adjungimus, ut res et bona presbyterorum vestrorum, quae ex beneficiis ecclesiarum, quae ad vos pertinent acquisierunt, episcopi vel eorum vicarii, seu quilibet alii, exceptis illis, quas eis episcopi sponte dimiserunt, accipiendi, vel vobis auferendi non habeant facultatem. Adjicientes itaque statuimus, ut nulli episcopo liceat pro excessu vestro, vel illorum qui ad vos pertinent, terras vel ecclesias vestras sub interdicto ponere, seu quod vestri juris est violenter auferre, donec in praesentia ejusdem episcopi vel metropolitani, parati eritis justitiam exhibere. Sancimus etiam et apostolicae sedis auctoritate statuimus, ut de infractura coemeterii vestri nullus, nisi vobis et ecclesiae vestrae respondeat. Ecclesiae vero vestrae, seu capellae liberae sint, et omnis exactionis immunes, praeter consuetam episcopi paratam, et justitiam in presbyteros, qui adversus sui ordinis dignitatem offenderint; salva nimirum apostolicae sedis auctoritate, et dioecesani episcopi canonica justitia. Liceat quoque vobis in ecclesiis vestris presbyteros eligere, ita tamen ut ab episcopis animarum curam absque venalitate suscipiant, et episcopo de plebis quidem cura respondeant, pro vero rebus temporalibus ad ipsum monasterium pertinentibus debitam vobis subjectionem exhibeant. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis praesumat decimas exigere Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Cluniacensis abbatis in omnibus obedientia, ad cujus jus et proprietatem monasterium vestrum pertinere dignoscitur. Si qua igitur in futurum, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius presbyter cardinalis tit. Calixti. Ego Hicmarus Tusculanus episcopus. Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Cencius Portuensis episcopus et S. Rufinae. Ego Odo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum Ego Radulphus diac. card. S. Luciae in Septa. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Joannes diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Odo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Savinae. Ego Guido presb. card. tit. Pastoris. Ego Jordanus presb. card. tit. SS. Susannae et Felicitatis. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliae. Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscae. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Stephani in monte Celio. Ego Henricus presb. card. tit. SS. Nerei et Achillei. Ego Joannes presb. card. SS. Joannis et Pauli tit. Pammachii. Datum Laterani per manum Rollandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii XII Kalendas Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii IV papae, anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
65
LXV. Sententiam ab Eugenio III latam de controversia canonicorum S. Alexandri et S. Vincentii Bergomatum confirmat. (Laterani, April. 21.) [UGHELLI, Italia sacra, IV, 462.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LANFRANCO praeposito, caeterisque canonicis ecclesiae S. Alexandri Bergamensis, in perpetuum, etc.
Sicut aequum est, et officio religioso conveniens, natas inter viros ecclesiasticos controversias rationabili fine decidere, ita quidem vigor aequitatis expostulat, quae rationabiliter decisa fuerint, fidei committere litterarum; ac ne inposterum aliquorum refragatione turbentur, auctoritate apostolica roborare. Eapropter paci et quieti vestrae providere volentes, sententiam, quam inter vos, et canonicos Sancti Vincentii super quibusdam, unde inter vos, et eos causa fuerat diutius agitata, felicis recordationis papa Eugenius praedecessor noster post sufficientem in praesentia sua, et fratrum suorum ejusdem causae discussionem, communicato cum fratribus suis consilio promulgavit; nos etiam assertionis nostrae pagina confirmavimus, et ratam, et inconcussam perpetuis temporibus decernimus permanere: constituit siquidem, ut presbyteri Bergamensis episcopatus, qui post datam à felici memoria PP. Innoc. praedecessore nostro sententiam, ordinati sunt, sive qui deinceps ordinabuntur, utrique ecclesiae fidelitatem exhibeant, et si canonici S. Vincentii recipere forte noluerint, nihilominus eam ecclesiae vestrae debeant exhibere. De poenitentiis autem hoc inter vos observari praecepit, ut presbyteri totius Bergamensis episcopatus, quoties pro publicis criminibus ad poenitentiam parochianos suos adduxerint, utramque partem studeant convocare, ac nullatenus absque praeposita vestri, vel unius presbyterorum ecclesiae vestrae praesentia, criminosis illis poenitentia injungatur. Adjecit etiam, ut in mensa episcopi in sinistra parte, praepositus ecclesiae vestrae primum locum obtineat, et suos penes se clericos habeat. Statuit praeterea, ut quoties in consuetis processionibus ad missarum solemnia celebranda, canonici Sancti Vincentii ad vestram ecclesiam venerint, quatuor parietes chori pacifice in ecclesia ipsa obtineant, et in vigiliis B. Viatoris, et in festo ejusdem, nec non in litaniis Gregorianis cum incenso, et aqua benedicta, campanis pulsatis per personas vestras eosdem canonicos honorifice suscipiatis. Cum autem ad defunctorum exsequias, vel aliis diebus vobiscum in ecclesia ipsa convenerint, totum chorum ecclesiae vestrae cum eis pariter teneatis. Quoties vero vos cum eis in solemnitatibus, vel exsequiis mortuorum, sive in ecclesia S. Vincentii, sive in aliis conveneritis; praepositus ecclesiae vestrae primum locum in sinistra parte chori obtineat: reliqui autem fratres cum eisdem clericis communiter sedeant. Decrevit itidem, ut capellani ecclesiarum Sancti Salvatoris, S. Agathae, S. Joannis, Sanctae Gratae, ac S. Vigilii in Dominicis diebus, praecipuisque festivitatibus, ad majores missas in ecclesia vestra conveniant. In Coena vero Domini, et ad Baptismum, et in aliis solemnitatibus, sicut divina consuevistis officia celebrare, ita omni tempore pacifice observetis. Ad haec quoniam quidam sacerdotum ad exhibendas vobis supradictas fidelitates moras innectunt, et quibusdam subterfugiis eas retardare praesumunt, auctoritate apostolica constituimus, ut juxta veterem consuetudinem ecclesiae vestrae in continenti post susceptos ordines eas vobis exhibeant, et si statim exhibere contempserint donec exhibeant, a susceptis ordinibus arceantur. Praesenti etiam decreto sancimus, ut Bergomensis episcopus nullum vobis indebitum gravamen, et inusitatum imponat, sed vos, et ecclesiam vestram in antiqua libertate dimittat. Ne igitur super his, quae inter vos judicio sedis apostolicae decisa sunt, recidivo denuo litigio fatigemini, et inde alterutra partium alteram in expensas, et labores adducat, unde judiciario ordine perpetuum silentium utrique parti constat impositum, auctoritate apostolica interdicimus, ut nullus omnino hominum contra praefati antecessoris nostri sententiam venire praesumat, aut huic nostrae confirmationis, et constitutionis paginae ausu temerario. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Amen. Amen. Amen. Locus sigilli. CUSTODI ME DOMINE UT PUPILLAM OCULI. Ego Anastasius Catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Hicmarus Tuscul. episcopus subsc. Ego Hugo Ostiensis episcopus subsc. Ego Cincius Portuensis episcopus, et Sanctae Silvae Candidae subsc. Ego Gregorius presb. card. tit. S. Calixti subsc. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis subsc. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae subsc. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli subsc. Ego Guido presb. card. tit. Pastoris subsc. Ego Bernard. presb. card. tit. S. Clementis. Ego Jordanus presb. card. Sanctarum Susannae, et Fel. subsc. Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscae subsc. Ego Joannes diac. card. SS. Sergii et Bacchi Ego Gerardus presb. card. tit. S. Stephani in Celio monte subsc. Ego Joannes presb. card. SS. Jo. et Pauli tit. Pammachii subsc. Ego Henricus presb. card. tit. SS. Nerei et Achillei subsc. Ego Joannes presb. card. tit. SS. Silv. et Martini subsc. Ego Odo diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum subsc. Ego Rodulfus diacon. card. S. Luciae in Septasol. subsc. Ego Guido diacon. card. S. Mariae in Porticu subsc. subsc. Ego Odo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tull. subsc. Datum Laterani per manum Rollandi, S. R. E. presb. card. et cancellarii II Kal. Maii, ind. II, Incarn. Dominicae anno 1154, pont. vero domni Anast. IV PP. anno I.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
66
LXVI. Bulla pro monasterio Sancti Salvii Monsteriolensi. (Laterani, April. 24.) [ Gall. Christ. X, Instrum., 314.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EUSTACHIO abbati monasterii Sancti Salvii Monsteriolensis ejusque fratribus, etc. . .
In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Altare Sanctae Mariae de Darnestal et totam decimam in villa Monsteroli, altare S. Winwaloei ab omni exactione liberum. In eadem villa altare Sancti Petri cum tota decima, altare Sancti Judoci et totam decimam, altare Sancti Vulflagii et totam decimam, altare S. Martini de Escuignecourt et totam decimam, altare Sancti Petri de Wally, altare sanctae Mariae d' Airon, hospites, silvam et terram, altare Sancti Vedasti de Escuir et totam decimam. In eadem villa hospites et terram arabilem, et silvas quae vocantur Sudoye, Osanne, Caisnoy, Vellegny ex dono Herlewini comitis, altare Sancti Albini et medietatem allodii, sicut vobis libera concessa est: allodium quoque Walteri Hurupel et quartam partem silvae quae vocatur Waltestrens; decimam de Abboltineil, altare S. Crispini de Campengnol, apud Vilernel tertiam gerbam decimae. In villa praedicta Monsteroli allodia, molendina, et stallos carnificum, et furnum, et Novaevillae transitum, et sexaginta solidos ad portam regis; piscariam quoque ab Altimo usque ad Brimoniacum, et vivarium de Escuriolo, et pratum inferius, et totum Marest usque Escuir: altare Sancti Winwaloci de Belmery et totam villam, et molendinum, et palustria loca, terras quoque cultas et incultas, et silvas: quartam partem et Concil et sextam partem de Arry, et totam villam quae Longum pratum dicitur, cum hospitibus, et silvis, et pratis, et terris cultis et incultis, et tertiam partem quindecim salinarum in villa quae dicitur Rua, cum terra arabili, et in Nigromonte tres salinas et dimidiam. In villa Maire hospitem unum, apud Maregni partem allodii Balduini clerici, apud Verton hospites, et salinas, et terram arabilem, et lignaturam ex dono regis Roberti Francorum, a festo S. Martini usque in medio mensis Maii, ex omnibus carris et quadrigis, asinis et navibus, et ex omnibus qui vendunt ligna in eodem castro, sive oppidani, sive extranei: quartam quoque partem allodii de Dourriers et de Fraisnis: comitatum in tota terra vestra inter Quantiam et Alteiam, et ultra Alteiam, sicut vobis comes Wido concessit; terram quoque de Albin, molendinum et nemus. In parochia Tervanensi altare Sancti Martini de Caveron, et totam decimam, altare Sancti Winwaloei, et totam decimam, altare Sancti Dionysii de Walbertcort, et altare Sancti Vedasti; totam villam quoque Caveron, cum duobus molendinis, et terris cultis et incultis pratis et silvis, et comitatum; quartam partem in villa quae dicitur Ghisi, cum silvis et pratis, sextam quoque partem de Contis. In Galami manso tertiam partem tam de villa quam de molendino, silva et arabili terra; ad Montegny tres mansos; ad Tigny et ad Colinas tertiam partem duorum hospitum; ad Novamvillam terram dimidiae carrucae et prata: villam Silviniacum, et in villa Judei mansi mansum unum, et ecclesiam unam in villa quae dicitur Farnerias, cum tribus mansionariis accolis cum terra arabili; quamdam partem villae de Totendal cum silva: in Sanctae Mariae villa hospites, terram arabilem et silvam; in villa Hodie medium unius molendini, et terram arabilem, terram quoque de Frenc, et comitatum; in villa Cormunt hospitem unum; ad Botin hospitem unum; ad Wis hospites duos; ad Staplas hospites quatuor, aquaticas tres, sagenas duas; ad Boxin allodium Ramelmi; in villa Londoniae altare B. Laurentii cum hospitibus multis, et in territorio ejusdem civitatis capellam de Cochenech cum terra duarum carrucarum, et in Cochessella et Stambriga decimam de terra Wiardi Pointel; in parochia Norwic partem manerii de Wirham cum ecclesia, et terra arabili, et saca, et socca, et capella ejusdem villae; in villa Fillebi terram reddentem viginti solidos, et duas partes totius decimae de manso Honestanestone, et in Lincolnensi parochia transitum de Gernic. Regimen scholarum totius Monsteroli, et unctionem infirmorum ejusdem oppidi. Decernimus ergo, etc. Datum Laterani per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis et cancellarii, VIII Kalendas Maii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno primo.
(al. Daminois)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
67
LXVII. Domum hospitalem de misericordia Placentinam tuendam suscipit ejusque bona ac privilegia confirmat (Laterani, April. 24.) [CAMPI, Hist. di Piac., II, 353.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OTTONI rectori domus hospitalis de Misericordia, ejusque successoribus regulariter substituendis, in perpetuum.
Cum omnes Ecclesiae filios ex apostolicae sedis benignitate, ac benevolentia protegere debeamus, eis tamen, qui in obsequio pauperum, et peregrinorum omnipotenti Domino humiliter, et devote ministrare noscuntur, attentius nos convenit providere, et eorum loca, ne pravorum molestiis perturbentur, defensionis nostrae clypeo communire, ut quemadmodum Domino, disponente, patres vocamur in nomine, ita etiam nihilominus comprobemur in opere. Quocirca, dilecte in Domino fili, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum hospitale, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, ad exemplar praedecessoris nostri sanctae memoriae papae Eugenii, sub beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes, ut quascunque possessiones, et quaecunque bona idem hospitale inpraesentiarum juste, et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum, vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Locum in quo ipsum hospitale situm est, cum omnibus pertinentiis suis, molendinum, et terras, quas in circuitu ipsius loci habetis, et domum, quam habetis ultra Padum in Laudensi episcopatu, cum pertinentiis suis. Praeterea laudabilem ordinem, qui in eadem domo a bonae memoriae Hugone fundatore, et aliis prudentibus, et discretis viris institutus esse dignoscitur, et a bonae memoriae Arduino Placentino episcopo confirmatus; tibi et successoribus tuis, et eidem domui auctoritate sedis apostolicae roboramus, et firmum, et inconcussum manere decernimus. Illud etiam, quod praefatus episcopus praedicto hospitali concessit, videlicet, ut a sacerdotibus inibi, et in ecclesia Sancti Egidii, quae sub eodem hospitali consistit, commorantibus, nullus de Placentina ecclesia fidelitatem ullatenus exigat, pariter confirmamus. Navalium quoque, quae propriis manibus, aut sumptibus fratres tui de caetero excoluerint, seu de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatum hospitale temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur vestris, et pauperum Christi, pro quorum gubernatione, et sustentatione concessa sunt, usibus omnino profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua ergo in futurum, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Dat. Laterani per manum Rolandi, S. R. E. presb. cardinalis, et cancellarii. VIII Kal. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero D. Anastasii IV papae anno I.
( Sequuntur cardinalium subscriptiones, quas brevitatis causa omittimus. )
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
68
LXVIII. Possessiones et bona monasterii S. Petri Flavigniacensis confirmat. (Laterani, April. 24.) [PÉRARD Recueil de pièces pour servir à l' hist. de Bourgogne, p. 236.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio RAINALDO abbati monasterii Sancti Petri Flavigniacensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris . . . . . . . vitam professis, in perpetuum.
Effectum justa postulantibus indulgere et vigor aequitatis et ordo exigit rationis, praesertim quando petentium voluntatem pietas adjuvat et veritas non relinquit. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et felicis memoriae praedecessoris nostri papae Calixti vestigiis inhaerentes, Flavigniacense B. Petri monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona praefatum monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Videlicet, ecclesiam Sancti Georgii Colticensis et burgum, ecclesiam S. Mariae Sinemurensis, cum parochia sua, ecclesiam Sanctae Trinitatis Prisciasci, ecclesiam S. Genesii de Flavigniaco et redditus letaniarum ad idem monasterium pertinentes, ecclesiam Sancti Symphoriani de Griniaco, ecclesiam Sancti Germani de Vitello, ecclesiam S. Bandelii de Vuabra, ecclesiam Sancti Benigni de Sirriaco, ecclesiam Sancti Martini de Massiniaco, ecclesiam Sanctae Reginae de Joliaco, ecclesiam Sancti Martini de Villiaco, ecclesiam Sancti Benigni de Darriaco, ecclesiam Sancti Salvatoris de Magtinile, ecclesiam Sancti Anhymi de Cancellis, ecclesiam Sancti Marcelli de Glennone, ecclesiam Sancti Sulpitii de Fontanis, ecclesiam Sancti Martini de Chichiaco, ecclesiam Sancti Petri de Puteolis cum decimis ad easdem ecclesias pertinentibus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione ac gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesanorum episcoporum canonica justitia. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel suo vel de alieno, si potuerint, collegio, secundum Dominum et B. Benedicti Regulam praeviderint eligendum. Si qua igitur, etc.Ego Manfredus presbyter cardinalis tituli S. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego G. G. presbyter cardinalis tituli Calixti. Ego Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni. Ego Ubaldus presbyter cardinalis tituli S. Praxedis. Sabinae. Ego Aribertus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae. Ego Guido presbyter cardinalis tituli Pastoris. Ego Jordanus presbyter cardinalis tituli SS. Susannae et Felicitatis. Ego Gerardus presbyter cardinalis tituli S. Stephani in Coelio monte. Ego Joannes presbyter cardinalis SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii. Ego Hicmarus Tuscul. episcopus. Ego Cincius Portuensis episcopus et S. Ruffinae. Ego Gregorius Miron ecclesiae Sabinensis electus Ego Rodulphus diaconus cardinalis S. Luciae in Septasole. Ego Joannes diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Datum Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VIII Kalend. Maii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno primo
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
69
LXIX. Bulla Alano episcopo Antissiodorensi data.--Jus ei confirmat in abbatem S. Germani. (Laterani, April. 25.) [ Gall. Christ., XII, 123.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ALANO Antissiodorensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.
Quae a praedecessoribus nostris per judicium vel concordiam acta esse noscuntur, in sua volumus stabilitate persistere, ut imposterum robur obtineant confirmationis nostrae munimine roborari. Eapropter, dilecte in domino fili Alane episcope, tuis justis petitionibus gratum accommodantes assensum, concordiam quam praedecessor noster sanctae memoriae papa Eugenius, super controversia quae agitabatur de monasterio B. Germani inter Hugonem bonae memoriae praedecessorem tuum et dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem et monachos Sancti Germani fecisse dignoscitur, nos ejus vestigiis inhaerentes apostolicae sedis auctoritate firmamus, praecipientes ut in abbatia S. Germani sine Cluniacensis abbatis consilio abbas nullatenus eligatur; electum vero approbandi vel reprobandi canonice, et si dignus fuerit in abbatem benedicendi, tam tu quam successores tui habeatis liberam facultatem; benedictus autem obedientiam episcopo Antissiodorensi promittat. Depositio quoque ipsius, si talis, quod absit, apparuerit judiciario ordine facienda, et tam abbatis quam monachorum canonica correctio ad te nihilominus pertinebit. Chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium vel basilicarum, ordinationes monachorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, abbas et monachi S. Germani ab Antissiodorensi episcopo tamquam a dioecesano accipiant, donec gratiam apostolicae sedis habuerint. Praeterea memorati praedecessoris nostri papae Eugenii statuta sequentes, praesentis scripti pagina confirmamus, ne quod a praefato Cluniacensi abbate de investitura per baculum ipsi abbati S. Germani factum est, tibi vel ecclesiae tuae imposterum praejudicium faciat, vel aliquod inferat detrimentum, et ne de caetero abbas S. Germani a Cluniacensi abbate investituram per baculum suscipiat prohibemus. Si quis autem hujus nostrae confirmationis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, honoris et officii sui periculum patiatur, aut extrema ultione plectatur, nisi praesumptionem suam digna satisfactione correxerit. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego B. presbyter cardinalis tit. S. Calixti. Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni. Umbaldus presbyter cardinalis tituli S. Praxedis. Aubericus presbyter cardinalis tituli S. Anastasiae. Julius presbyter cardinalis tituli S. Marcelli. Jordanus presbyter cardinalis tituli SS. Susannae et Felicitatis. Ego B. presbyter cardinalis tit. S. Stephani de Monte-Celio. Johannes presbyter card. S. Johannis et Pauli tit. Pamachii. Johannes presbyter card. tituli SS. Silvestri et Martini. Imarus Tusculanus episcopus. Hugo Ostiensis episcopus. Censius Portuensis episcopus. Gregorius diaconus cardinalis et electus Sabinensis. Rodulphus cardinalis tituli Luciae in Septa solis. Guido diaconus card. S. Mariae in Porticu. Joannes diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Oddo diaconus S. Nicolai in Carcere Tulliano. Datum Laterani per manum Rolandi Romanae ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kalend. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domini Anastasii IV papae anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
70
LXX. Ecclesiae Burdigalensis privilegia et possessiones confirmat. (Laterani, April. 25.) [MANSI, Concil., XXI, 783.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus GAUFRIDO Burdegalensi archiepiscopo, ejusque suffraganeis episcopis Agennensi, Engolismensi, Xantonensi, Pictaviensi, Petragoricensi, et universis abbatibus per eamdem provinciam constitutis tam praesentibus quam futuris in perpetuum.
Quoties aliqua ecclesiarum conditionibus saecularium virorum per catholicorum principum provisionem eximitur et grata ei conceditur libertate potiri, sanctae Romanae Ecclesiae universorum Christi fidelium matri providendum imminet attentius et agendum quatenus quod ad honorem Dei et salutem Ecclesiae suae factum esse dignoscitur, taliter auctoritate apostolica roboretur ut non debeat Ecclesia Dei, quae libertati reddita videbatur, per aliquorum malitiam recidivis denuo conditionibus aggravari. Quemadmodum enim catholica mater Ecclesia, etc. nos praedecessorum nostrorum felicis memoriae, Innocentii videlicet, Lucii et Eugenii Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, nostri favoris assertione firmamus, et ratam et inconvulsam futuris temporibus observari praecipimus. Ut videlicet tam in Burdegalensi sede quam in aliis episcopalibus ecclesiis vel abbatiis ejusdem provinciae in episcoporum electionibus vel abbatum canonicam habeatis libertatem, absque hominii, juramenti, seu etiam fidei per manus datae obligationem. Porro quod a praedecessoribus nostris in generalibus est statutum conciliis, res et bona et universa Burdegalensis archiepiscopi et suffraganeorum episcoporum vel abbatum decedentium, successorum usibus illibata servari pariter et inconvulsa apostolica auctoritate decernimus. Adjicientes etiam ut omnes ecclesiae infra supradictam provinciam constitutae praedia, possessiones et universa ad ipsas pertinentia, secundum privilegia, justitias et bonas consuetudines suas integra et inconvulsa possideant, atque, ut dictum est, in omnibus ecclesiis earumque ministris et posessionibus vestris canonicam habeatis in omnibus libertatem, salva sedis apostolicae auctoritate. Nulli ergo hominum fas sit vos vel ecclesias vestras super hac nostra constitutione temere perturbare aut aliquam vobis exinde contrarietatem inferre. Si quis autem huic nostrae constitutioni ausu temerario contraire tentaverit, si non reatum suum congrue emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, et omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus indignationem incurrat, et excommunicationi subjaceat. Conservantes vero eorumdem apostolorum benedictionem et gratiam consequantur. Amen. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Imarus Tusculanus episcopus s. Ego Cynthius Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus s. Ego W. presbyter cardinalis tit. Calixti s. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis s. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae s. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae s Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli s. Ego Rodulphus diaconus card. S. Luciae s. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu s. Ego Oddo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano s. Datum Laterani per manum Rolandi Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii VII Kal. Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domini Anastasii IV papae, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
71
LXXI. Ad Bisuntinum et Lugdunensem archiepiscopos.--Ut observari faciant sententiam excommunicationis et interdicti, a se ordine judiciario prolatam in abbatem et fratres Miratorii. (Laterani, April. 25.) [D. BOUQUET, Recueil, XV, 661.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus H Bisuntino et Lugdunensi archiepiscopis, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae in Romana Ecclesia ordine judiciario terminantur, in sua debent stabilitate permanere, et qui ea violare praesumunt, vel quominus impleantur quomodolibet impedire, districtae ultioni debent procul dubio subjacere. Super causa autem quae inter dilectum filium nostrum Petrum Cluniacensem abbatem Cluniacensem et Eustorgium abbatem de Miratorio agebatur, talem noveritis a nobis sententiam ordine judiciario promulgatam. Ab eodem enim abbate de Miratorio pecuniam decem et septem millium solidorum Lugdunensis monetae supradicto filio nostro Cluniacensi abbati judicavimus esse reddendam. Verum quoniam praedictus abbas de Miratorio, supradicta sententia commotus, non accepta licentia remeavit; ut nostra debeat sententia adimpleri, statuimus quod idem abbas de Miratorio et fratres ipsius usque ad Kalendas Augusti pecuniam ipsam Cluniacensi abbati restituant, alioquin extunc tam ipsum abbatem quam priorem ejus vinculo noveritis anathematis innodatos, atque in eorum ecclesia et fratribus omnibus atque conversis ubicunque fuerint, divina sciatis officia interdicta. Vobis ergo per apostolica scripta mandamus quatenus sententiam excommunicationis et interdicti per vestras provincias usque ad impletionem nostri mandati, faciatis firmiter observari. Datum Laterani VII Kal. Maii, pontificatus nostri anno primo.
[UMBERTO]
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
72
LXXII. Canonicis S. Alexandri possessionem ecclesiae S. Michaelis de Virgis asserit. (Laterani, April. 30.) [LUPUS, Cod. diplom. Bergom., II, 1127.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis LANFRANCO praeposito et caeteris canonicis Beati Alexandri Bergomensis, salutem et apostolicam benedictionem.
Si pro sollicitudine omnium ecclesiarum nobis a Deo commissa qui beato Petro coelorum regni clavigero, quamvis immeriti successores existimus, pro omnibus ecclesiis et ecclesiasticis personis reddituri Altissimo rationem, magis ea quae a praedecessoribus nostris rationabiliter statuta sunt decet nos animo libenti firmare et ne futuris temporibus immutentur attentius providere. Qui enim facta sua non vult a suis successoribus immutari debet praedecessorum suorum opera et statuta inviolata servare et assertionis suae munimine roborare. Hujus itaque rationis debito provocati, dilecti in Domino filii, rationabilibus postulationibus vestris debita benignitate gratum impertientes assensum, ecclesiam Sancti Michaelis de Virgis cum omnibus pertinentiis suis, quam venerabilis memoriae praedecessor noster papa Innocentius scripto suo firmavit, nos quoque concedimus et regimini vestro perpetuo disponendam regendamque donamus. Ad judicium autem hujus nostrae concessionis et donationis ab apostolica sede perceptae duodecim denarios Mediolanensis veteris monetae, nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si quis vero hanc nostrae concessionis et donationis paginam sciens contra eam venire tentaverit secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, si clericus est ab officio ordinis sui deponatur; si laicus excommunicationis vinculo innodetur. Dat. Laterani II Kalendas Maii. Pendet Bulla plumbea filis sericis appensa.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
73
LXXIII. Bulla ad Petrum Massiliensem episcopum. (Laterani, Maii 1.) [ L' Antiquité de l' église de Marseille, I, 473.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri PETRO Massiliensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
Vir prudens et sapiens traditum sibi studet ministerium honorare et commissum sibi pontificale ita officium gerere ut irreprehensibilis ab omnibus habeatur. Tu vero nuper a sede apostolica rediens, dilectorum filiorum nostrorum fratrum Massiliensis monasterii ecclesias gratia hospitandi nimirum aggravasti. Quoniam, non sicut episcopus, tuas studuisti oves requirere, sed sicut miles multa militum et aliorum caterva stipatus etc. Unde factum est quod quidam ipsorum aliorum gravamina intuentes pecuniam tibi immodicam sunt coacti solvere, et suas ecclesias aggravare, ut a tuis possent gravaminibus liberari. Addunt etiam . . . . quod cum libera sit eidem monasterio a sede apostolica sepultura indulta, tu sacerdotibus tuis ausu temerario inhibuisti ut nulli eucharistiam praebeant, nisi prius praestito juramento vel fideijussore firmaverint se Massiliensi monasterio nullatenus sepeliri; quae an sint pontificis opera tu ipse sanctorum patrum statuta considera, majoresque tuos interroga, et ab eis potius edocearis, de quibus sicut rei exitus evidenter ostendit, minime videris instructus, etc. Datum Laterani Kal. Maii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
74
LXXIV. Ad Guillelmum Tolonensem et Petrum Massiliensem episcopos. (Fragmentum. ) (Laterani, Maii 1.) [ Ibid. ]
ANASTASIUS, etc. . . . Conqueruntur siquidem, quod eorum interdicatis ecclesias et fratres qui in ipsis commorantur, ad vestras synodos venire cogatis, cum suos sacerdotes qui divina populo subministrant, ad vos transmittere studeant, etc., per praesentia vobis scripta mandamus quatenus quousque vobis volunt justitiam facere, vel presbyteros suos ad vocationem vestram transmittere, ipsorum nequaquam interdicatis ecclesias, vel eorum monachos ad vestra concilia venire cogatis.
Data Later. Kal. Maii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
75
LXXV. Ad Petrum Venerabilem.--Revocat commendationem seu donationem quorumdam prioratuum et reddituum aliquibus certis personis per eum factam. (Laterani, Maii 1.) [ Bullar. Cluniac., 65.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PETRO abbati et universo capitulo Cluniacensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Ex apostolicae sedis consueta clementia, et bono, qui de conversatione antecessorum vestrorum diffusus est, odore accidisse dignoscitur, ut et petentem ecclesiam vestram sacrosancta Romana Ecclesia de facili exaudiret, et non petenti etiam bona data, sicut speciali filiae gratuito ministraret. Referentibus autem quibusdam religiosis viris accepimus te, dilecte in Domino fili abbas, unde plurimum admiramur, prioratus et quosdam reditus pertinentes ad mensam conventus in quasdam personas, partim commendatione, partim donatione, absque fratrum tuorum consilio et conventus contulisse, in dilectum videlicet filium nostrum P . . . . . Viseliacensem abbatem prioratum Silviniaci, in abbatem Clusinum prioratum Cariloci, et in archidiaconum Lugdunensem prioratum de Vilereis. Magistro praeterea W . . . Mutim. decem libras, in capella burgi Cluniacensis; et Magistro O . . . . Eduensi decem libras in prioratu de Magobrio diceris contulisse. Quoniam igitur nos tanto minus patimur ecclesiam vestram bonorum suorum diminutionem et dispendium sustinere, quanto ad exaltationem ejus antecessores vestros attentius conspicimus desudasse; per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus omnes illos redditus et prioratus, quos non communi vestro consilio aut consensu concessos esse constiterit, ad usus et manus vestras quam citius revocetis, et in pristinum statum universa, quae illicite sunt concessa reducatis. Nos siquidem hujusmodi concessiones auctoritate apostolica vacuamus, et redditus vestros, maxime autem illos, qui mensae vestrae deputati noscuntur, nolumus ad alienos usus irrationabiliter intorqueri; sed in statu suo immobiles praecipimus conservari, et ne amodo, dilecte in Domino fili abbas, tale aliquid de prioratibus aut redditibus ipsis attentare praesumas, auctoritate apostolica inhibemus: alioquin indignationem nostram, et gravem officii tui jacturam te timeas incursurum. Successoribus autem tuis omnem penitus auferimus facultatem redditus ad mensam fratrum hactenus deputatos ad usus alios, absque ipsorum conniventia inflectendi. Datum Laterani, Kalendas Maii.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
76
LXXVI. Ad Theobaldum priorem beatae Mariae de Prato Donziaci.--Prohibet ne quis infra terminos parochiae coemeterium, vel baptisterium statuat: confirmatque jus quod habet prioratus in ecclesia Sancti Caradochi. (Laterani, Maii 7.) [ Bullar. Cluniac., 66.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THEOBALDO priori Sanctae Mariae de Prato, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur, quod rationi et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris precibus annuentes, apostolicae sedis auctoritate penitus prohibemus, ut nulli unquam hominum liceat infra terminos parochiae vestrae coemeterium vel baptisterium statuere. Quidquid praeterea in capella Sancti Caradochi juste et canonice hactenus habuistis vobis vestrisque successoribus nihilominus confirmamus, et commissum vobis monasterium futuris temporibus conservandum decernimus. Nulli ergo hominum clerico vel laico liceat hanc nostrae constitutionis paginam temerario ausu infringere, vel ipsi quomodolibet contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et se reum existere in extremo examine de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat. Amen. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii Nonis Maii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
77
LXXVII. Privilegium pro monasterio S. Eusebii, dioecesis Aptensis. (Romae, ap. S. Petrum, Maii 18.) [ Gall. Christ. nov., I, in textu, p. 377.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, salutem, dilecto abbati Sancti Eusebii , etc.
Statuimus ut nulli omnino archiepiscopo, vel episcopo liceat super idem coenobium, vel abbatem, ceu monachos, manum excommunicationis et interdictionis extendere; sed monachi et monasterium cum villa quieti semper ac liberi ac omni episcopali exactione, vel gravamine, per omnipotentis Dei gratiam maneant. Statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium impraesentiarum possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, ceu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sancti Michaelis de Avollarone, et quartam partem ipsius castri, ecclesiam Sancti Ferrioli de Cavellione, S. Mariae de Costa, cum capella et villa, S. Bricii cum villa, S. Salvatoris de Roura, cum capella, decima et villa, S. Petri de Dena, Sancti Martini de Nogareto, Sancti Clementis de Antrannis, Sanctae Mariae de Tudone, quartam partem castri quod dicitur villa Calcaria. Decimas de Signione, de castro Sanctae Crucis, et de Codols. Illud autem auctoritate apostolica prohibemus ut nullus abbas vel monachus thesauros, honores, possessiones modo habentes, aut in futurum largiente Domino acquirentur, alienare, distrahere, impignorare, vel in feudum, censum ceu beneficium alicui militi dare praesumat, etc. Datum Romae apud S. Petrum per manum Rolandi presbyteri cardinalis ac cancellarii, XV Kal. Junii, indictione XI, Incarnationis Dominicae 1152, pontificatus Anastasii IV papae anno. . ..
[Bertranno]
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
78
LXXVIII. Possessiones et bona ecclesiae B. Mariae de Reno confirmat. (Laterani, Maii 20.) [TROMBELLI, Memorie Storiche di Reno 369.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI priori ecclesiae Beatae Mariae de Reno, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum.
Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse praesidium, ne forte cujuslibet temeritatis incursus, aut eos a proposito revocet, aut robur, quod absit! sacrae religionis infringat. Eapropter, dilecti in Domino filii, praedecessorum nostrorum felicis memoriae Innocentii, Lucii et Eugenii vestigiis inhaerentes, vestris justis postulationibus clementer annuimus et praefatam Beatae Dei genitricis semperque virginis Mariae ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus secundum Beati Augustini Regulam perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sancti Salvatoris in civitate Bononiensi: in Turicella ecclesiam Sancti Andreae, ecclesiam Sancti Domnini juxta Bagnum; ecclesiam Sanctae Mariae in Raticosa cum pertinentiis suis; ecclesiam Sancti Jacobi quae dicitur Casa Dei cum pertinentiis suis; pontem qui juxta ecclesiam vestram super Rhenum situs est cum suis possessionibus. Prohibemus quoque ut nullus fratrum post factam ibidem professionem absque prioris vel congregationis spontanea permissione ex eodem clanstro audeat discedere; discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus omnino suscipiat. Sed si aliquis ipsorum fratrum extra claustrum ausus fuerit sine praedicta licentia permanere, si secundo tertiove commonitus resipiscere forte contempserit, liceat priori ejusdem loci excommunicationis in ipsum tanquam in professum suum sententiam promulgare. Clericos vero sive laicos liberos saeculariter viventes ad conversionem suscipiendi absque alicujus contradictione facultatem liberam habeatis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino a vobis decimas exigere praesumat. Oleum quoque sanctum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a dioecesano suscipiatis episcopo, siquidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis ac absque pravitate aliqua voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis Catholicum quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci priore, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu aut fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini Regulam, providerint eligendum. Ad haec etiam adjicientes statuimus, ut nulli archiepiscopo vel episcopo, aut alicui omnino personae fas sit in praedicta ecclesia Beatae Mariae exactiones facere, nec priori et fratribus gravamina irrogare. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat ipsam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Imarus Tusculanus episcopus ss. Ego Cinthius Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus ss. Ego Gregorius presb. card. tit. Calixti ss. Ego Guido presb. card. tit. S. Grysogoni ss. Ego Hubaldus presb. card. tit. Sanctae Praxedis ss. Ego Manfredus presb. card. tit. S. Sabinae ss. Ego Aribertus presb. card. tit. S. Anastasiae ss. Ego Julius presb. card. tit. S. Marcelli ss. Ego Guido presb. card. tit. Pastoris ss. Ego Oddo diac. card. Sancti Nicolai in Carcere Ego Bernardus presb. card. tit. S. Clementis ss. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliae ss. Ego Astaldus presb. card. tit. S. Priscae ss. Ego Gerardus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio monte ss. Ego Joannes presb. card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii ss. Ego Henricus presb. card. Sanctorum Nerei et Achillaei ss. Ego Joannes presb. card. tit. Sanctorum Silvestri et Martini ss. Ego Rodulfus diac. card. Sanctae Luciae in Septa sole ss. Ego Guido diac. card. Sanctae Mariae in Porticu ss. Tulliano ss. Dat. Laterani, per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, XIII Kalend. Junii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domini Anastasii IV papae, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
79
LXXIX. Priorem et monasterium S. Salvatoris Venetiarum sub S. Petri protectione suscipit eique sua privilegia confirmat. (Laterani, Maii 27.) [CORNELII, Ecclesiae Venetae, XIV, 94.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GIRARDO priori ecclesiae Sancti Salvatoris in Rivoalto sitae ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris canonicam vitam professis in perpetuum.
Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas et beneplacentem Deo religionem modis omnibus propagare studeamus. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Sancti Salvatoris ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri felicis memoriae Innocentii, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Quia vero canonicum ordinem observare et secundum Beati Augustini Regulam vivere devovistis, votis vestris libenter annuimus, et ipsum ordinem in eadem Ecclesia perpetuis temporibus inviolabiliter permanere apostolica auctoritate sancimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Partem quoque decimarum de parochianis vestris, quae secundum sacros canones et sanctorum Patrum constitutiones vestram contingit ecclesiam, vobis nihilominus confirmamus. Addentes etiam interdicimus ne quis in ipsa ecclesia qualibet subreptionis astutia, vel violentia praeponatur, nisi quem fratres ipsius loci communiter, vel pars sanioris consilii canonice providerint eligendum. Sepulturam sane ipsius loci liberam esse sancimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati, vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Clericos vero seu laicos liberos e saeculo fugientes liceat vobis sine alicujus contradictione, ad conversionem suscipere. Prohibemus autem, ut nulli fratrum post factam in loco ipso professionem absque priori licentia fas sit temere de claustro discedere. Discedentem vero, sine communi litterarum cautione nullus audeat retinere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus molestiis fatigare, nec ipsius ecclesiae parochianos illicite suscipere vel retinere. Sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate et dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Imarus Fusculanensis episcopus ss. Ego Ugo Ostiensis episcopus ss. Ego Cencius Portuensis episcopus et S. Rufinae ss Ego Guarinus Praenestinus episcopus ss. Ego W. presb. card. tt. Calisti ss. Ego Guido presb. card. tt. S. Chrysogoni ss. Ego Girardus presb. card. tt. S. Stephani in Coelio monte ss. Ego Octavianus presb. card. tt. S. Caeciliae ss. Ego Julius presb. card. tt. S. Marcelli ss. Ego Guido presb. card. tt. Pastoris ss. Ego Bernardus presb. card. tt. S. Clementis ss. Ego Henricus presb. card. tt. Sanctorum Nerei et Achillei ss. Ego Joannes presb. card. tt. S. Martini in Monte ss. Ego Guido diac. card. S. Mariae in Porticu ss. Ego Odo diac. card. S. Nicolai in Carcere Tulliano ss. Datum Laterani, per manum Rolandi S. R. E. presb. card. et cancellarii, VI Kal. Junii, indictione II, Incarnationis Dominicae anno 1154. Pontificatus vero D. Anastasii papae IV, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
80
LXXX. Ad Ulricum episcopum et canonicos Ecclesiae Halberstadensis. (Romae, apud S. Petrum, Jun. 14.) [Leuckfeld, Antiquit. Poeldenses, 281.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ULRICO episcopo, et dilectis filiis canonicis Halberstadensis Ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Quae canonicato judicio alicui ecclesiae est adjudicata possessio, et debet sine aliqua contradictione relinqui. Pervenit quidem ad nos, quod Ecclesia Goslariensis in loco, qui Slanstede vocatur, possessionem quamdam in synodo Halberstad. ei adjudicatam obtinuit, qua longo tempore violenter fuerit spoliata. Quia igitur injustum est, ut praedicta ecclesia super hoc de caetero infestetur, per praesentia vobis scripta mandamus, quatenus si aliqui injustitiae forsitan amatores jam dictam ecclesiam pro eadem possessione inquietare decreverint, vos ab ipsorum infestatione memoratam ecclesiam pro debito vestri officii defendatis, et eam faciatis ipsam possessionem pacifice possidere. Data Romae, apud Sanctum Petrum, XVIII Kalend. Julii. SS. PETRUS. PAULUS. ANASTASIUS IV PAPA.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
81
LXXXI. Hospitale Altipassense tuendum suscipit ejusque bona et privilegia confirmat. (Romae, apud S. Mariam Rotundam, Jul. 3.) [ Memorie e documenti del princip. Luccese, IV, I, 25.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GUIDONI rectori hospitalis Altipassi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, divino ibidem servitio mancipatis, in perpetuum.
Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum hospitale, in quo divino mancipati estis obsequio, ad exemplar praedecessoris nostri felicis memoriae Eugenii papae sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem hospitale in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus ac Christi pauperibus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis. Decimas quas bonae memoriae Anselmus Lucanus episcopus eidem hospitali concessit; terram et possessiones de Valle-cava, possessiones quas habetis in Valle de Arno et in Plano de Luca seu in aliis locis. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum hospitale temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur vestris et pauperum Christi usisibus omnimode profutura, salva sedis apostolicae auctoritate, et dioecesani episcopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Locus signi Anastasii papae IV. CUSTODI ME, DOMINE, UT PUPILLAM OCULI. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Porticu ss. Ego Oddo diac. cardinalis S. Nicolai in Carcere Tulliano ss. Ego Gregorius presb. card. tit. Calixti ss. Ego Guido presb. cardinalis tit. S. Chrysogoni ss. Ego Bernardus presbyter cardinalis tit. S. Clementis ss. Ego Octavianus presbyter cardinalis tit. S. Caeciliae ss. Ego Joannes presbyter cardinalis tit. SS. Joannis et Pauli tituli Pammachii ss. Datum Romae apud S. Mariam Rotundam per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Julii, indict. II, Incarnationis Dominicae anno 1153, pontificatus vero domini Anastasii IV papae, anno primo.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
82
LXXXII. Speciale privilegium Marcuardo abbati Fuldensi concessum. (Jul. 3.) [SCHANNAT, Dioeces. Fuld., 262.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MARCHUARDO abbati venerabilis monasterii Sanctae Fuldensis ecclesiae, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter universas ecclesias Teutonici regni ab antiquis patribus et praedecessoribus nostris sanctis et apostolicis viris, privilegiis et decretis confirmatas, Fuldense monasterium opibus et dignitatis excellentia floruisse constat, cui nimirum benignius semper in suis negotiis sacrosancta Romana providit Ecclesia, et quanto ipsum ad jus et tutelam suam specialius pertinere, atque in sua devotione firmius manere prospexit, tanto attentius in suis necessitatibus ei subvenire curavit: scientes igitur quantis idem monasterium, contra sanctorum Patrum praecepta, procellarum quatiatur incursibus, et quantas per saecularium virorum nequitiam pressuras patiatur et molestias, quam duros etiam et quam remissos quosdam fratres et coepiscopos nostros multoties ad exhibendam tibi de malefactoribus illis justitiam invenias; id auctoritatis personae tuae ex benignitate sedis apostolicae decrevimus indulgendum, ut si de commissae tibi ecclesiae malefactoribus, et bonorum ipsius invasoribus, in quibuscunque episcopatibus constitutis, ad episcopos illos ad quos cura illorum spiritualiter pertinet, querelam secundo, tertiove pertuleris, et ipsi tibi justitiam facere recusaverint, liceat tibi malefactores illos post secundam et tertiam commonitionem, nisi tibi, et ecclesiae tuae satisfecerint, auctoritate nostra excommunicationis sententia innodare, nec a quoquam episcoporum eadem sententia ante relaxetur, quam tibi de his quae adversus eos habueris satisfactionem exhibeant convenientem. Tu itaque, dilecte fili Marchuarde, taliter matri tuae sacrosanctae Romanae Ecclesiae pro indulto tibi beneficio devotus et fidelis existe, et taliter tibi indulta utere potestate, ut et hoc beneficium non immerito videaris adeptus, et ad alia impetranda convenienter assurgere comproberis, et quia providentiam tuam Fuldensi monasterio novimus necessariam, ex auctoritate nostrae apostolicae sedis statuimus, ut omnia quae in redditibus Ecclesiae requisivisti, et de prius ablatis vel injuste possessis monasterio tuo restituisti, eidem firma maneant in perpetuum. Datum V Non. Julii, indictione II.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
83
LXXXIII. Hospitalis domus Hierosolymitanae protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat. (Laterani, Oct. 21.) [MANSI, Concil., XXI, 780.]
Christianae fidei religio hoc pie credit et veraciter confitetur, quod Dominus et Salvator noster Jesus Christus cum omnium dives esset, pro nobis est pauper effectus. Unde ipse etiam suis imitatoribus opportunae consolationis praemia repromittens: Beati, inquit, pauperes, quoniam vestrum est regnum coelorum . Idemque pater orphanorum, refugium pauperum, ad hospitalitatem et beneficentiam nos hortans in Evangelio ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis . Quique ad comprobandum tantae bonitatis excellentiam, etiam pro calice aquae frigidae se mercedem redditurum asseruit. Nos igitur, quibus ex injuncto officio imminet, his qui longe, et his qui prope sunt, paterna sollicitudine providere, devotionem vestram debita benignitate complectimur: et quemadmodum postulatur, ad exemplar praedecessorum nostrorum felicis memoriae Innocentii, Coelestini, Lucii, Eugenii, Romanorum pontificum, hospitale, et domum sanctae civitatis Hierusalem, sub beati Petri tutela suscipimus, atque personas sive res ad eum pertinentes apostolicae sedis privilegio communimus: statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona ad sustentandum peregrinorum et pauperum necessitatem, et Hierosolymitanae ecclesiae, vel aliarum ecclesiarum parochiis et civitatum territoriis, per tuae providentiae vigilantiam eidem xenodochio rationabiliter acquisita, seu a quibuslibet viris oblata, aut in futurum concessione regum vel principum, largiente Domino, offerri, vel aliis justis modis acquiri contigerit, quaeque a venerabilibus fratribus Hierosolymitanae sedis patriarchis legitime concessa sunt, tam tibi quam successoribus tuis, et fratribus peregrinorum curam gerentibus, quieta semper et integra conservari praecipimus.
Si quae vero loca fuerint eidem venerabili domui ab aliquo devotione collata, liceat vobis ibidem villas aedificare, ecclesias et coemeteria ad opus hominum ibi morantium fabricare: ita tamen ut vicina abbatia, vel religiosorum virorum collegium non existat, quae ab hoc valeant perturbari. Cum autem terrae datae vobis quolibet justo titulo conferentur, facultatem et licentiam habeatis ibidem oratoria constituendi et coemeteria faciendi ad opus peregrinorum, et tantummodo fratrum qui de nostra fuerint mensa. Decernimus ergo ut receptores vestrarum fraternitatum, sive collectarum, salvo jure dominorum suorum, in B. Petri et nostra protectione consistant, et per terras in quibus fuerint, pacem habeant: simili modo sancimus, ut quicunque in vestra fraternitate fuerit receptus, si forte ecclesia ad quam pertinet, a divinis officiis fuerit prohibita, eumque mori contigerit, eidem sepultura ecclesiastica non negetur, nisi excommunicatus, vel nominatim fuerit interdictus. Praeterea si qui fratrum vestrorum ad recipiendum easdem fraternitates et collectas a vobis missi fuerint, ad aliquam civitatem, castellum vel vicum advenerint, si forte locus ille a divinis officiis sit interdictus, pro omnipotentis Dei reverentia, in eorum jucundo adventu semel in anno aperiantur ecclesiae, et exclusis excommunicatis, divina ibi officia celebrentur. Quia vero omnia vestra sustentationibus peregrinorum et pauperum debent cedere, ac per hoc nullatenus aliis usibus ea convenit applicari: constituimus, ut de laboribus, quos vestris sumptibus colitis, nullus omnino clericus, vel laicus, decimas a vobis exigere praesumat. Statuimus, ut nulli episcopo in ecclesiis vobis subditis, interdicti, suspensionis, vel excommunicationis sententiam liceat promulgare. Verumtamen si generale interdictum fuerit in locis illis prolatum, exclusis excommunicatis et nominatim interdictis, clausis januis, absque campanarum pulsatione, plane divina officia celebrentur. Ut autem ad plenitudinem salutis, et curam animarum vestrarum nihil vobis desit, atque ecclesiastica sacramenta et divina officia vobis et Christi pauperibus commodius exhibeantur: sancimus, ut liceat vobis clericos et sacerdotes, habito prius tamen de eorum honestate et ordinatione, quantum ad vestram scientiam pertinet, per litteras sive testes convenientes testimonio, undecunque ad vos venientes suscipere, et tam in principali domo vestra, quam etiam in obedientiis sibi subditis, vobiscum habere, dummodo, si e vicino sunt, eos a propriis episcopis . . . . . . . . . . . . . iidemque nulli alii professioni vel ordini teneantur obnoxii. Quod si episcopi eosdem vobis concedere forte noluerint, nihilominus tamen auctoritate sanctae Romanae Ecclesiae eos suscipiendi et retinendi licentiam habeatis. Iidem vero clerici nulli personae extra vestrum capitulum, nisi Romano pontifici, sint subjecti. Laicos vero liberos ad conversationem et pauperum Christi servitium absque alicujus contradictione suscipiendi, nihilominus vobis concedimus facultatem. Fratribus vero vestris semel in . . . . . atque in sacro vestro collegio receptis, post factam professionem et habitum religionis assumptum, revertendi ad saeculum interdicimus facultatem. Nec alicui eorum fas sit, post factam professionem, semel assumptam crucem Dominicam et habitum vestrae professionis abjicere, vel ad alium locum, seu etiam monasterium majoris seu minoris religionis obtentu, invitis sive inconsultis fratribus, aut ejus, qui magister exstiterit, licentia, transmigrare. Nullique ecclesiasticae saecularique personae ipsos suscipiendi aut retinendi licentia pateat. Consecrationes vero altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, et caetera ecclesiastica sacramenta, a dioecesano suscipiantur episcopo, si quidem catholicus fuerit, et gratiam sive communionem apostolicae sedis habuerit, et ea gratis absque aliqua pravitate vobis voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum, quemcunque malueritis, adire antistitem, qui nimirum nostra suffultus auctoritate, quae postulantur, indulgeat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci provisore atque praeposito, nullus ibi qualibet subreptione, astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres ibidem secundum Deum elegerint. Praeterea honores omnes, sive possessiones quas idem xenodochium ultra seu citra mare, in Asia, vel in Europa aut in praesenti juste habet, vel in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poterit adipisci, vobis pro hospitalitatis studio enitentibus, et per vos jam dicto xenochio, confirmamus. Nulli ergo, etc. Datum Laterani, per manum Rolandi S. R. E. presbyteri cardinalis et cancellarii, XII Kalendas Novembris, indict. IV, Incarn. Dominicae 1154, pontificatus Anastasii IV papae, anno II.
(Matth. V) (Matth. XXV)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
84
LXXXIV. Ecclesiae Trudensi jura metropolitana sub Eugenio III a Nicolao episcopo Albanensi, sedis apostolicae legato, instituta confirmat. (Laterani, Nov.) [THORKELIN, Diplom., Arna-Magn., an. II, 3.]
Universis ad quos praesentes litterae pervenerint, Sueno decanus, Ulpho archidiaconus ecclesiae Nidrosiensis, Ingewaldus prior canonicorum regularium Sancti Augustini in sancta sede apud Nidrosiam et Petrus prior fratrum praedicatorum ibidem, salutem in Domino sempiternam.
Noveritis nos litteras infra scriptas felicis recordationis domni Anastasii papae quarti, non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua sui parte vitiatas, sub filis sericis brunei coloris et plumbeo sigillo, vidisse et diligenter perlegisse cum subscriptione ejusdem summi pontificis Anastasii et cardinalium, quarum tenor una cum subscriptionibus, signis tamen eorumdem subscribentium illic appositis, hic autem omissis, de verbo ad verbum sequitur, et est talis. ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri JOANNI Trudensi archiepiscopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum. Licet omnibus discipulis eadem ligandi et solvendi sit concessa potestas, licet unum praeceptum ad omnes idemque pervenerit praedicandi evangelium omni creaturae, velut quaedam tamen inter eos habita est discretio dignitatis, et Dominicarum ovium curam, quae omnibus aequaliter imminebat, unus singulariter suscepit habendam, dicente Domino: Petre amas me? pasce oves meas . Qui etiam inter omnes apostolos principatus nomen obtinuit et de fratrum confirmatione singulare a Domino praeceptum accepit, ut in hoc secuturae potestati daretur intelligi quoniam quamvis multos ad regimen Ecclesiae contingeret ordinari, unus tamen solummodo supremae dignitatis locum fastigiumque teneret, et unus omnibus et potestate judicandi et gubernandi onere praesideret. Unde et secundum hanc formam in Ecclesia ad diversa ministeria exhibenda diversae personae in diversis sunt ordinibus constitutae. Aliis enim ad singularum ecclesiarum, aliis autem ad singularum urbium dispositionem ac regimen ordinatis, constituti sunt in singulis provinciis, alii quorum prima inter fratres sententia habeatur, et ad quorum examen subjectarum personarum quaestiones et negotia referantur. Super omnes autem Romanus pontifex tanquam Noe in arca primum locum noscitur obtinere, qui ex collato sibi desuper in apostolorum principe privilegio, de universorum causis judicat et disponit; et per universum orbem Ecclesiae filios in Christianae fidei firmitate non desinit confirmare, talem se curans jugiter exhibere, qui vocem Dominicam videatur audisse, qua dicitur: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Hoc nimirum post beatum Petrum illi apostolici viri qui per successiones temporum ad gerendam curam sedis apostolicae surrexerunt, indesinenti curaverunt studio adimplere et per universum orbem, nunc per se, nunc per legatos suos corrigenda corrigere, et statuenda statuere summopere studuerunt. Quorum quoque vestigia subsecutus felicis memoriae papa Eugenius antecessor noster, de corrigendis his quae in regno Norvegiae correctionem videbantur exposcere, et de verbo ibi fidei seminando, juxta officii sui debitum sollicitus exstitit. Et quod per seipsum, universalis Ecclesiae cura obsistente, non potuit, per legatum suum venerabilem scilicet fratrem nostrum Nicolaum Albanensem episcopum, exsecutioni mandavit. Qui ad partes illas accedens, sicut a suo patre-familias acceperat in mandatis, talentum sibi creditum largitus est ad usuram, et tanquam fidelis servus et prudens, multiplicatum in fructum studuit reportare. Inter caetera vero quae illic ad laudem nominis Dei et ministerii sui commendationem implevit, juxta quod praedictus antecessor noster ei praeceperat, pallium fraternitati tuae indulsit. Et ne de caetero provinciae Norvegiae metropolitani possit cura deesse, commissam gubernationi tuae urbem Trudensem ejusdem provinciae perpetuam metropolim ordinavit, et ei Astoensem, Hammarcopiensem, Bergenensem, Stawangriensem, insulas Orcades, insulas Guthraie, insulas Islandensium et Grennelandiae episcopatus tanquam suae metropoli perpetuis temporibus constituit subjacere, et earum episcopatus sicut metropolitanis suis tibi tuisque successoribus obedire. Ne igitur ad violationem constitutionis istius ulli unquam liceat aspirare, nos eam auctoritate apostolica confirmamus, et praesenti privilegio communimus; statuentes ut Trudensis civitas perpetuis temporibus supradictarum urbium metropolis habeatur, et earum episcopi, tam tibi quam tuis successoribus, sicut metropolitanis obediant, et de manu vestra consecrationis gratiam sortiantur. Successores autem tui ad Romanum pontificem tantum recepturi donum consecrationis accedant, et ei simili modo et Romanae Ecclesiae subjecti semper existant. Porro concesso tibi pallio pontificalis scilicet officii plenitudine infra ecclesiam tantum ad sacra missarum solemnia per universam provinciam tuam his solummodo diebus uti fraternitas tua debebit, qui inferius leguntur inscripti: Nativitate Domini, Epiphania, Coena Domini, Resurrectione, Ascensione, Pentecoste; in solemnitatibus sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, in natalitio beatorum apostolorum Petri et Pauli, in nativitate sancti Joannis Baptistae, in festo beati Joannis evangelistae, commemoratione Omnium Sanctorum, in consecrationibus ecclesiarum vel episcoporum, benedictionibus abbatum, ordinationibus presbyterorum, in die dedicationis ecclesiae tuae, ac festis Sanctae Trinitatis et sancti Olavi, et anniversario tuae consecrationis die. Studeat ergo tua fraternitas, plenitudine tantae dignitatis suscepta, ita strenue cuncta peragere quatenus morum tuorum ornamenta eidem valeant convenire. Sit vita tua subditis exemplum, ut per eam agnoscant, quid debeant appetere, et quid cogantur vitare. Esto discretione praecipuus, cogitatione mundus, actione purus, discretus in silentio, utilis in verbo. Curae tibi sit magis hominibus prodesse quam praeesse. Non in te potestatem ordinis sed aequalitatem oportet pensare conditionis, stude ne vita doctrinam destituat, nec rursum vitae doctrina contradicat. Memento quia ars est artium regimen animarum. Super omnia studium tibi sit, apostolicae sedis decreta firmiter observare, eique tanquam matri et dominae tuae humiliter obedire. Ecce, frater in Christo charissime, inter multa alia haec sunt pallii, ista sunt sacerdotii, quae omnia facile, Christo adjuvante, adimplere poteris, si virtutum omnium magistram, charitatem et humilitatem habueris, et quod foris habere ostenderis, intus habebis. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed illibata omnia et integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate. Si qua igitur, etc. Ego Anastasius catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Imarus Tusculanus episcopus. Ego Nicolaus Albanensis episcopus. Ego Guido diaconus cardin. Sanctae Mariae in Ego Hugo Ostiensis episcopus. Ego Centius Portuensis et S. Rufinae episcopus. Ego Guido presbyter cardinalis tit. Sancti Chrysogoni. Ego Manfredus presbyter cardinalis tit. Sanctae Savinae . Ego Aribertus presbyter cardinalis tit. Sanctae Anastasiae. Ego Ascaldus presbyter cardin. tit. Sanctae Priscae. Ego Joannes presbyter card. Sanctorum Joannis et Pauli tit. Pamachii. Ego Henricus presbyter cardin. tit. Sanctorum Nerei et Achillei. Porticu. Ego Joannes diac. cardin. S. Nicolai in Carcere Tulliano. Datum Laterani per manum Rolandi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, Decembris, indictione III, Incarnationis Dominicae anno 1154, pontificatus vero domni Anastasii papae IV, anno II. Nos insuper supradicti decanus, archidiaconus et priores, vidimus et alias sex litteras apostolicas, videlicet: Adriani quarti, Clementis tertii, Innocentii tertii, Gregorii noni, Innocentii quarti et Clementis quarti cum impendentibus sigillis omni prorsus suspicione carentes, sub eodem verborum tenore, eadem per omnia privilegia praefatae Ecclesiae Nidrosiensi concessa cum similibus ipsorum summorum pontificum et cardinalium subscriptionibus duximus apponenda. Datum Nidrosiae IV Kalendas Julii, anno Domini 1629.
(Joan. XXI) (Imarus) (Sabinae) (Astaldus)
[. . . . Kal.]
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
85
LXXXV. Privilegium pro monasterio Longipontis. (Laterani, Nov. 24.) [MABILLON, Annal. Bened., VI, 725.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio THEOBALDO priori de Longoponte, salutem et apostolicam benedictionem.
Ea quae nobiles viri et principes saeculi piis locis, religiosis personis, pietatis intuitu et charitate debita largiuntur, in sua volumus stabilitate consistere; et ne imposterum debeant quorumlibet hominum refragatione turbari, convenit nos auctoritate sedis apostolicae roborare. Eapropter, dilecte in Domino fili Theobalde, tuis justis postulationibus facilem impertimus assensum, Abbatiam S. Petri de Monte-Letherico cum omnibus ad eam pertinentibus, quam charissimus filius noster Lodoicus rex Francorum consensu Joannis abbatis, qui tunc temris eidem ecclesiae praeerat, et canonicorum inibi existentium, sicut in ejusdem regis privilegio continetur, ecclesiae cui, auctore Deo, praeesse dignosceris, ad ponendum in ea monachos, qui divina ibi officia, et statum ecclesiae in melius debeant promovere, rationabiliter contulit, et scripto firmavit, quam etiam donationem venerabilis frater noster Theobaldus Parisiensis episcopus, in cujus dioecesi ecclesia ipsa est constituta, in praesentia nostra concessit, nos tibi et per te ecclesiae tuae auctoritatis nostrae pagina confirmamus, atque donationem ipsam perpetuis ratam temporibus decernimus permanere. Nulli ergo hominum fas sit hanc nostrae confirmationis paginam ausu temeritatis refringere, vel ei ullatenus contraire. Si quis autem attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus noverit incursurum. Datum Lateranis, VIII Kalendas Decembris.
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
86
LXXXVI. Sueciae episcopis significat cum gaudio se accepisse gentem in doctrina apostolica profecisse, etc. (Laterani, Nov. 28.) [LILJEGREN, Diplomat. Succ. I, 679.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus episcopis Sueciae, salutem et apostolicam benedictionem.
Gaudemus, fratres charissimi, et omnipotenti Deo exsolvimus gratiarum actiones quia promissam olim in fines orbis terrarum Ecclesiam jam videmus exhibitam, et vineam Domini Sabaoth ita cernimus dilatatam, ut nunc revera videatur impletum quod multo ante ait Propheta dicens: Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus . Praedicantibus siquidem apostolis nimirum, fidelis populus quotidie Domino generatur, et sterilis alvus, quae non pariebat, ita naturalibus filiis augetur, ut juxta vocem Psalmistae in omnem terram exiisse videatur sonus apostolorum et in fines orbis terrae verba eorum. Quod nimirum ex hoc evidenter datur intelligi, quod commissus gubernationi vestrae populus de finibus terrae clamat ad Dominum et gentilium retibus derelictis in perceptione doctrinae apostolicae gloriatur. Rediens siquidem ad apostolicam sedem venerabilis frater noster Nicolaus Albanensis episcopus eumdem populum verbum Domini de ore suo libenter recepisse asseruit; et tam vos quam universum populum illam ei reverentiam, illam devotionem et obedientiam, quae legatis sedis apostolicae pro apostolorum veneratione debetur, unanimiter impendisse. Unde quanto idem populus ad audiendum verbum Domini se promptiorem exhibuit et doctrinae apostolicae avidiorem ostendit, tanto nos attentius eruditioni et informationi ejus imminere semper optamus. Et quoniam praesentia corporali non possumus, affectu et litteris eum volumus visitare. Quapropter et nunc eis apostolicae benedictionis alloquium per scripta nostra transmittimus, et de servandis his quae inter vos supradictus frater noster instituit, nostris litteris admonemus. Ne igitur, quod Deus avertat, id accidat inter eos, quod deflet propheta dicens: Populi petierunt panem et non erat qui frangeret eis , frequens exhortatio vestra non desit, ut in veneratione sacrosanctae Romanae Ecclesiae sicut bene coeperunt immobiliter perseverent, et devotis mentibus ac studio incessabili supradicti fratris nostri constitutiones observent. Attendite quoniam speculatores dati estis domui Israel, tuba sit in gutture vestro et non detis silentium ei; annuntiate populo Dei scelera eorum, ne si forte non annuntiaveritis impio iniquitatem suam, ipse quidem moriatur in peccato suo, sanguis autem ejus de manibus vestris requiratur. Proponite vos ipsos eis in exemplum bonorum operum, et quod eis agendum est non tantum verbis, sed et vita et operibus demonstrate, ut in memoria videamini retinere mandata Domini ad faciendum ea, et ejus ministri ac discipuli comprobemini, de quo dicit Scriptura: Quia coepit facere et docere . Contemptibilis quidem habetur sermo doctoris, cum praedicationi ejus exemplum bonae vitae non concordat. Confidimus enim de misericordia Creatoris quoniam si vos juxta vestri officii debitum excolendo agro Dominico et eruditioni ejus populi verbis et operibus intendere studueritis, et in observantia doctrinae apostolicae ac sacrosanctae Romanae Ecclesiae obedientia humiliter permanseritis, et hic virtutum capietis incrementa, jugiter et in supremo examine ad praemium aeternae beatitudinis cum sanctis omnibus pertingetis. Ad hoc licet in generali concilio sit constitutum ut quicunque in clericum violentas manus injecerit, tamdiu excommunicationi subjaceat donec ad sedem apostolicam satisfacturus accedat; pro longa tamen remotione terrarum eamdem constitutionem duximus temperandam, ut videlicet his tantum qui forte in eodem populo neci tradiderit clericum, monachum vel conversum, vel aliquod ei membrum inciderit, satisfacturus ad sedem transmittatur apostolicam. Alii autem a vobis competenti satisfactione ipsis indicta, ab excommunicationis nexibus absolvantur, praestito tamen primitus juramento, quod mandato vestro debeant obedire. Vos autem formam eis ecclesiasticam postmodum injungetis, ut nec in facto sint, nec in consilio nec consensu, ut clericus, monachus, vel conversus verberetur aut capiatur. De caetero charitatem vestram monemus et exhortamur in Domino, quatenus censum, quem regnum et populus vester B. Petro annuatim statuerat solvendum quisque de suo episcopatu annis singulis colligere et sedi apostolicae transmittere fideliter studeatis. Datum Laterani, IV Kalendas Decembris.
(Psal. LXXIX) (Thren. IV) (Act. I) (poenam)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Anastasius IV
87
LXXXVII. Swerkerum regem et proceres Sueciae hortatur ut Nicolai, sedis apostolicae legati, praecepta sequi pergant, etc. (Laterani, Nov. 28.) [LILJEGREN, Diplomat. Suec., I, 56.]
ANASTASIUS episcopus, servus servorum Dei, charissimis in Christo filiis S. Regi et universis proceribus Sueciae, salutem et apostolicam benedictionem.
Inter caetera in quibus divina pietas ministerium sacrosanctae Romanae cui, auctore Deo praesidemus, Ecclesiae honorificare dignatur, nihil est propter quod in gratiarum actionem et Creatoris laudem nostra mens propensius exercitatur, quam si per nos aut fratres nostros Ecclesiae suae terminos dilatari concedat, et divini semen eloquii per provisionem sedis apostolicae gratum sibi donet fructum afferre. Quod nimirum quia in adventu venerabilis fratris nostri Nicolai episcopi Albanensis ad vos per omnipotentis gratiam conspicimus adimpletum auctori omnium bonorum gratiarum actiones exsolvimus, et tam circa nos quam circa vos ipsius beneficium omnimodis commendamus, qui de tenebris et umbra mortis vos vocavit in admirabile lumen suum, et cum essetis mortui peccato, convivificavit vos Christo. Rogamus autem ut qui coepit in vobis opus bonum perficiat, et ita semper doctrinae apostolicae vos faciat adhaerere, ita vos in corpore Christi, quod est Ecclesia, per compagem charitatis solidet et confirmet ut et quod fideliter credidistis ad salutem animarum vestrarum studeatis jugiter adimplere, et post depositionem hujus corruptibilis tabernaculi, veniente ad judicium Domino, occurrere valeatis ei cum omnibus sanctis in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi; quod pro certo credimus Deo faciente futurum, si doctrinam apostolicam et praedicationem supradicti fratris nostri ante oculos mentis semper habentes studueritis factores esse verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Si quis enim, sicut ait Apostolus , auditor est verbi et non factor, hic assimilabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo, consideravit enim se et abiit, et continuo oblitus est qualis fuerit. Ne igitur de vobis hoc accidat, monemus vos et exhortamur in Domino, quatenus per eumdem fratrem nostrum imbre sacri eloquii irrigati, fructum vitae facere studeatis et cogitantes apud vos qualiter cum fueritis aliquando tenebrae, nunc sitis lux in Domino, quae sursum sunt sapiatis, non quae super terram, et per verum Noe ac ministros ipsius ab inundatione diluvii in arcam Ecclesiae congregati praecepta Dominica et praefati fratris nostri statuta de libertate ecclesiarum vestrarum, armis non portandis et aliis ad salutem populi spectantibus firmiter observetis. Cernite pereuntia extra arcae ambitum animalia, et in ea collecti immensas gratias exsolvite collectori, et considerate apud vos benignitatem ipsius qui ut redimeret de manu inimici et de regionibus congregaret, non despexit pro vobis, cum adhuc peccatores essetis, vestiri carne, turpari cruce, mulctari morte. Et quoniam vos gratuita bonitate sua filios apostolorum et corporis sui membra constituit, in ejusdem corporis unione ac fidei Catholicae veritate immobiliter perdurare. Veneramini toto studio, sicut incoepistis, matrem omnium fidelium sacrosanctam Romanam Ecclesiam; et qui longa terrarum intercapedine ab ea distatis devotione ac pio desiderio praesentes ei semper estote. Firmum quidem habemus et indubitabile quia si usque ad finem in obedientia ejus et subjectione manseritis et statuti praefati fratris nostri et doctrinam apostolicam studueritis adimplere, de terrenis ad coelestia, et de caducis ac transitoriis ad aeterna semperque manentia pertingetis. Censum autem quem in argumentum vestrae devotionis beato Petro de terris vestris persolvendum annis singulis statuistis, fratribus nostris episcopis tribui faciatis, ut per eos sedi apostolicae transmittatur. Quem profecto non tam ad nostram utilitatem quam ad salutem animarum vestrarum, exigimus, dum vos internae devotionis obsequium beati Petri cupimus patrocinium obtinere. Datum Laterani IV Kalend. Decembris.
(Jac. I)
http://viaf.org/viaf/31525357
[]
Gregorius III
1
EPISTOLA PRIMA. GREGORII PAPAE III AD BONIFACIUM ARCHIEPISCOPUM. Mittit illi pallium archiepiscopale, docetque quomodo uti eo debeat. Potestatem facit novos episcopatus instituendi. De quodam presbytero, et de diversis ejus interrogationibus respondet. I. II. III. IV. V. VI. VII. VIII. IX.
Reverentissimo ac sanctissimo fratri Bonifacio coepiscopo ad illuminationem gentis Germaniae, vel circumquaque in umbra mortis morantibus gentitibus in errore constitutis ab hac apostolica sede directo, Gregorius servus servorum Dei.
Magna nos habuit gratulatio lectis sanctissimae fraternitatis tuae litteris, cum in eis, relecta serie, fuisset repertum, Domini nostri Jesu Christi gratia plurimos te a gentilitate et errore ad verae fidei agnitionem convertisse. Quod quia divina institutione docemur in parabolis cui quinque talenta credita fuerant, alia quinque fuisse lucratum , in talis commercii lucro cum tota plaudimus Ecclesia. Hinc jure tibi sacri pallii direximus munus, quod beati Petri apostoli auctoritate suscipiens induaris, atque inter archiepiscopos unus, Deo auctore, praecipimus ut censearis. Qualiter autem eo utaris, ex mandato apostolico informatus agnosce . Itaque dum missarum solemnia agis, vel episcopum te contigerit consecrare, illo tantummodo tempore eo utaris. Quia vero turbas Domini gratia in iisdem partibus ad rectam fidem asseris esse conversas, ideoque nequire te occurrere omnibus, et quae salutis sunt impendere vel intimare, cum jam longe lateque gratia Christi ejus fides in illis propagetur ; praecipimus ut juxta sacrorum canonum statuta, ubi multitudo excrevit fidelium, ex vigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos: pia tamen contemplatione, ut non vilescat dignitas episcopatus. Presbyterum namque, quem praeterito asseruisti anno ad nos venisse nostroque judicio fuisse a suis nefariis absolutum actionibus, credas neque nobis confessionem aliquam fecisse, nec a nobis ut suos expleat libitus absolutum fuisse. Sed si eum errori deditum repereris, hunc apostolicae sedis vigore ut juxta sanctorum canonum censuram corrigas et emendes praecipimus; vel si quos forsan tales inveneris. Ille enim veniens, Presbyter sum, ait, et commendatitias ad filium nostrum Carolum litteras expetiit. Nullam illi aliam concessimus licentiam: quem vitari, si prave conversatur, cum reliquis volumus. Eosdemque, quos a paganis baptizatos esse asseruisti, si ita habetur, ut denuo baptizes in nomine sanctae Trinitatis mandamus. . Inter caetera agrestem caballum aliquantos comedere adjunxisti, plerosque et domesticum. Hoc nequaquam fieri deinceps, sanctissime frater, sinas, sed quibus potueris Christo juvante modis per omnia compesce, et dignam eis impone poenitentiam: immundum est enim atque exsecrabile. Pro obeuntibus quoque consuluisti si liceat offerre . Sancta sic tenet Ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere Christianis offerat oblationes, atque eorum memoriam faciat presbyter. Et quamvis omnes peccatis subjaceamus, congruit tamen ut sacerdos non nisi pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat. Non enim pro impiis, quamvis Christiani fuerint, tale quid agere licebit. Eos etiam qui se dubitant fuisse baptizatos, vel qui a presbytero Jovi mactante et carnes immolatitias vescente baptizati sunt, ut rebaptizentur praecipimus. Progeniem vero suam unumquemque usque ad septimam generationem observare decrevimus. Et si valueris, devitandum doce, ne cui uxor obierit, amplius quam duabus debeat copulari. De his vero qui patrem, matrem, fratrem, aut sororem occiderint, dicimus ut toto vitae tempore corpus Dominicum non suscipiant, nisi in suo exitu pro viatico. Abstineant etiam se a carnis comestione, et potu vini, donec advixerint: jejunent secunda, quarta et sexta feria, ut sic possint deflentes diluere commissum scelus. Hoc quoque inter alia crimina agi in partibus illis dixisti, quod quidam ex fidelibus ad immolandum paganis sua venundent mancipia. Quod ut magnopere corrigere debeas, frater, commonemus, nec sinas fieri ultra: scelus est enim et impietas. Eis ergo qui haec perpetraverunt, similem homicidae indices poenitentiam. At quoties episcopum consecraveris, duo vel tres conveniant tecum episcopi, ut Deo sit gratum quod geritur, et eis convenientibus, ipsisque praesentibus consecres. Haec te, frater charissime, diligenter observare volumus, et studio pietatis coeptum negotium salutis exsequi; ut de lucro apportato valeas a Domino Deo nostro mercedem percipere in aeterna retributione. Privilegium vero juxta quod petisti facientes, his junctum direximus; optantes te Domini Dei nostri praesidio de conversione errantium Christo Domino plenissimum apportare lucrum. . Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater.
(Matth. XXV) (16, q. 1) (De Consec. dist. 4.) (13, q. 2) (Ivo, p. X, 179.)
[Edit. Rom., Dei Ecclesia ] [ Rom., agnosces] [ Rom., partibus propagetur] [ Rom., oblationes offerre] [ Rom. om. non nisi] [ Rom. atque integrum apportare]
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Gregorius III
2
EPISTOLA II. GREGORII PAPAE III AD OMNES EPISCOPOS, PRESBYTEROS, ET ABBATES. Commendat Bonifacium in Germaniam redeuntem, ut illum adjuvent, et, si quis illi se adjungere velit, non prohibeant.
Gregorius servus servorum Dei dilectissimis nobis omnibus episcopis, venerabilibus presbyteris, religiosis abbatibus, omnium provinciarum.
Domino cooperante, et sermonem confirmante, praesens sanctissimus vir Bonifacius frater coepiscopus noster, qui verbum veritatis a decessore nostro sanctae recordationis Gregorio praesule in Germaniae partes missus fuerat praedicare; jam post multum tempus, anhelanti desiderio orationis, ad limina sacra beatorum apostolorum adveniens, se nobis praesentare voluit. Qui etiam completa oratione, ad coeptum laborem, angelo Domini praeveniente, a nobis est dimissus . Cui vestra, obsecro, omnium dilectio, seu reverentia et religiositas, propter Christi amorem juvamina impendere dignetur, dum agnoscitis quae Dominus noster Jesus Christus promisit dicens: Qui suscipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui suscipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet . Et si forsitan aliquis ex vestris ministris sese ipsi sanctissimo viro in ministerio exhortationis sanctae catholicaeque fidei adjungere voluerit, nullo modo prohibeatis, charissimi: sed magis concursum praebete, et ex vestro ovili adjutores tribuite, qui possint per Dei gratiam sufficienter gentibus ministrare verbum praedicationis, ut omnipotenti Deo animas lucrifaciant, ut et vestra communitas boni operis portionem sortiatur, atque illi mereantur dominicam vocem audire: Vos qui reliquistis omnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis . Bene valete.
(Matth. X) (Math. XIX)
[Edit. Rom. add. episcopus ] [ Rom., praeveniente a nobis est absolutus]
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Gregorius III
3
EPISTOLA III. GREGORII PAPAE III AD OPTIMATES ET POPULUM PROVINCIARUM GERMANIAE. Redeunte ad illos Bonifacio monet ut ei obediant, atque ut paganicos omnes ritus procul abjiciant.
Gregorius papa universis optimatibus et populo provinciarum Germaniae, Thuringis et Hessis, Botharis et Nistresis, Wedrinis et Lognais, Suduodis et Graveldis, et omnibus in orientali plaga constitutis. Quoniam decessor noster sanctae recordationis Gregorius praesul, nutu divino motus, ad faciendam Deo plebem perfectam, praesentium portitorem litterarum Bonifacium reverentissimum fratrem nostrum et coepiscopum ordinans ad vos usque destinavit, eumque regulam et normam apostolicae et catholicae fidei Romanae, cui Deo auctore deservimus, Ecclesiae edocens direxit, et post temporum spatia orationis causa ad limina beatorum apostolorum sese praesentavit, et quae ad salutem animarum pertinent a nobis poposcit imbui; nos, Deo favente, ut sacra docet Scriptura, eum edocentes, ad vos, charissimi, remeaturum absolvimus, hortantes vos in Domino, ut digne suscipiatis ab eo verbum exhortationis, et episcopos vel presbyteros quos ipse ordinaverit per apostolicam sibi datam auctoritatem, in Ecclesiae ministerio recipiatis. Et si quos forsan deviantes invenerit a rectae fidei tramite seu canonica doctrina, eosque prohibuerit, a vobis nullo modo impediatur, et quod eis impositum fuerit obediendo propter Deum suscipiant. Nam qui temerator exstiterit ad obediendum, sibi ipsi damnationem acquirit. Vos autem, charissimi, qui in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis, abstinete et prohibete vosmetipsos ab omni cultu paganorum, non tantum vosmetipsos corrigentes, sed et subditos vestros. Divinos autem et sortilegos, vel sacrificia mortuorum, seu lucorum vel fontium auguria, vel phylacteria, et incantatores, et veneficos, et maleficos, et observationes sacrilegas, quae in vestris finibus fieri solebant, omnino respuentes atque abjicientes, tota mentis intentione ad Deum convertimini, ipsumque timete, adorate, honorificate; Sanctorum memoriis communicantes , ut ait Apostolus. Si enim fides vestra, secundum Domini nostri dicta , fuerit sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transfer, et transfertur . Ipse enim Dominus et Salvator noster in suo sacro eloquio docet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua . Et iterum: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est . Item et alibi promittit dicens: Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, fiet vobis ; et: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur . Et vos, charissimi, facite fructus dignos, ut in die adventus Domini nostri Jesu Christi sidereas mereamini adipisci mansiones. Bene valete.
(Rom. XII) (Matth. XVII) (Matth. XXII) (Matth. X) (Joan. XIV) (Luc. I)
[ Rom., transi hinc]
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Gregorius III
4
EPISTOLA IV. GREGORII PAPAE III AD EPISCOPOS BAJOARIAE ET ALAMANNIAE. Ut Bonifacium sedis apostolicae agentem vices congrue suscipiant, et ad concilia quae indixerit conveniant.
Dilectissimis nobis episcopis in provincia Bajoariorum et Alamannia constitutis, Wigoni, Luidoni, Rodulfo, Vivilo seu Addae, Gregorius papa.
Catholica sanctorum Patrum auctoritas jubet ut bis in anno pro salute populi Christiani, seu exhortatione adoptionis filiorum, synodalia debeant celebrari, et causarum canonicarum examinatio provenire, ut unicuique, prout necessitas uniuscujusque poposcerit, pia judicatione subveniatur. Unde secundum Apostoli doctrinam admoneo et hortor vos, charissimi, per misericordiam Dei, ut digne ambuletis ea vocatione qua vocati estis , ut ministerium vestrum perfectum sit coram Domino. Opportunum namque est vos nosse, fratrem et coepiscopum nostrum praesentem Bonifacium, nostram agentem vicem, cum digno ac debito honore pro Christi nomine suscipere, et ministerium ecclesiasticum cum fide catholica secundum morem et normam sanctae catholicae et apostolicae Dei Ecclesiae, cui misericordia Dei praeveniente praeesse videmur, sicut apostolica auctoritate a nobis destinatus est, ab eo suscipientes dignanter teneatis, et gentilitatis ritum et doctrinam, vel venientium Britonum, vel falsorum sacerdotum et haereticorum, aut undecunque sint, renuentes ac prohibentes adjiciatis: et ut populum vobis a Deo commissum piis admonitionibus edoceatis, et a sacrificiis mortuorum omnino abstineatis: et juxta quod fueritis a praedicto nostro consacerdote edocti, ita catholicam et apostolicam doctrinam tenentes, Domino Deo et Salvatori nostro placere studeatis, et in quo vobis loco ad celebranda concilia convenire mandaverit, sive juxta Danubium, sive in civitate Augusta, vel ubicunque judicaverit, pro nomine Christi parati esse inveniamini, quatenus cognoscamus per ejus mandatum de vestro conventu, ut in die adventus Christi Jesu cum fructu boni operis ante ejus tribunal assistere mereamini dicentes: Ecce nos, et pueri quos dedisti nobis, Domine , non perdidimus ex eis quemquam, ut et vos dominicam vocem audire mereamini dicentem: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi . Bene valete.
(Ephes. IV) (Isai VIII) (Matth. LV)
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Gregorius III
5
EPISTOLA V. GREGORII PAPAE III AD CAROLUM MARTELLUM MAJOREM DOMUS REGIAE FRANCIAE. Pro suscipienda sanctae Ecclesiae Romanae defensione adversus reges Longobardorum, qui illam armis suis vexabant.
Domino excellentissimo filio Carolo subregulo Gregorius papa.
Nimia fluctuamus tribulatione, et lacrymae die noctuque ab oculis nostris non deficiunt, quando conspicimus quotidie et undique Ecclesiam sanctam Dei a suis, in quibus spes erat vindicandi, destitui filiis. Propterea coarctati dolore in gemitu et luctu consistimus, dum cernimus id quod modicum remanserat praeterito anno pro subsidio et alimento pauperum Christi, seu luminarium concinnatione, in partibus Ravennatum, nunc gladio et igne cuncta consumi a Luitprando et Hilprando regibus Longobardorum. Sed in istis partibus Romanis mittentes plures exercitus similia nobis fecerunt et faciunt, et omnes scalas sancti Petri destruxerunt, et peculia quae remanserant abstulerunt. Et nulla nobis abs te, excellentissime fili, refugium facientibus pervenit hactenus consolatio. Sed, ut conspicimus, dum indultum a vobis eisdem regibus est motiones faciendi, quod eorum falsa suggestio plus quam nostra veritas apud vos recepta est, et timemus ne tibi respiciat ad peccatum; quando nunc, ubi resident ipsi reges, ad exprobrationem nostram ita proferunt verba dicentes: Adveniat Carolus, apud quem refugium fecistis, et exercitus Francorum, et si valent adjuvent vos, et eruant de manu nostra. O quam insanabilis dolor pro his exprobrationibus in nostro retinetur pectore, dum tales ac tanti filii suam spiritualem matrem, sanctam Dei Ecclesiam, ejusque populum peculiarem non conantur defendere! Potens est, charissime fili, ipse princeps apostolorum, ob a Deo sibi concessam potestatem, suam defendere domum et populum peculiarem, atque de inimicis dare vindictam: sed filiorum fidelium mentes probat. Non credas, fili, falsidicis suggestionibus et suasionibus eorumdem regum. Omnia enim tibi falso suggerunt, scribentes circumventiones, quod quasi aliquam culpam commissam habeant eis duces, id est Spoletinus et Beneventanus. Sed omnia mendacia sunt. Non enim pro alio eosdem duces persequuntur crimine, nisi pro eo quod noluerunt praeterito anno de suis partibus super nos irruere, et, sicut illi fecerunt, res sanctorum apostolorum destruere, et peculiarem populum depraedari, ita dicentes ipsi duces: Quia contra Ecclesiam sanctam Dei ejusque populum peculiarem non exercitamus, quoniam et pactum cum eis habemus, et ex ipsa Ecclesia fidem accepimus: ideoque mucro eorum desaevit contra eos. Nam ipsi praedicti duces parati fuerunt et sunt secundum antiquam consuetudinem eis obedire; sed illi retinentes iram, pro eo quod superius diximus, per exquisitam occasionem volentes illos et nos destruere et invadere; ideo utrosque persequentes vestrae bonitati suggerunt falsa, ut et duces illos nobilissimos degradent, et suos ibidem pravos ordinent duces, et multo amplius quotidie, et ex omni parte Dei Ecclesiam expugnent, et res beati Petri principis apostolorum dissipent, atque populum peculiarem captivent. Tamen ut rei veritas vobis penitus declaretur, Christianissime fili, jubeas post ipsorum regum ad propria reversionem tuum fidelissimum missum, qui non praemiis corrumpatur, huc dirigere, ut propriis oculis persecutionem nostram, et Dei Ecclesiae humiliationem, et ejus rerum desolationem, et peregrinorum lacrymas conspicetur , et tuae devotioni omnia pandat. Sed hortamur tuam bonitatem coram Domino, et ejus terribili judicio, Christianissime fili, ut propter Deum et animae tuae salutem subvenias Ecclesiae sancti Petri, et ejus peculiari populo, eosdemque reges sub nimia celeritate refutes, et a nobis repellas, et jubeas eos ad propria reverti. Non despicias deprecationem meam, neque claudas aures a postulatione mea; si non tibi princeps apostolorum claudat coelestia regna. Conjuro te per Deum vivum et verum, et per ipsas sacratissimas claves confessionis beati Petri, quas vobis ad regnum direximus, ut non praeponas amicitiam Longobardorum amori principis apostolorum; sed velocius sub nimia festinatione sentiamus post Deum tuam consolationem ad nostram defensionem; ut in omnibus gentibus declaretur vestra fides et bonum nomen: quatenus et nos cum propheta mereamur dicere: Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Jacob . Harum autem litterarum portitor Anchardus vester fidelis, quod oculis suis vidit, et nos ei injunximus, omnia tuae benignae excellentiae viva voce narrabit. Et petimus bonitatem tuam, coram Deo teste et judice, ut nimis festinanter lenias dolores, et laetabunda nobis celeriter mittas nuntia, ut laeto affecti animo die noctuque pro te tuisque fidelibus coram sacris sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli confessionibus Domino fundamus preces.
(satisfaciat tibi veritas, fili) (Psal. XIX)
[ Gretser., salas] [ Lambec., eis eorum] [ Al., conspiciat] [ F. sic]
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Gregorius III
6
EPISTOLA VI. GREGORII PAPAE III AD CAROLUM MARTELLUM MAJOREM DOMUS REGIAE FRANCORUM. Item pro defensione Ecclesiae Romanae.
Domino excellentissimo filio Carolo subregulo Gregorius papa.
Ob nimium dolorem cordis et lacrymas iterata vice tuae excellentiae necessarium duximus scribendum, confidentes te esse amatorem filium beati Petri principis apostolorum et nostrum; et quod pro ejus reverentia nostris obedias mandatis ad defendendam Dei Ecclesiam, et peculiarem populum, qui jam persecutionem et oppressionem gentis Longobardorum sufferre non possumus. Omnia enim luminaria ad honorem ipsius principis apostolorum, et quae a vestris parentibus, vel a vobis oblata sunt, ipsi abstulerunt. Et quoniam ad te post Deum confugium facimus, propterea ipsi Longobardi in opprobrium habent et opprimunt. Unde et Ecclesia sancti Petri denudata est, et in nimiam desolationem redacta. Tamen omnes nostros dolores subtilius in ore posuimus praesenti portitori tuo fideli, quos in auribus tuae excellentiae suggerere debeat. Tu autem, fili, habeas cum ipso principe apostolorum, hic et in futura vita coram omnipotente Deo nostro, sicut pro ejus Ecclesia et nostra defensione disposueris et decertaveris sub omni velocitate: ut cognoscant omnes gentes tuam fidem et puritatem, atque amorem quem habes erga principem apostolorum beatum Petrum, et nos ejusque peculiarem populum zelando et defendendo. Ex hoc enim tibi poteris immortalem et aeternam vitam acquirere.
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Gregorius III
7
EPISTOLA VII. GREGORII PAPAE III AD BONIFACIUM ARCHIEPISCOPUM. Probat quod Bajoariam in quatuor episcopatus divisit. Aliquot ejus quaestionibus respondet. Concilium juxta ripam Danubii celebrari jubet.
Reverentissimo et sanctissimo fratri Bonifacio Gregorius servus servorum Dei.
Doctoris gentium egregii beati apostoli Pauli vox est dicentis: Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum . Agnoscentes itaque in syllabis fraternitatis tuae, quae innotuisti jam de Germaniae gentibus, quas sua pietate Deus noster de potestate paganorum liberavit, et ad centum millia animas in sinu matris Ecclesiae, tuo conamine, et Caroli principis Francorum, aggregare dignatus est: sed et in Bajoariorum provincia quae a te acta sunt agnoscentes, datori omnium bonorum Domino Deo nostro extensis ad coelum palmis gratias retulimus, qui januam misericordiae et pietatis in illis partibus Hesperiis ad cognoscendam viam salutis ostium misericordiae aperuit, et misit angelum suum, qui praeparavit viam tuam ante te. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Igitur quia indicasti perrexisse te ad gentem Bajoariorum, et invenisse eos extra ordinem ecclesiasticum viventes, dum episcopos non habebant in provincia, nisi unum nomine Vivilo, quem nos ante tempus ordinavimus: et quia cum assensu Otilonis ducis eorumdem Bajoariorum, seu optimatum provinciae illius, tres alios ordinasses episcopos, et in quatuor partes provinciam illam divisisses, id est in quatuor parochias, ut unusquisque episcopus suam habeat parochiam, bene et satis prudenter peregisti, frater, quoniam apostolicam praeceptionem ex nostra vice implesti, et sicut tibi praecipimus ita peregisti. Itaque non desinas, frater reverentissime, docendo eos sanctam catholicam et apostolicam Romanae sedis traditionem, ut illuminentur rudes, et viam salutis teneant, per quam possint ad aeterna praemia pervenire. Presbyteros vero quos ibidem reperisti, si incogniti fuerint viri a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse, an non, qui eos ordinaverunt; si bonae actionis et catholici viri sunt illi presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta edocti atque apti, ab episcopo suo benedictionem presbyteratus suscipiant, et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur. Illi vero qui baptizati sunt per diversitatem et declinationem linguarum gentilitatis, tamen quia in nomine * Trinitatis baptizati sunt , oportet eos per manus impositionem et sacri chrismatis unctionem confirmari. Nam Vivilo a nobis episcopus est ordinatus; et si aliquid excedit extra canonicam regulam, doce et corrige eum juxta Romanae Ecclesiae traditionem, quam a nobis accepisti. De concilio vero, ut juxta ripam Danubii debeas celebrare nostra vice, praecipimus fraternitati tuae apostolica auctoritate ibidem praesentari. Et in quantum Dominus tibi vires dederit, praedicare verbum salutis ne cesses, ut religio Christiana in nomine Domini crescat et multiplicetur. Nec enim habebis licentiam, frater, pro jure coepti laboris in uno morari loco: sed confirmatis cordibus fratrum et omnium fidelium qui rudes sunt in illis Hesperiis partibus, ubi tibi Dominus aperuerit viam, salutis verbum praedicare non desistas; et ubi locum inveneris necessarium, secundum canonicam regulam episcopos ordina ex nostra vice, et apostolicam atque catholicam traditionem eos tenere edoce. Ex hoc enim magnum mercedis praemium tibi praeparabis, quoniam omnipotenti Deo nostro facies plebem perfectam. Non pigeat, dilectissime frater, itinera carpere aspera et diversa, ut Christiana fides longe lateque tuo conamine extendatur. Scriptum namque est: Arcta et angusta via est quae ducit ad vitam . Operare itaque, frater, bonum opus quod coepisti, ut in die Christi Dei nostri merearis dicere inter coetum sanctorum probabilium Patrum assistens: Ecce ego et pueri quos dedisti mihi; non perdidi ex eis quemquam . Et iterum: Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum . Et ut subsequenter merearis vocem Domini audire dicentis: Euge, serve bone et fidelis, qui supra pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui . Deus te incolumem custodiat, reverentissime frater. Data IV Kalendas Novembris, imperante domno piissimo Augusto Leone, imperii ejus anno XXIII, sed et Constantino magno imperatore ejus filio, anno XX, indictione VIII.
(Rom. VIII) (Dist. 68) (Ivo, lib. I, c. 149) (Matth. VII) (Isai. VIII) (Matth. XXV) (Ibid.)
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Gregorius III
8
EPISTOLA VIII. GREGORII PAPAE III AD TUSCIENSES EPISCOPOS.
Gregorius omnibus episcopis in Tuscia Langobardorum.
Meminit fraterna sanctitas vestra, tempore ordinationis suae per chirographum et sacramenti vinculum beato Petro principi apostolorum spopondisse, ut in emergentibus sanctae ejus Ecclesiae totis viribus elaboraretis. Igitur quia praesentes viros Anastasium dilectum filium nostrum presbyterum, et Adeodatum regionarium subdiaconum, nostros fideles, ad obsecrandum et Deo favente obtinendum, pro quatuor castris, quae anno praeterito beato Petro ablata sunt, ut restituantur a filiis nostris Luitprando et Hilprando supplicare destinavimus; ecce, dilectissimi fratres, tempus acceptabile, ut juxta chirographum vestrum, boni operis fructum beato Petro feratis: cujus auctoritate vos hortamur in Domino, ut ad eosdem cum praedictis filiis nostris properetis, ut a Deo inspirati protectoribus eorum beatis principibus apostolorum Petro et Paulo eadem castra restituantur. Nam si, quod non credimus, distuleritis iter accipere propter Deum, ego, quanquam imbecillis sim prae infirmitate corporis, iter arripiam laboriosum, et videbo ne vestra negligentia vobis ad obligationem ex nodo pacti pertineat. Data Idus Octobris, indictione IX.
http://viaf.org/viaf/14299404
[]
Leo III
1
EPISTOLA PRIMA. KENULFI REGIS MERCIORUM AD LEONEM PAPAM III. Pro archiepiscopatu Lichefeldensi abolendo, restituendaque Dorobernensis Ecclesiae dignitate, quam Adrianus papa I et rex Offa dissecuerant .
Domino beatissimo et vere amantissimo Leoni sanctae et apostolicae sedis Romano pontifici, Kenulphus gratia Dei rex Merciorum, cum episcopis, ducibus, et omni sub nostra ditione dignitatis gradu, sincerissimae dilectionis in Christo salutem.
Gratias omnipotenti Deo semper agimus, qui Ecclesiam suo pretioso sanguine acquisitam, inter diversas mundi hujus procellas, novis semper, prioribus ad vitam sumptis, suescit ducibus ad portum salutis attrahere, eamque nova luce infundere, quatenus nullo sit tenebrarum errore fuscata, sed viam veritatis inoffenso pede gradiatur. Unde merito omnis per orbem exsultat Ecclesia, quia cum omnium verus remunerator bonorum gloriosissimum gregis sui pastorem Adrianum perpetuo remunerandum super aethera duxisset, suis tamen ovibus pia crexit providentia praemium, qui scit ovile Dominicum ad caulas, non inferius vitae agitare. Nos quoque merito, quos extremitas orbis tenet, eodem modo prae caeteris gloriamur, quod illius sublimitas nostra salus, illius prosperitas nobis perennis exsultatio, quia unde tibi apostolica dignitas, inde nobis fidei veritas innotuit. Quapropter opportunum arbitror tuis sanctis jussionibus aurem obedientiae nostrae humiliter inclinari, et quae tuae pietati rite nobis sequenda videantur toto nisu implenda, quae vero rationi contraria deprehensa fuerint, citius declinanda ac interim a nobis omnimodo resecanda. Sed modo ego Kenulphus gratia Dei rex excellentiam tuam humiliter exoro, ut te sine offensione animi vestri de profectu nostro, ut optamus, liceat alloqui, quatenus in gremium me pietatis tuae tranquilla pace percipias, et quem meritorum nulla facultas erigit, larga benedictionis tuae ubertas ad plebem suam regendam locupletet, ut una mecum gentem quam vestra apostolica auctoritas fidei rudimentis imbuit, per intercessionem tuam contra impetus exterorum Omnipotens erigat, et per se regnum quod ipse Deus dedit nobis, dilatare dignetur. Hanc benedictionem omnes qui ante me sceptro praefuere Merciorum, meruerunt ab antecessoribus tuis adipisci; hanc ipse humilis peto, et a vobis, o sanctissime, impetrare cupio, quatenus in primis adoptionis sorte me tibi filium suscipias, sicut te in patris persona diligo, et totis obedientiae viribus semper amplector. Decet enim inter tantas personas fides sancta servari et inviolata charitas custodiri; quia paterna pietas filiorum felicitas in Deo esse credenda est, secundum illud Ezechiae: Pater filiis notam faciet veritatem tuam, Domine. In quibus verbis te, amande genitor, imploro, ut filio tuo tametsi indigno veritatem Domini tuis verbis sacrosanctis notam facere non deneges, ut per tuam sanam eruditionem, Deo adjuvante, ad melioris vitae propositum merear pervenire. Quin etiam, dulcissime, cum omnibus episcopis nostris et cujuscunque apud nos dignitatis persona deprecor, ut nobis de multimodis inquisitionibus, super quibus maximam subtilitatem vestram dignum duximus perquirere, benigne respondeas, ne sanctorum traditio Patrum et ab illis tradita nobis, regula quasi incognita per aliquid vitietur in nobis, sed sermo tuus directus nobis in charitate et mansuetudine veniat, ut per Dei misericordiam profuturum in nobis perficiat fructum. primum namque est quod pontifices nostri ac peritissimi quique in nobis dicunt, quod contra canones et apostolica statuta, quae nobis a patre beatissimo Gregorio dirigente statuta sunt, sicut vos scitis, auctoritas Dorobernensis metropolitani in duas scinditur parochias, cujus, eodem patre mandante, ditioni subjacere debent episcopi duodecim, sicut per Ecclesias nostras legitur in epistola, quam fratri et coepiscopo Augustino direxit, de duobus Londoniae et Eboracae metropolitanis episcopis, quam etiam apud vos haberi non dubitamus. Sed ipse primum pontificialis apex, qui tunc Londoniae sub honore et ornamento pallii fuerat conscriptus, pro eo Dorobernensi oblatus est atque concessus. Nam quia beatae recordationis Augustinus, qui verbum Dei, imperante beato Gregorio, Anglorum genti ministrabat, et gloriosissime Ecclesiis praefuit Saxoniae, in eadem civitate diem obiit, et corpus illius in ecclesia beati Petri apostolorum principis, quam successor ejus sanctus Laurentius sacravit, conditum fuisset, visum est cunctis gentis nostrae sapientibus, quatenus in illa civitate metropolitanus honor haberetur, ubi corpus ejus pausat qui his partibus fidei veritatem inseruit. Cujus itaque, sicut vos scitis, dignitatis honorem primum rex Offa, propter inimicitiam cum venerabili Lamberto et gente Cantuariorum acceptam, avertere, et in duas parochias dissipare nisus, et piissimus coepiscopus et antecessor vester Adrianus rogatu praedicti regis facere coepit, quod prius nemo praesumpsit, et Merciorum praesulem pallio extulit. Neutrum tamen ex his culpamus, quos Christus. ut credimus, aeterna victoria triumphat. Sed tamen excellentiam vestram humiles exoramus, quibus a Deo merito sapientiae clavis collata est, ut super hac causa cum sapientibus vestris quaeratis, et quidquid vobis videatur, nobis postea servandum rescribere dignemini, ne tunica Christi inconsutilis alicujus inter nos dissensionis schisma patiatur; sed per vestram sanam doctrinam, ut desideramus, ad verae pacis unitatem dirigatur. Magna enim humilitate simul et dilectione haec tibi scripsimus, papa beatissime, clementiam tuam profusius precantes, quatenus ad ea quae a nobis necessario explicita sunt, benigne et jaste respondeas. Sed et illam epistolam, quam Atheraldus archiepiscopus coram cunctis provincialibus episcopis nostris multiplicius de suis ac totius Britanniae causis et necessitatibus tibi scripsit, pio amore perscrutari digneris, et quidquid de rebus quae in ea scripta sunt fidei normula poscat, pagina nobis veritatis patefacere memineris. Ergo praeterito anno legationem meam etiam et episcoporum per Wadan abbatem misimus: ac ille accipiens legationem illam segniter, imo insipienter deduxit. Sed modo tibi munus modicum amoris gratia per Brine presbyterum, et Fildas, et Ceolberth ministros meos, pater amande, mitto: quod est centum et viginti mancusas cum litteris, precans te ut benigne suscipias, et benedictionem tuam nobis donare digneris. Omnipotens Deus te longaevo tempore ad laudem suae sanctae Ecclesiae custodiat incolumem.
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
2
EPISTOLA II. LEONIS PAPAE III AD KENULFUM REGEM MERCIORUM. Respondet superiori, et petita omnia lubens concedit .
Domino excellentissimo filio Kenulpho regi Merciorum provinciae Saxoniae Leo papa
Veniens ad sanctissima limina beatorum apostolorum Petri et Pauli, tam orationis vota fideliter solvens quam nostrae sedi apostolicae causam sui sacerdotii suggerens, reverendissimus et sanctissimus frater noster Atheraldus archiepiscopus Dorobernensis Ecclesiae nobis obtulit vestrae regalis excellentiae syllabas, quibus in duabus epistolis a vobis directis, plenis fidei rectae, magnam humilitatem vestram reperientes, omnipotenti Deo referimus grates, qui vestram prudentissimam excellentiam in omnibus ornavit ac decoravit erga beatum Petrum apostolorum principem, et nobiscum habere dilectionem, et in omnibus apostolicis humiliter consentire censuris. Porro in una ex illis epistolis reperimus qualiter gratiam nostrae apostolicae functionis, si juxta fuissetis, animam vestram pro nobis posuissetis benigne, imo et nostrae prosperitati multum in Domino congaudeatis; et cum nostrae dulcissimae admonitionis litterae ad vestrae unanimitatis perveniunt aures, cum omni suavitate et cordis gaudio spiritali, quasi filii paternum munus suscipere fatemini. Fatebatur vero et hoc, quod aliquantulam ex vestra facultate benedictionem nobis offerri demandastis centum et viginti mancusas, quas cum magno amore pro animae vestrae salute suscepimus. Et praedictus archiepiscopus cum suis sociis honorifice ac benigne a nobis susceptus est, et adjuvari eum in suis necessitatibus libenter fecimus. Interea credentes vestrae prudentissimae excellentiae, ubi ferebatur in ipsis tuis regalibus apicibus quod nostris apostolicis sanctionibus nullus Christianus contraire praesumit, ideo totis nisibus nostris ea quae tuo regno expediunt emittere atque praedicare conamur, ut ea quae nobis praefatus frater noster Atheraldus archiepiscopus, seu tota synodus evangelicae et apostolicae doctrinae sanctorumque Patrum, nec non praedecessorum nostrorum sanctorum pontificum, canonica censura praedicante, vestrae regali excellentiae, seu cunctis principibus gentis vestrae et universo populo Dei edisserit, nequaquam in orthodoxa eorum doctrina quidpiam resistere debeatis, Domino ac redemptore nostro in Evangelio dicente, ubi ait: Qui vos recipit, me recipit; et qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiat . Quanto magis pro ipso saepe domino archiepiscopo quem nobis valde nimisque collaudastis, sicuti et est; videlicet clarissimus atque peritissimus, et quia illum scitis prudentem et bonis ornatum moribus, Deoque et hominibus dignum, ecce, fili dulcissime et amantissime atque praestantissime rex bone, in his tuis assertionibus collaudamus Deum omnipotentem, qui talem vobis demonstravit antistitem, qui, sicut verus pastor, indicere verbis secundum doctrinam sanctarum Scripturarum dignam poenitentiam valeat, et eruere qui sub ditione sacerdotali ejus existunt animas eorum ex inferno inferiori, et ab igne inexstinguibili deducens eos, et introducens in portum salutis, et offerre pro illis hostiam dignam et immaculatam in conspectu divinae majestatis omnipotenti Deo. Et quia multum nobis praenominatus archiepiscopus in omni sanctitate sua et vitae conversatione ultro citroque placuit, valde nimis ei credentes, ex auctoritate ei beati Petri apostolorum principis, cujus vel immeriti vices gerimus, talem praebuimus praesulatum, ut si quisquam ex subjectis suis, tam regibus et principibus quam universo populo, transgressus fuerit Dominica mandata, excommunicet eum usquedum poeniteat, et si impoenitens fuerit, sit vobis sicut ethnicus et publicanus . De Atheraldo vero jam facto archiepiscopo Dorobernensis Ecclesiae, sicut a nobis poposcit vestrorum praesulum excellentia, ut ei justitiam faceremus de ipsis dioecesibus suis, tam episcoporum quam monasteriorum, quibus illicite, ut cognovistis, exspoliatus est, et a venerabili sede ejus, quas dudum tenuit, ablatae sunt, nos per omnia enucleatius trutinantes, in sacro scrinio nostro reperimus sanctum Gregorium praedecessorem nostrum in integro ipsam parochiam numero duodecim beato Augustino syncello suo archiepiscopo tradidisse, et confirmasse episcopos consecrandi. Unde et nos, veritate ipsa reperta, ordinationes, seu confirmationes nostra apostolica auctoritate illi in integro, sicut antiquitus fueruat, constituentes reddidimus, et privilegium confirmationis secundum sacrorum canonum censuram Ecclesiae suae observandum tradidimus.
(Matth. X) (Matth. XVIII)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
3
EPISTOLA III. AD CAROLUM MAGNUM. De privilegio capellae in Eresburg
Leo servus servorum Dei Carolo magno Romanorum imperatori.
Piae tuae petitioni per omnia congaudentes, quod jubes annuere non tardamus. Igitur hunc montem Eresburg, quem expugnatum cum tota Saxonia Deo obtulisti, et per nos beato Petro consecrasti, liberum ab humana potestate esse, ut fratrum inibi ad Christi servitium adunatorum ditioni tantummodo parere censemus. Qui ne aliquid in hoc impedimenti patiantur, neve regni vestri invasoribus aliqua rebellandi fiducia praeparetur, sub anathemate, sancti Petri auctoritate interdicimus ne quis unquam bellica in ipso monte praesidia collocare, aut per te collata praedia, aut decimas circa montem per duas Saxonicas rastas quas illuc delegasti, audeat diripere. Haec conservantibus sit pax a Deo Patre: infringentibus excommunicatio et a beatorum collegio sit separatio in aeternum. Data Eresburg per manus bibliothecarii et cancellarii Ecclesiae Romanae VII Kal. Januarias, anno Domini. . . . Leonis III 4, indict. 7 , die dedicationis capellae in Eresburg.
[regi Francorum] [octava]
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
4
EPISTOLA IV. AD EUMDEM CAROLUM MAGNUM. De accusatoribus .
(Hanc epistolam vide hujusce Patrologiae tomo XCVIII, col. 525.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
5
EPISTOLA V. AD EUMDEM. Qualiter Sicilienses cum Saracenis pactum fecerunt, et captivi redditi .
(Vide tomo ut supra, col. 544.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
6
EPISTOLA VI. AD EUMDEM. De occisione Maurorum in Graecos .
(Vide ibid., col. 540.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
7
EPISTOLA VII. AD EUMDEM. De iniquo consilio facto .
(Vide ibid., col. 548.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
8
EPISTOLA VIII. AD EUMDEM. Gratiarum actionis .
(Vide ibid., col. 531.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
9
EPISTOLA IX. AD EUMDEM. De beneficiis acceptis .
(Vide ibid., col. 527.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
10
EPISTOLA X. AD EUMDEM. Quaestiones solvendae .
(Vide ibid., col. 538.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
11
EPISTOLA XI. AD EUMDEM. Intercessiones et caetera .
(Vide ibid., col. 535.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
12
EPISTOLA XII. AD EUMDEM. Qualiter quidam episcopus exsul inventus .
(Vide ibid., col. 518.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
13
EPISTOLA XIII. AD EUMDEM. Qualiter missi justitiam facturi damnum fecerunt .
(Vide ibid., col. 520.)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
14
EPISTOLA XIV. AD RICULPHUM EPISCOPUM MOGUNTINUM. Gratias agit de muneribus ab eo missis; mittit vicissim reliquias sancti Caesarii, quas postulabat .
Leo episcopus servus servorum Dei reverendissimo et sanctissimo Riculpho episcopo.
Cum ad limina beatorum principum apostolorum Bernharius venerabilis episcopus una cum Adalhardo religioso abbate, missi filii nostri domini Caroli serenissimi imperatoris, conjunxissent, et omnia prospera ac salubria de praedicto filio nostro, seu de ejus sublimissima prole, vel omnibus fidelibus suis nobis nuntiassent, immensas omnipotenti Dei gratiarum actiones retulimus. Interea obtulit nobis praelatus Bernharius episcopus sanctitatis vestrae pulcherrimum munus et litteras. Quas vero litteras relegentes, gratias reverendae almitati vestrae retulimus, quia nostri esse memores in vestris Deo acceptis orationibus non praetermittitis. De tantis autem muneribus, quibus nos assidue pro amore B. Petri apostoli ditatis, credimus in omnipotetem Deum, quia dignam retributionem hic et in futuro ab ipso clavigero regni coelestis percipietis. De reliquiis vero sancti Caesarii, sicut petistis, per eumdem Bernharium venerabilem episcopum sanctitati vestrae direximus.
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
15
EPISTOLA XV. SEU SYMBOLUM ORTHOPOXAE FIDEI LEONIS PAPAE.
Leo episcopus, servus servorum Dei, omnibus orientalibus Ecclesiis.
Hoc symbolum orthodoxae fidei vobis mittimus, ut tam vos quam omnis mundus secundum Romanam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam rectam et inviolatam teneatis fidem. Credimus sanctam Trinitatem, id est, Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum omnipotentem, unius substantiae, unius essentiae, unius potestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, per quem omnia, in quo omnia: Patrem a seipso, non ab alio; Filium a Patre genitum, Deum verum de Deo vero, lumen verum de lumine vero, non tamen duo lumina, sed unum lumen; Spiritum sanctum a Patre et a Filio aequaliter procedentem, consubstantialem, coaeternum Patri et Filio. Pater plenus Deus in se, Filius plenus Deus a Patre genitus, Spiritus sanctus plenus Deus a Patre et Filio procedens. Non tamen tres Deos dicimus, sed unum Deum omnipotentem, aeternum, invisibilem, iucommutabilem, qui totus est ubique praesens, non per partes divisus, sed totus in omnibus, non localiter, sed personaliter, qui sine commutatione sui mutabilia creavit et creata gubernat, semper manens id quod est, cui nihil accidens esse poterit, quia simplici divinitatis naturae nihil addi vel minui potest, quia semper quod est, cui semper primum est, cui sempiternum est, cui idem est esse, vivere, et intelligere. Et haec tria unus Deus. Haec tria idem Deus et Dominus, vera et sempiterna trinitas in personis, vera et sempiterna unitas in substantia, quia una est substantia Pater et Filius et Spiritus sanctus. Haec vero sancta Trinitas nihil est in tribus personis simul nominatis quam in una qualibet persona semel dicta, quoniam unaquaeque persona plena est substantia in se, non tamen tres substantiae, sed unus Deus, una substantia, una essentia, una aeternitas, una magnitudo, una bonitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Nec aliud est Pater in natura quam Filius vel Spiritus sanctus, nec aliud Filius et Spiritus sanctus quam Pater in natura, quibus est una natura. Sed alius est Pater in persona, alius Filius in persona, alius Spiritus sanctus in persona. In Patre aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio. Unum omnes in substantia et essentia, omnipotentia, et divinitate. Sicut enim eadem sancta Trinitas inseparabilis est in substantia, ita inseparabilis est in operibus, quamvis opera Dei quibusdam personis specialiter conveniant, sicut Patri vox illa quae de coelo sonuit super Christum baptizatum, et ad Filii personam humanitatis tantummodo pertinet susceptio, et Spiritus sancti personae proprie congruit illa columba, in cujus specie idem Spiritus sanctus descendit super eumdem Filium secundum hominem baptizatum. Tamen absque omni dubitatione illam vocem et illam columbam in Christi humanitatem tota sancta Trinitas operata est, cujus opera inseparabilia sunt. Credimus eumdem Filium Dei Verbum aeternaliter natum de Patre, consubstantialem Patri per omnia, temporaliter natum de Spiritu sancto et Maria Virgine, duas habentem nativitates, unam ex Patre aeternam, alteram ex matre temporalem; qui etiam Filius Dei, suae carnis conceptione conceptus est et suae carnis nativitate natus. Deum verum confitemur conceptum et Deum verum natum, eumdem verum Deum verum hominem unam Christum Filium Dei unigenitum, per primum et perfectum in duabus naturis in unius personae singularitate impassibilem et passibilem, mortalem atque immortalem, crucifixum in infirmitate nostra, eumdemque semper viventem in virtute sua, qui mortuus est carnis suae morte et sepultus, atque ab inferis, damnato et spoliato principe totius iniquitatis, rediens tertia die resurrexit, atque cum triumpho gloriae videntibus discipulis coelum ascendit, sedens in dextera Patris, id est, majestate divinitatis, inde jam venturus judicare vivos et mortuos, quem impii judicantem videbunt in ea forma qua crucifixus est, non in ea humilitate qua injuste judicatus est, sed in ea claritate qua juste judicaturus est mundum; cujus majestatis visio aeterna est omnium sanctorum beatitudo. Qui secundum hanc fidem rectam non crediderit, hunc damnat sancta, catholica et apostolica Ecclesia, quae fundata est ab ipso Jesu Christo Domino nostro, cui est gloria in saecula. Amen.
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
16
EPISTOLA XVI. AD ATHELARDUM ARCIHEPISCOPUM DOROBERNENSEM. Mittit pallium, et primatem totius Angliae agnoscit .
Leo episcopus, servus servorum Dei, Athelardo archiepiscopo Dorobernensis Ecclesiae in perpetuum.
Pontificali discretioni praecipue congruit praesulibus Ecclesiarum, secundum eorum irreprehensibilem fidem, audientiam praebere, et eorum quae per beatum Petrum principem apostolorum et nos gerere desideraverint, quae canonicis non refragantur sanctionibus, effectum concedere. Ut cum id quod desiderant, obtinuerint, flagrantiores erga eorum religionis amorem existant. Exhortanda itaque nobis visa est ac precanda tua fraterna almitas pro dioecesibus Angliae sibi commissis, videlicet episcoporum, seu monasteriorum tam monachorum quam clericorum et puellarum; quae sicut ab olitanis temporibus tua Ecclesia tenuit, ut in sacro scrinio nostro requisita cognovimus, ita tibi tuisque successoribus tenenda confirmamus. Omnes Anglorum Ecclesias sanctus ac egregius praedicator papa Gregorius ordinavit atque catholice confirmavit beato Augustino archiepiscopo, sincello suo subjectas fore in aevum per sacrum usum pallii; et ideo tibi scribimus ex auctoritate beati Petri apostolorum principis, cui a Domino Deo potestas data est, dicente: Quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum; et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis . Imo et secundum institutam sanctorum canonum censuram, licet immeriti ejusdem beati Petri, clavigeri regni coelorum, vicem gerentes, tibi, Athelarde, tuisque successoribus omnes Anglorum Ecclesias, sicut a priscis temporibus fuerunt, in perpetuum in ipsa tua metropolitana sede, per subjectionis cognitionem, eas irrefragabiliter jure esse concedimus detinendas. Si quis vero, quod non optamus, contra hanc nostrae diffinitionis vel apostolici privilegii auctoritatem venire tentaverit, ex auctoritate apostolica statuimus, ut, si archiepiscopus vel episcopus fuerit, ex ordine praesulatus sit dejectus; similiter presbyter vel diaconus aut alius quilibet minister sacri ministerii si fuerit, ab ordine sit depositus; si autem ex numero laicorum fuerit, tam rex quam princeps, aut quaelibet magna sive parva persona, a sacrae communionis participatione se noverit alienum. Hanc privilegii paginam, auctoritate beati Petri apostolorum principis, cujus ministerio fungimur, tibi, Athelarde, tuisque successoribus in perpetuum concedimus obtinendam. Ad cujus firmitatem manibus nostris subscriptionem impressimus, illamque nomine nostro signari mandavimus. Quam etiam a Sergio scriniario nostro scribi praecepimus mense Januario. Dat. XV Kal. Februarii per manum Eustachii, primicerii sanctae sedis apostolicae imperante domino Carolo piissimo, consule, Augusto, a Deo coronato, magno, pacificoque imperatore, anno secundo post consulatum ejusdem domini, indictione decima.
(Matth. XVI)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
17
EPISTOLA XVII. (Fragmentum.) [ Ex Ivone, Decr. p . III, c . 102.]
Contra sanctorum Patrum censuras videtur existere, si saecularis homo vel laicus presbyteros ab ecclesiis, in quibus tempore ordinationis eorum denominati vel introducti fuerint, nitetur expellere.
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
18
EPISTOLA XVIII. OMNIUM TOTIUS BRITANNIAE EPISCOPORUM ET SACERDOTUM AD LEONEM. De successione archiepiscoporum Dorobernensium .
Omnes episcopi et sacerdotes totius Britanniae insulae venerabili papae Leoni salutem in Christo.
Notum fore cupimus almitati vestrae, sicut legimus in historiis Anglorum, scribente Beda historiographo et laudabili doctore nostro, quod non tam ingens labor incumbebat anterioribus nostris, scilicet pallii gratia Romam usque fatigari, quemadmodum postea mos inolevit. Scripsit namque ipse praefatus doctor, quod beatus papa Gregorius Augustinum praedicatorem genti Anglorum direxerit, non episcopum ordinatum, sed monachum, cum aliis ejusdem religionis cooperatoribus. Ipse namque Augustinus post conversionem praedictae gentis ab Aetherio Arelatensi archiepiscopo, archiepiscopus ordinatus est, juxta quod jussa sancti patris Gregorii acceperat. Postea vero Augustinus successorem sibi Laurentium adhuc vivens ordinavit, exemplum sequens beati Petri principis apostolorum, qui Clementem adjutorem et successorem sibi consecrasse perhibetur. Post Laurentium Mellitus sedem Dorobernensis Ecclesiae suscepit. Et post Mellitum, Justus; qui ambo susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae sedis Bonifacio, data sibi ordinandi episcopos auctoritate; cujus auctoritatis ista est forma. « Dilectissimo fratri Justo Bonifacius. Pallium per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis invitati, direximus, concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente opportunitate, Domini praeveniente misericordia, celebrare; ita ut Christi evangelium plurimorum annuntiatione in omnibus gentibus, quae necdum conversae sunt, dilatetur, etc. » Nam iste Justus ante ab Augustino episcopus ordinatus est, sicut et Mellitus. Ipse quoque Justus ordinavit Paulinum episcopum, et Honorius papa misit pallium ipsi Paulino, ubi gentem Nardanhymbrorum cum suo rege ad fidem Christi, Paulino evangelizante, conversam esse didicit. Qui Paulinus post obitum praedicti Justi, Honorium Dorovernensi Ecclesiae archiepiscopum ordinavit, cui etiam praefatus papa Honorius misit pallium et litteras, in quibus continentur haec: « Dilectissimo fratri Honorio, Honorius salutem. Juxta vestram petitionem et filiorum nostrorum regum, vobis per praesentem nostram praeceptionem, vice beati Petri apostolorum principis, auctoritatem tribuimus, ut quando unum ex vobis divina ad se jusserit gratia evocari, is qui superstes fuerit alterum in loco defuncti debeat episcopum ordinare. Pro qua etiam re singula vestrae dilectioni pallia pro eadem ordinatione celebranda direximus, ut per nostrae praeceptionis auctoritatem possitis Deo placitam ordinationem efficere: quia ut haec vobis concederemus, longa terrarum marisque intervalla quae inter vos et nos obsistunt ad haec nos condescendere coegerunt, ut nulla possit Ecclesiarum vestrarum jactura per cujuslibet occasionis obtentum quoquo modo pervenire, sed potius commissi vobis populi devotionem plenius propagare. Deus te incolumem custodiat, dilectissime frater. » Item Albinus vel Alcuinus maximus librarius scripsit ad Offam, regem Anglorum, dicens quod archiepiscopus semper ab archiepiscopo debeat ordinari, et pallium ei debet mitti a domno apostolico. Sed regum dissensiones hanc turbaverunt ordinationem, ita ut non potuerit fieri quod fieri debuit, quamvis sancti canones firmissime decrevissent nunquam ob regum dissensiones ecclesiastica statuta violari debuisse. Tunc temporis impleverunt sancti et apostolici viri illud laudabile praeceptum Salvatoris nostri, dicentis: Gratis accepistis, gratis date . Tunc sine viribus elanguit simoniaca haeresis, quia non pecunia emebatur donum Dei, sed gratis, sicut ipse jusserat, donabatur. Timendum est tamen vendentibus gratiam Dei hoc quod Petrus apostolus Simoni dicebat: Pecunia tua tecum sit in perditione; non est tibi pars, neque sors in sermone hoc .
(Matth. X, 8) (Act. VIII)
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Leo III
50
Ex epistola Leonis ad Alcuinum , TERNAM MERSIONEM FIERI IN BAPTISMA. Caroli Magni ad Offam Mercioram regem epistola .
Carolus Dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum, viro, venerando ac fratri charissimo Offae, regi Merciorum, praesentis prosperitatis et aeternae beatitudinis in Christo salutem.
Inter regales dignitates et sublimiores saeculi personas foederatae in unanimitate pacis amicitiae jura et sanctae charitatis concordiam ex intimo cordis affectu servare, multis prodesse solet; et si inimicitiae nodos Dominico praecepto dissolvere jubemur, quanto magis vincula charitatis connectere curandum est? Unde et nos, frater dilectissime, antiqui memores inter nos pacti, has vestrae reverentiae litteras dirigere curavimus, ut foedus in radice fidei firmatum floreret in fructu charitatis; relectisque vestrae fraternitatis epistolis, quae diversis siquidem temporibus per missorum vestrorum manus nobis delatae sunt, singulis competenter vestrae auctoritatis suggestionibus respondere satagentes, primo gratias agimus omnipotenti Dei de catholicae fidei sinceritate, quam in vestris laudabiliter invenimus paginis exaratam, agnoscentes vos non solum terrenae patriae fortissimos protectores, sed etiam et sanctae fidei devotissimos esse defensores. De peregrinis vero qui pro amore Dei et salute animarum suarum beatorum limina apostolorum adire desiderant, sicut olim perdonavimus, cum pace sine omni perturbatione vadant suo itineri, secum necessaria portantes. Sed probavimus quosdam fraudulenter negotiandi causa se intermiscere, lucra sectantes, non religioni servientes. Si tales inter eos inveniantur, locis opportunis statuta solvant telonea; caeteri absoluti vadant in pace. De negotiatoribus quoque scripsisti nobis, quos volumus ex mandato nostro ut protectionem et patrocinium habeant in regno nostro legitime, juxta antiquam consuetudinem negotiandi. Et si in aliquo loco injusta affligantur oppressione, reclament se ad nos vel nostros judices, et plenam jubebimus justitiam fieri. Similiter et nostri, si aliquid sub vestra potestate injusti patiantur, reclament se ad vestrae aequitatis judicium, ne aliqua inter nostros alicubi oboriri possit perturbatio. De Odhbertho vero presbytero, qui de Roma rediens, pro Dei amore, ut referre solet, peregrinari volens, non vos accusare veniens, sciat dilectio vestra, quod eum cum caeteris exsulibus qui timore mortis sub nostrae protectionis confugerunt alas, Romam direximus, ut sub praesentia domini apostolici, et N. archiepiscopi vestri, quo se, ut vestri innotuerunt apices, voto constrinxerunt, audita causa illorum judicentur; ut in quo pictatis intercessio non profuit, aequitatis indicatio proficiat. Quid nobis cautius esse poterit, quam ut apostolicae auctoritatis censura causam discernat, in qua aliquorum dissonat sententia? Petras vero nigras, quas vestra flagitabat reverentia, vobis direxi. Veniat missus qui consideret quales animus vester desideret, et ubicunque inventae fuerint, dari, et in vehendo adjuvari libenter mandabimus. Sed sicut vos de longitudine petrarum desiderium vestrum intimastis, ita et nostri de prolixitate sagarum deposcunt, ut tales jubeatis fieri, quales antiquis temporibus ad nos venire solebant. Cognoscat quoque dilectio vestra quod aliquam benedictionem de dalmaticis nostris, vel palliis ad singulas sedes episcopales regni vestri, vel Aethelredi in eleemosynam domni Adriani, apostolici patris nostri, et amatoris vestri direximus, deprecantes ut diligenter jubeatis intercedere pro anima illius, nullam habentes dubitationem beatam illius animam in requie esse, sed ut fidem et dilectionem ostendamus in amicum nobis charissimum. Sicut et beatus praecipit Augustinus pro omnibus ecclesiasticae pietatis intercessiones fieri debere, asserens, pro bono intercedere, facienti prolicere. Sed et de thesauro humanarum rerum, quem Dominus Jesus nobis gratuita pietate concessit, aliquid per metropolitanas civitates transmisimus; vestrae quoque dilectioni, ad gaudium et gratiarum actiones Deo omnipotenti, dirigere studuimus unum baltheum, et unum gladium Huniscum, et duo pallia serica, quatenus ubique in populo Christiano divina praedicetur clementia, et nomen Domini nostri Jesu Christi glorificetur in aeternum. Pro nobis nostrisque fidelibus, imo et pro cuncto populo Christiano, assiduas fieri faciatis intercessiones, deprecamur, quatenus mitissima superni regis regnum sanctae Ecclesiae protegere, exaltare, et dilatare dignetur. Deus omnipotens dignitatis vestrae excellentiam ad tutelam santae suae Ecclesiae longaeva prosperitate incolumem conservare dignetur, desiderantissime frater. Saepe sequens agnum lupus, est a voce retentus, Saepe avidum fugiens respicit agna lupum. Saepe canes leporesque umbra cubuere sub una, Et stetit in saxo proxima caerulea ; Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix Sedit, et accipitri juncta columba fuit. Deceptum risi qui se simulabat amare; In laqueos auceps decideratque suos. Intrat amor mentes, usu didiscitur usus; Qui poterit sanum fingere, sanus erit.
[bonitas] [Cervnla]
http://viaf.org/viaf/120699807
[]
Salvianus Massiliensis
1
183 EPISTOLA I.
O amor, quid te appellem nescio, bonum an malum, dulcem an asperum, suavem an injucundum. Ita enim utroque plenus es, ut utrumque esse videaris. Amari a nobis nostros, honestum est; laedi, acerbum. Et tamen hoc ejusdem est interdum animi, ejusdemque pietatis: cum specie dissentiat, ratione concordat. Amor quippe nos facit nostros amare: amor interdum cogit offendere. Utrumque unum est; cum tamen aliud amoris habeat gratiam, aliud odii patiatur offensam. Quam grave hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur! Quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis vereor; ut dum adolescentem hunc quem ad vos misi, tradere individuis meis cupio, uni studens, multis molestus sim, 184 et amor ejus offensa sit caeterorum: quanquam hi qui satis diligunt, non cito offendantur. Sed ego insinuationem meam minus gratam fore quibusdam timens, etiam imminutionem gratiae offensam puto. Placere enim dilectis meis plurimum cupiens, molestiam illorum reatum meum credo; et nisi eis satis placuero, supplicium displicentis fero. Quanquam hoc metuendum in vobis omnino non sit; qui totum me in vos recipientes, etiam apud alios pro me timetis. Tantum enim abest ut displicere ego charitati ac sensui vestro possim, ut etiam illud mecum reformidetis ne ego quibusdam forte displiceam, mi dulcissimi ac dilectissimi mei. Adolescens quem ad vos misi, Agrippinae cum suis captus est, quondam inter suos non parvi nominis, familia non obscurus, domo non despicabilis, et de quo aliquid fortasse amplius dicerem nisi propinquus meus esset. Hoc enim fit ut minus dicam, ne de me ipso dicere videar, de illo plura dicendo. Matrem ergo is de quo dico Agrippinae viduam reliquit, probam, honestam, et de qua forsitan audacter dicere valeam, vere viduam . Nam praeter caeteras castimoniae sapientiaeque virtutes, est etiam fide nobilis, quae omnibus semper ornatibus ornamento est: quia sine hac nihil tam ornatum est quod ornare possit. Haec ergo, ut audio, tantae illic inopiae atque egestatis est, ut ei nec residendi nec abeundi facultas suppetat, quia nihil est quod vel ad victum vel ad fugam opituletur. Solum est, quod mercenario opere victum quaeritans, uxoribus barbarorum locatitias manus subdit. Ita, licet per Dei misericordiam vinculis captivitatis exempta sit, cum jam non serviat conditione, servit paupertate. Haec igitur habere me hic nonullorum sanctorum gratiam non falso suspicans ; haec igitur aut id quod est aut plus quam est in me esse existimans, misit ad me hunc quem ad vos ego..... fore ut agente me et annitente amicorum meorum gratia, propinquorum meorum esset auxilium. Feci ergo id quod rogatus sum, sed tamen parce, et apud paucos, ne gratia ipsa ingrate uterer. Commendavi hunc aliis, commendo vobis, licet non aeque aliis ut vobis. Primum, quia commendari satis vobis eum qui est meus, ita ut ipsum me non necesse est. Deinde quia cum me portionem vestri existimetis, necesse est eum qui mei portio est vestri quoque aliquatenus portionem esse ducatis. Postremo, quod commendatio ipsa sicut diversi generis, ita etiam excellentioris est charitatis. Aliis enim commendavi hunc corpore, vobis spiritu; aliis in emolumenta praesentium, vobis in spem futurorum; aliis ob brevia atque terrena, vobis ob sempiterna atque divina: et recte: ut quia carnalia vobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ego magis a vobis peterem quibus vos magis abundatis. Suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea viscera , et quantum in vobis est vestra; facite, inlicite et adhortamini, docete, instruite, formate, gignite. Christi Domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et caeterorum, vester esse incipiat potius quam suorum. Admittite, quaeso, hunc in illas beatas 186 ac sempiternas domus, recipite in sacra horrea, aperite coelestes thesauros; et ita agite ac peragite, ut dum hunc in thesaurum vestrum conditis, partem thesaurorum ipsorum esse faciatis. Potens est illa ineffabilis Dei pietas ut, dum eum in consortium spiritualium bonorum adoptatis, divitias quas in ipsum effunditis, per ipsum augeatis. Et sane si quid in ipso est bonae indolis, non magnae vobis difficultatis spes ejus ac salus esse debebit: etiamsi nihil ex vobis audiat, sufficere ei hoc ipsum convenit quod vos videt. Valete.
(I Tim. V, 3) (nec enim nego, 185 ne negator gratiae ingratus fiam. Sed plane sicut habere me eam non nego, ita non mereri me certo scio; in tantum ut etiam si est aliqua in me illa, ego tamen illius causa non sim: quia si qua est in me gratia, ob eos, ni fallor, maxime data est quorum intererat ut gratus essem. Ut verendum forsitan mihi sit ne negans his quod propter eos coepi, non tam meam rem his negare videar quam ipsorum) (Philem. 12)
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
2
EPISTOLA II. AD EUCHERIUM.
Eucherio episcopo Salvianus. Ursicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non jussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem: si jussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est per servum potius quam per te dare. Arguo itaque hoc et emendari volo; si tamen negligentiae est, non superbiae. Pedissequa enim plerumque novi honoris est arrogantia: licet in te nec generalis vitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. Unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc jugiter cupio, ne si in quibusdam officiorum tuorum mos discrepavit, aliquid in te novis honoribus licuisse videatur.
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
3
EPISTOLA III. AD AGRICIUM.
Agricio episcopo Salvianus. Si excusare inofliciositatem meam apud sanctimoniam tuam cupiam, 187 magis accusandus sim, qui inexcusabilem me esse vel non agnoscam prae stoliditate, vel nolim prae superbia confiteri. Non excuso ergo: augmentum enim reatus est, innocentiam jactare post culpam. Quid igitur faciam, cui nec negandi delicti facultas suppetit, nec tuendi? Negare enim manifesta non audeo, et excusare immodica non possum. Confugiendum mihi itaque ad divinarum est remedia litterarum, quae maximorum criminum.
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
4
EPISTOLA IV. AD SOCERUM ET SOCRUM.
Hypatio et Quietae parentibus Salvianus, Palladia et Auspiciola salutem. Paulus apostolus, electionis vas, magister fidei et receptaculum Dei, cum omnes epistolas, utpote eloquentissimus vir, dictaverit, quibusdam tamen non suum tantum nomen inscripsit: siquidem in aliis Silvani, in nonnullis Timothei, in quibusdam vero utriusque nomini suum nomen adjunxit. Cur id? Primum, credo, ut simul esse agnoscerentur qui simul scriberent. Deinde ut ii qui separatim ab unoquoque eorum edocti fuerant, scirent omnium non discrepare sententiam. Postremo ut quos singulorum non movebat auctoritas, omnium saltem moveret assensus. Ita ergo et nos exemplorum ingentium parvi imitatores, ad vos, quos natura parentes, fide fratres, honore dominos habemus, non, ut apostoli illi, auctoritate docentium scribimus, sed humilitate famulorum; ut qui hactenus singulorum nostrorum epistolis moti non estis vel nunc omnium obsecratione moveamini, nosque filios vetros neque ex superfluo metus sit;... et simul sciatis esse unum sentire pariter et metuere et 188 aequaliter supplicare: non quia sciamus an vos omnibus irascamini, sed quia nos non possumus causa esse divisi. Idem enim nobis admodum metus est, etiam si non eadem videtur offensa. Charitas quippe mutua facit ut licet vos non utrique forsan succenseatis, uno tamen ex nobis reo, alter sine tristitia reatus esse non possit. Illud sane est quod nos contendere in aliquo et certare mutuo faciat, quod cum ambo filii vestri aequaliter rei simus, plus tamen unusquisque nostrum pro altero quam pro se timet. Parentes charissimi, parentes reverentissimi, interrogari vos quaesumus liceat. Ita possunt pignora sic amantia non amari? Quid tantum mali commeruimus, vel affectus dilectissimi, vel domini reverentissimi, ut nobis nec tanquam filiis reddatur gratia, nec tanquam famulis remittatur offensa? Septimus jam ferme annus est ex quo nulla ad nos tam longe a vobis sitos scripta misistis. Nullis pene in Deum delinquentibus tam longum lugendi tempus imponitur, nullos admodum maximorum criminum..... ut plus amet, scilicet ut patris motus non detrimenta amoris sint, sed profectus; cum quantum coercitio attulerit unius correctioni, tantum correctio reddat mutuae charitati. Quanquam hoc illos magis parentes facere conveniat, qui de nonnullis negotiis veras irascendi filiis causas habent. Tu autem quid succenses, qui ex quo Christianus factus es, etiam falsas habere desiisti? Esto enim, conversiunculam nostram paganus quondam non aequanimiter acceperis. Ferenda tunc fuit, ex dissimilitudine studiorum, etiam discrepantia voluntatum; quando etsi amor non succensebat, superstitio tamen adversabatur. Nam licet pater non odisset filium, error tamen oderat veritatem. Nunc longe aliud est. Ex quo Dei cultum professus es, 189 pro me pronuntiasti. Si praeteritas irarum causas exsequeris, imputa tibi, qui Christiano filiam tuam dedisti. Si id non est, quid mihi irasceris, quia eam nunc in me religionem augere cupio quam tu in te probare coepisti? Cur rogo in me non diligas quod es, qui in te quod eras ipse damnasti? Sed parcendum paululum verbis est: quia etiam in bona causa humilis esse in quantum res sinit, filii apud parentes debet oratio. Indulgete, affectus charissimi: liberiorem me esse paululo in negotio suo Dei affectus facit. Si quae sunt vobis aliae succensendi causae, peccare me potuisse non abnego. In hoc vero quia ideo succensetis quia Christum amare videor, ignoscite quod dicturus sum. Peto quidem veniam, quia irascimini; sed non possum dicere malum esse quod feci. Haec igitur apud vos meo nomine, et quasi peculiari prece. Nunc tu, o dilectissima ac venerabilissima soror , fungere partibus tuis simul meisque. Ora tu, ut ego impetrem; tu postula, ut uterque vincamus. Osculare, quia absens labiis non vales, saltem obsecratione pedes parentum tuorum quasi ancilla, manus quasi alumna, ora quasi filia. Ne trepidaveris, ne timueris: bonos judices habemus: affectus ipse pro te orat, natura ipsa tibi postulat, suffragia causae tuae in tuorum mentibus habes: cito adnuunt qui suo ipsi amore superantur. Obsecra ergo, et supplex dicito: Quid feci, quid commerui? ignoscite quidquid illud est: veniam peto, etsi delictum nescio: nunquam vos, ut ipsi scitis, inofficiositate aut contumacia offendi, nunquam verbo asperiore laesi, nunquam vultu proterviore violavi: a vobis sum viro tradita, a vobis 190 conjugi mancipata. Teneo, ni fallor, mandata vestra: haeret sensibus meis sanctum piae praeceptionis arcanum: morigeram me, ut puto, ante omnia viro esse jussistis: vestrae voluntati obsecuta sum, vestrae jussioni obtemperavi: illi in omnibus parui cui me parere voluistis. Invitavit me ad religionem, invitavit ad castitatem. Date veniam: turpe credidi reluctari: res mihi verecunda, res pudens, res sancta visa est: fateor, cum de tali negotio mecum ageret, erubui quod non ante coepissem. Huc accessit etiam reverentia Christi et affectus: honeste me facere credidi quidquid Dei amore fecissem. Advolvor vestris, o parentes charissimi, pedibus: illa ego vestra Palladia, vestra gracula, vestra domnula; cum qua his tot vocabulis quondam indulgentissima pietate lusistis; quae vobis per varia nomina nunc fui mater, nunc avicula, nunc domina; cum esset scilicet unum vocabulum generis, aliud infantiae, tertium dignitatis. En ego illa sum per quam vobis illa primum et parentum nomina et avorum gaudia contigerunt; et, quod utroque praestat, utrumque feliciter, cum fructu adipiscendi et beatitudine perfruendi: non quia hinc ego aliquid mihi deputem; sed tamen ingrata apud vos esse non debet per quam vos voluit Deus esse felices. Ne, quaeso, ergo molestum vobis sit quod referre aliquid Deo cupio, cui omnia repensare non possum. Pleni estis solatiis jucundissimis, pleni pignoribus charissimis, pleni benedictione divina: praeter peculiarem mei causam, vestrum negotium referre Deo gratiam jubet: debere me ei arbitror quod vobis tanta concessit. Sed haec hactenus. Sufficienter enim jam per nos, o charissima soror, precati sumus: reliqua sunt agenda per filiam. Utamur ergo , 191 utamur illorum more et exemplo qui ultimo causarum loco aliqua nonnunquam ad commovendam judicum misericordiam proferebant laturis sententiam disceptatoribus, aut lamentantes matresfamilias, aut sordidatos senes, aut plorantes parvulos ingerentes; scilicet ut qui superiora causae verbis jam exoraverant, posteriora rebus ipsis perorarent. Offerimus ergo et nos vobis, o charissimi parentes, pignus pari quidem illorum, sed tamen gratiore suffragio. Offerimus enim pignus non incognitum, sed domesticum; non alienum, sed proprium; nec, ut illi oratores, et sibi et judicibus extraneum, sed nobis simul vobisque commune; quae vos utique vestri sanguinis indoles non ad incognitorum hominum cogit dilectionem, sed ad vestrorum revocat charitatem: nec alienos vobis aliena, sed vestros vestra commendat: neque id orat ut eos ametis quos nunquam ante vidistis, sed ut eos non oderitis quos, puto, non diligere non potestis. Vestrum ideo, parentes charissimi, negotium, vestra res est; vester id a vobis animus, vestra charitas deprecatur: ne, quaeso, tantum nobis irascamini ut nec vobis consulatis, supplicante vobis.... commune pignus per nos simul atque nobiscum, et primam pene ad vos vocem pro nostri emittit offensa. Infelix prorsus ejus et miseranda conditio, quae avos suos ex parentum primum reatu coepit agnoscere. Miseremini, quaesumus, innocentiae ejus, miseremini necessitatis: cogitur quodammodo pro offensa suorum jam supplicare, quae adhuc nescit quid sit offendere. Laesus quondam Ninivitarum peccatis Deus, vagitu infantium et ploratione molitus est. Nam licet totum legamus luxisse populum, praecipuam tamen misericordiam meruit sors et innocentia parvulorum, dicente ad Jonam Deo: 192 Si valde contristatus es super cucurbitam . Et paulo post: Ego non parcam super Ninive civitatem magnam, in qua commorantur plus quam centum viginti millia, qui non cognoverunt sinistram suam aut dexteram ? declarans scilicet propter sinceritatem innocentium se etiam culpis nocentium pepercisse. Sed quid ego de Dei misericordia loquor, qui non tantum postulata tribuit, sed interdum etiam non sperata largitur; tantoque, si dici licet, major est hominibus humanitate et benevolentia, quanto potestate atque natura? Paratum, ut ait Livius, inter Romanos Sabinosque bellum, et, quod difficilius sedari potest, coeptum preces quondam et interventus charorum pignorum sustulerunt; cumque una eorum gens esset natura ferox, alia dolore fervens; tantum tamen visio affectus mutui valuit, ut nec Romanus memor esse belii, nec Sabinus posset injuriae; et illi paulo ante feri ac semibarbari; cognati sanguinis cupidi, sui prodigi, amplecti se mutuo inciperent; quia pignus mutuum jam habere coepissent, fieretque unus uterque populus, quia unus utriusque esset affectus. Nos non in acie stamus, non arma sumimus, non vim inferimus, nec propulsare tentamus; impium fore arbitrantes si vel in hoc filii parentibus obvient, ne puniantur injusti. Cur, rogo, quod illi quondam affectus pro suis obtinuerunt, nostri non queant impetrare pro nobis? An ideo infelicissimi pene omnium, ideo minus meremur veniam, quia repugnare nescimus? Quod vultis nos pati, patimur. Si irascimini, deprecamur; si puniendos creditis, acquiescimus. Quid, rogo, ultioni post ista superest? Certe etiam si justas succensendi causas parentes habeant, nihil contingere eis felicius, nihil optatius potest quam ut sic eis pro reatu filii satisfaciant, ne necesse 193 habeant vindicare. Quid autem est in quo magis possimus vobis nos satisfacere? Filii vestri sumus, qui vos rogamus; neptis, per quam rogamus. Parcite, indulgete illi. Eorum parentes charissimi pro se rogant, ob quorum soletis nomina etiam extraneis nil negare. Longum est de innumeris pietatis atque humanitatis exemplis dicere, et praeposterum ut de majoribus ad minora veniamus. Sed tamen id quod dicturus sum, specie quidem minus est, sed tamen re minus non est. Perorans quondam pro periculo existimationis atque incolumitatis suae in Romano foro Servius Galba, cum ob difficultatem negotii et invidiam facti sui parum non modo in causa, sed etiam in eloquentia spei poneret, arte usus est ut judicum animos, quos inflectere precum ambitione non poterat, rerum tentaret affectu. Itaque consumptis jam admodum cunctis oratoriae artis ingeniique subsidiis, cum parum se promovisse intellexisset, parvulum quem secum habebat, Galli, ut illis temporibus videbatur, clarissimi et nuper mortui viri filium, et parvas ante subsellia auditorum indoles suas in consessu judicum conspectuque produxit: quos cum laturis sententiam disceptatoribus oratione flebili commendaret, fractae affectu omnium mentes et inclinatae sunt. Quid plura? Factum est ut inflexis cunctorum sensibus, daret misericordia humanitati quidquid ambitioni veritas denegaret. O affectus humani quanti estis, quantum valetis, qui etiam in judicio jus habere potuistis! Discite, o parentes charissimi, venia vestri dictum sit, discite vel hoc saltem exemplo frangi atque molliri. Certe etiam illic misericordia valuit, ubi locum esse misericordiae non licebat. Laturi sententiam judices, qui nihil se nisi ex veritatis officio pronuntiaturos esse juraverant, excludere tamen 194 misericordiam nec post sacramenta potuerunt; in tantum humanitate moti, ut dum alieno negotio consulunt, suum pene obliviscerentur. Nihil vos durum, nihil insolens deprecamur. Vestris vos praestate pro vobis, quod praestiterunt illi extraneis contra se. Certe nec causa illic justior, nec persona charior, nec audientia humanior, nec orator gratior fuit. Illic agebatur pro crimine, hic pro affectu; illic pro extraneis, hic pro filiis; illic apud juratos judices, hic apud injuratos parentes; illic per oratorem qui circumscribere nitebantur, hic per neptem, quae quo vos ipsa infantiae suae simplicitate plus moveat, adhuc rogare non novit. Quid est quod causae desit? quod novum inquirendum est inauditumque suffragium? Num extraneorum apud vos precibus utendum est? Semper in amore cautela est. Nemo enim melius diligit quam qui maxime veretur offendere. Unde ego nunc veniam peto, non quia offendisse me noverim, sed ut locum offensae penitus non relinquam; nec conscientia culpae, sed ratione et officio charitatis; ut majorem apud te affectus gratiam obsecratio mereatur innoxii, et amori proficiat supplicatio reatu carens; habeasque plus in filii tui deprecatione quod diligas, si non habes quod remittas. Quanquam temere fortasse nobis de innocentia blandiamur, quid tu de nobis sentias nescientes. Tui enim nobis sensus magis quam nostrae opinionis ratio habenda est. Superest ergo ut si quid aliud et quidquid illud commissum a nobis est, tu qui id offensa dignum putas, venia quoque non indignum arbitreris. Pulchre tibi ipse in tuorum reatu satisfacies. Nihil de ultione perdit filio ignoscens pater: quia felicius multo est et laudabilius suis aliquem etiam immerito ignoscere, quam in suos etiam merito vindicare. Vale.
(quae mihi tanto charior es quam prius, quanto plus a suis affectus convenit diligi in quibus seipsum Christus fecerit amari) (honeste enim pro reconciliando parentum affectu cuncta tentantur) (Jon. IV, 9) (Ibid., 11)
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
5
195 EPISTOLA V. AD CATTURAM.
Catturae sorori Salvianus. Etsi docente Paulo apostolo quid conveniat nos orare nescimus ; quo fit ut interdum quid velle aut gaudere oporteat nesciamus: tamen ego pro communi humani generis affectu gaudeo quod post gravem diuturnumque morbum, spem etiam praesentis vitae indepta es, quae futurae semper habuisti. Benedictus itaque Dominus Deus noster, qui semper spiritus tui custos, nunc praecipue etiam carnis fuit; et in te manens teque custodiens, manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit; nec solum sancta sanctorum, sed etiam vestibula templi sui et circumsepta servavit; protectionemque suam latius fundens, fecit salutem animae tuae usque ad salutem corporis pervenire. Quamvis ego ne hanc quidem tibi quam pertulisti, terrestris vasculi infirmitatem obfuisse existimem, cujus fortitudo, ut scis, menti semper inimica est. Ut te jure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto imbecillior carne esse coepisti. Caro enim, inquit Apostolus, concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi adversantur: ut non quae vullis, illa faciatis . Ergo si repugnante corpore quae volumus facere non possumus, infirmandum carne est ut optata faciamus. Et verum est. Imbecillitas enim carnis mentis vigorem exacuit; et affectis artubus, vires corporum in virtutes transferuntur animorum: ut mihi genus quoddam sanitatis esse 196 videatur, hominem interdum non esse sanum. Nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla divinae indoli cum terreno hoste luctatio est. Non turpibus flammis medullae aestuant, non malesanam mentem latentia incentiva succendunt, non vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt; sed sola exsultat anima, laeta corpore affecto quasi adversario subjugato. Gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae, sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi, et detrahe, ut legis, Spiritum sanctum . Nunquam, ut puto, habitatore Deo dignior exstitisti: quanto imbecillior corpore, tanto purior sensu. Vincentibus carnem tuam morbis mente vicisti. Felix si hanc semper corporis mortem in vitam spiritus conservaris. Exstinctis in te forsitan cunctis humanarum tentationum incentivis, habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti. Ut mihi non solum magna Dei dispensatione, sed etiam magno munere, et ante aegrotasse et nunc convaluisse videaris. Aegrotasti enim hactenus ad virtutem spiritus confirmandam, secura forsitan sanitatem nunc adipiscens jam carne superata; ut post hanc redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro valere incipiat ut jam tentatio non resurgat. Vale.
(Rom. VIII, 26) (quo omnes admodum homines, pie magis quam sapienter, eos qui nobis curae sunt cupimus quam diutissime esse nobiscum) (Gal. V, 17) (Psalm. CXVIII, 131)
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
6
EPISTOLA VI. AD LIMENIUM.
Limenio Salvianus in Domino salutem. Etsi scio honestas mentes probi affectus non oblivisci, ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt; tamen quia, quantum in nobis est, augere nos 197 amorem bonorum amicorum officio nostro convenit, admonendum te charitatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimavi, ut legens epistolas meas, dum in me studium tui amoris videris, in te mei accenderes. Dabit autem, non ambigo, Deus noster ut affectum Christianorum intercipiens, Christi ipse affectus fias. Vale in Domino.
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
7
EPISTOLA VII. AD APRUM ET VERUM.
Apro et Vero Salvianus. Officii sit, an impudentiae, quod prius ad vos scripsi quam a vobis jus scribendi acciperem, malo vestri esse judicii quam assertionis meae; quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. Sed licet haec vere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si quid in veri opinione secundum intelligentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo parvis, ut ego sum, apud superiores, ut vos estis, sancta contentio est, melius eos facere si praeoccupent scripto patronos suos quam si ab iis praeoccupentur. Nam cum ipsa scribendi rescribendique assiduitas dandis vel maxime et reddendis obsequiis deferatur; multo necesse est humilius sit et obsequentius, dare quempiam operam ut officium prius deferat quam exspectare ut prius capiat: quia, juxta id quod supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare videatur. Congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad vos prius scriberem. Primum, quia turpiter ad honorem ambisse viderer inferior. Deinde, quod vos ab omni hujuscemodi 198 opinionis nota ita morum vestrorum dignitas vindicat, ut pene quidquid a vobis fit, nihil non recte factum esse credatur. Postremo, quod etiam si hoc consilio vos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et imbecillus prius deferrem officia quam sumerem; pio magis id vos consilio fecisse existimandum erat quam arroganti. Cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi potera vos amico voluisse honorem negare quam onus noluisse imponere. Quamvis enim honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et vincere; tamen quando inter tales ut nos sumus, id est, inter summos atque infimum, hujuscemodi negotium est; abundantioris charitatis rem major facit si minori cedat officio. Haec, mi domini venerabiles, juxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reverentiae vestrae scribenda ad vos putavi. Si aliud vos sentire ostenderitis, ego manum ad os meum ponam; et juxta exemplum sancti Job, qui post divinam vocem in comparationem loquentis Dei parvum se et imbecillum esse cognovit, terram me, ut sum, squalidam, et insincerum cicerem judicabo, dicamque illud: Semel locutus sum: non adjiciam: Nec immerito: incidere enim in falsae opinionis errorem priusquam vera cognoscas, imperiti animi est et simplicis; perseverare vero in eo, postquam agnoveris, contumaciae. Valete.
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
8
EPISTOLA VIII. AD EUCHERIUM.
Domino et dulcissimo Eucherio episcopo, Salvianus presbyter. Legi libros quos transmisisti, stylo 199 breves, doctrina uberes, lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuae ac pietati pares. Nec miror quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac beatorum pignorum condidisti. Cum enim eximium in eis templum Deo aedificaveris, doctrina novae eruditionis quasi summum aedificii tui culmen ornasti; et ut indoles sanctae aeque doctrina ac vita inlustrarentur, quos morali institutione formaveras, spiritali instructione decorasti. Superest ut Dominus Deus noster cujus dono admirandissimi juvenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quidquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu. Et quia jam dispensatione divina atque judicio etiam magistri Ecclesiarum esse coeperunt; donec hoc benignissimi Dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit Ecclesiarum et tuus, profectuque excellentissimo tam illum ornent a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi sua institutione generaverint. Mihique hoc, etsi non inter omnia, certe vel post omnia misericors Deus tribuat, ut qui fuerunt discipuli quondam mei, sint nunc quotidie oratores mei. Vale, mi dominus et dulcis meus.
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Salvianus Massiliensis
9
EPISTOLA IX. AD SALONIUM.
Domino ac beatissimo discipulo, filio et patri, per institutionem discipulo, per amorem filio,per honorem patri,Salonio episcopo, Salvianus. Quaeris a me, o mi Saloni, charitas mea, cur libellis nuper a quodam hujus temporis homine ad Ecclesiam factis Timothei nomen inscriptum sit. Addis praeterea quod nisi rationem vocabuli evidenter expressero, dum nominantur 200 Timothei, inter apocrypha sint fortasse reputandi. Ago gratias atque habeo quod de me ita judicas, ut pertinere hoc aestimes ad fidei meae curam ne quid ecclesiastici operis vacillare permittam; scilicet ut res summae salubritatis non sit minoris pretii per opinionis incertum. Sufficere itaque ad excludendam penitus apocryphi styli suspicionem etiam hoc solum poterat, quod superius indicavi libros neotericae disputationis esse, et a praesentis temporis homine divinarum rerum studio atque amore conscriptos. Carent enim apocryphi suspicione, qui agnoscuntur Timothei apostoli non fuisse. Sed requirit forsitan aliquis, quis ille auctor sit, si apostolus non est, et utrum suum libellis ipsis an alienum nomen inscripserit. Verum est. Potest hoc quidem quaeri. Et recte quaeritur, si inquisitio valet ad fructum aliquem pervenire. Caeterum si infructuosa est, quid necesse est ut laboret curiositas, cum profectum curiositatis non sit habitura cognitio? In omni enim volumine profectus magis quaeritur lectionis quam nomen auctoris. Et ideo si profectus est in lectione, et habet quisquis ille est quod potest instruere lecturos, quid ei cum vocabulo quod juvare non potest curiosos? Ita ut dignissime huic inquisitori angelicum illud respondeatur: Patriam quaeris, an mercenarium ? Cum enim nullus profectus sit in nomine; qui profectum in scriptis invenit, superflue nomen scriptoris inquirit. Causae ergo, ut dixi, ista sufficiunt. Sed quia tibi, o mi Saloni, decus nostrum atque subsidium, negare nihil possumus, evidentia dicemus. Tria sunt quae in libellis istis de quibus loquimur, quaeri possunt. Cur is qui scripsit, ad Ecclesiam scripserit, et utrum alieno nomine, et an suo: si non suo, cur alieno: et si alieno, cur Timothei 201 potissimum nomen quod scriberetur elegerit. Igitur ut libelli ad Ecclesiam scriberentur, haec causa est. Scriptor ille, ut etiam scripta ipsa testantur, habet hunc in se cultum atque affectum Dei, ut Deo nihil praeponendum putat, secundum illud scilicet Domini nostri dictum, quo ait: Qui amat filium aut filiam plus quam me, non est me dignus . Quamvis dictum hoc tepidissimi ac negligentissimi quique homines solo tantum persecutionis tempore putent esse servandum. Quasi vero ullum omnino tempus sit quo praeferri aliquid Deo debeat; aut qui persecutionis tempore pretiosiorem omnibus rebus Christum habere debet, reliquo omni tempore habere debeat viliorem. Quod si ita est, amorem Dei persecutioni debebimus, non fidei; et tunc tantum poterimus quando nos impii persequentur: cum utique aut majorem aut certe non minorem tranquillis quam asperis rebus affectum Domino debeamus. Quia et hoc ipso a nobis plus debet diligi, quia nos a malis non patitur affligi; indulgentia scilicet piissimi et mollissimi patris nobiscum agens, qui magis vult nos in pace et quiete fidem nostram religiosis operibus ostendere, quam in persecutione poenis nostrorum corporum comprobare. Et ideo si tunc ei nil praeferendum est quando nobiscum aspere agitur, ne tunc quidem praeferri debet quando per indulgentiam plus meretur. Sed haec alii tempori magis congruunt. Nunc quod coepimus exsequamur. Videns igitur scriptor ille quem diximus graves atque multiplices Christianorum pene omnium morbos, atque a cunctis in Ecclesia positis non solum non postponi omnia Deo, sed prope cuncta praeponi. Et ideo videns ille qui scripsit, commune esse hoc malum prope universorum, labemque hanc non ad mundiales tantum homines, sed etiam ad poenitentes atque conversos, ad viduas quoque jam continentiam professas atque ad puellas in sacris altaribus consecratas; quodque, ut ita dixerim, prope inter monstra reputandum est, ad levitas etiam atque presbyteros; et quod his feralius multo est, etiam ad episcopos pervenisse, ex quibus multi quos supra dixi, sine affectibus, sine pignore, non familias, 203 non filios habentes, opes et substantias suas non pauperibus, non ecclesiis, non sibi ipsis, non denique, quod his omnibus majus est ac praestantius, Deo, sed saecularibus vel maxime et divitibus et extraneis deputarent; factus est in corde ipsius, sicut scriptum est, zelus Domini quasi ignis ardens . Et quia, aestuantibus sacro affectu medullis suis, aliud in tali aestu facere non potuit, in vocem doloris erupit. Vox autem ipsa cui impenderetur, nullus magis idoneus visus est quam Ecclesia, cujus utique pars ipsi erant qui ista faciebant. Superflue enim uni aut paucis scribitur, ubi est causa cunctorum. Haec ergo ratio et persuasit et compulit, ut libelli de quibus loquimur ad Ecclesiam mitterentur. Nunc illud dicimus quod secundum est, scilicet, cur in titulo libellorum non sit nomen auctoris. Cujus rei licet una sit causa maxima; multae tamen, ut reor, esse potuerunt. Ac prima illa veniens a mandato Dei, quo praecipimur vitare omnibus modis terrestris gloriae vanitatem; ne dum humanae laudis inanem aurulam quaerimus, praemium coeleste perdamus. Ex quo etiam illud est quod et orari Deus et donari oculte jubens, vult nos fructum boni operis commendare secreto; quia nulla sit major fidei devotio quam quae conscientiam vitat hominum, Deo teste contenta. Nesciat enim, inquit Salvator, manus tua sinistra quid faciat dextera tua: et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi . Et ideo scriptori illi ad subtrahendum e titulo nomen suum atque celandum sufficere haec tantummodo causa potuit; ut quod in honorem Domini sui fecerat, divinae tantum conscientiae reservaret, et res commendabilior Deo fieret quae famam publicam devitasset. Sed tamen, quod confitendum est, praecipuum illud fuit, quia scriptor ille, ut legimus, humilis est 204 in oculis suis ac vilis sibi, exiguum se penitus atque ultimum putans, et hoc, quod majus est, mira fide: non officio humilitatis assumptae, sed judicii simplicis veritate. Unde est quod jure se etiam ab aliis talem habendum putans qualis a semetipso haberetur, recte libellis suis alienum nomen inseruit; scilicet ne auctoritatem salubribus scriptis personae suae parvitas derogaret: omnia enim amodo dicta tanti existimantur, quantus est ipse qui dixit. Si quidem tam imbecilla sunt judicia hujus temporis ac pene tam nulla, ut qui legunt non tam considerent quid legant quam cujus legant, nec tam dictionis vim atque virtutem quam dictatoris cogitent dignitatem. Idcirco igitur scriptor ille abscondi et latitare omnibus modis voluit, ne scripta quae in se habent plurimum salubritatis, minora forsitan fierent per nomen auctoris. Habet itaque quisquis ille est qui requirit, cur alienum nomen assumptum sit. Restat dicere cur Timothei. Quod ut dicamus, ad auctorem denuo reversuri sumus. Is enim causarum omnium causa est: qui sicut humilitati praestitit ut alienum, sic timori atque cautelae ut Timothei nomen scriberet. Pavidus quippe est et formidolosus, ac nonnunquam etiam levium mendaciorum fugax, atque in tantum peccare metuens ut interdum et non timenda formidet. Cum ergo subtrahere e titulo nomen suum et inserere vellet alienum, timuit in hac nominum commutatione mendacium, nequaquam scilicet admittendam putans etiam in officio sancti operis maculam falsitatis. Positus itaque in hoc ambiguae opinionis incerto, optimum fore credidit ut beati Evangelistae sacratissimum sequeretur exemplum; qui in utroque divini operis exordio Theophili nomen inscribens, cum ad hominem scripsisse videatur, 205 ad amorem Dei scripsit; hoc scilicet dignissimum esse judicans, ut ad ipsum affectum Dei scripta dirigeret, a quo ad scribendum impulsus esset. Hoc ergo etiam scriptor hic de quo loquimur, usus est argumento atque consilio. Conscius enim sibi sic se omnia in scriptis suis pro Dei honore, sicut illum pro Dei amore, fecisse, qua ratione ille Theophili, hac etiam hic Timothei nomine scripsit. Nam sicut Theophili vocabulo amor, sic Timothei honor Divinitatis exprimitur. Itaque cum legis Timotheum ad Ecclesiam scripsisse, hoc intelligere debes, pro honore Dei ad Ecclesiam scriptum esse, immo potius ipsum honorem Dei scripta misisse; quia recte ipse scripsisse dicitur per quem factum est ut scriberetur. Hac causa igitur in titulo libellorum Timothei nomen inscriptum est. Congruum siquidem scriptor ille existimavit ut cum in honorem Dei libellos scriberet, ipsi Divinitatis honori titulum consecraret. Habes, o mi Saloni, charitas mea, habes quod exegisti: implevi opus muneris imperati. Superest ut quia ego functus sum partibus meis, et tu fungaris tuis; id est, ores Dominum Deum nostrum, et orando impetres ut libelli ad Ecclesiam Christi honore conscripti tantum apud Deum scriptori suo prosint, quantum eos prodesse ipse omnibus cupit. Nec injustum, puto, est desiderium quo tantum sibi aliquis praestari postulat pro salute, quantum ipse optat cunctis pro charitate. Vale, mi Saloni, decus nostrum atque subsidium.
(Tob. V, 17) (Matth. X, 37) (Nam et ebriosi in ebrietatibus Deum spernere videntur, et cupidi in cupiditate, et impudici in libidine, 202 et cruenti in crudelitate, et in his omnibus pene omnes: atque hoc eo gravius, quod non solum haec per scelus atrocissimum diu admittuntur, sed ne postea quidem per poenitentiam corriguntur; maxime cum etiam in his qui poenitentes esse dicuntur, nomen sit magis poenitentia ipsa quam fructus: quia parum sunt rerum vocabula ipsas res non habentia, et nihil virtutum verba sine viribus. Plurimi namque ac pene cuncti, et rerum abundantes, et conscii criminum ac flagitiorum suorum, non modo ea quae admiserunt, exomologesi ac satisfactione, sed ne hoc quidem quod facillimum est, donis saltem ac misericordiis redimere dignantur: atque non solum id in prosperis negligunt, sed quod multum irreligiosius, in adversis; non solum incolumes, sed etiam deficientes. Tanta incredulitas est hominum et tam gravis infidelium languor animarum, ut cum multi maximas opes haeredibus, interdum etiam extraneis derelinquant; hoc solum se putant perdere quod pro spe sua dederint ac salute. Et quidem istud licet in omnibus fere grave sit, praecipue in his tamen quos in consimili crimine infidelitatis etiam professio sanctitatis accusat. Sed idem morbus hic non saecularium tantum est, sed eorum etiam qui sibi nomen religionis usurpant.) (Jer. XX, 9) (Matth. VI, 3, 4)
http://viaf.org/viaf/110999820
[]
Fridericus Coloniensis
1
I. Epistola Friderici archiepiscopi Coloniensis ad clerum Leodiensem.--Increpat eos, quod praecipiti electione, admissis etiam in suo conventu excommunicatis, in Alexandrum vota sua contulerint, eosque ad suum citat tribunal ad Indam monasterium. (Anno 1121.) [ Ex ms. S. Laurentii Leodiensis. ]
F., gratia Dei sanctae Coloniensis Ecclesiae humilis minister, toti clero qui Leodii est, scrutari testimonia Domini ut in toto corde exquirant eum.
Litteras vestras, ad nos per fratrem Nicolaum directas, paterno affectu recepimus, qui in his et nostram desiderare videmini praesentiam, et tanquam filii obedientiae nostro corrigendum obtulistis consilio, si quid vestro excessistis arbitrio. Unum vobis notum fieri volumus, quia ad vos descendere et debita pietate vobis consulere parati fuissemus, si excessus vestros tam manifestos, tam contrarios decretis sanctorum canonum nostraeque auctoritati et vestrae saluti non perspexissemus. Defuncto enim beatae memoriae domno Frederico episcopo vestro, litteras consolatorias vobis direximus, desolationem vestram paternis lacrymis deplorantes, et ut in Domini consolatione spem vestram defigeretis affectuose vos exhortantes. Sed, quia tunc temporis occupati tenebamur magnis Ecclesiae et imperii negotiis, ut vestram ad nostrum consilium et reditum differretis electionem debita auctoritate monuimus, quia vestrae pusillanimitati et temporali pace et nihilominus canonica electione consultum esse voluimus. Vos autem interim divinae institutioni, et nostrae admonitioni non acquiescentes, in conventum vestrum multitudinem eorum qui vestra petitione a domno papa, a nobis, a vestro etiam episcopo excommunicati habebantur, admisistis, ibique nostrae auctoritati praejudicantes, communicato cum excommunicatis consilio, ea quae destruxeratis reaedificando, quod sine gravi dolore loqui non possumus, vos ipsos praevaricatores, excommunicatorum consortio contaminatos constituistis. Habemus quidem hujus miserabilis culpae evidens argumentum, litteras vestras tam Coloniensi Ecclesiae quam venera . . . filio vestro Andreae missas, in quibus Alexandrum dominum et episcopum vestrum vos recepisse satis inconsiderate significastis, et ad cumulum inexcusabilitatis vestrae conspirativa confoederatione subjungendo affirmastis, nullum vos velle vel posse contra eum recipere consilium. Quod si in hoc conspirastis, utquid quaeritur descensionis ad vos vel consilii nostri praesentia? Utquid ore et scriptis vestris frequens et assidua nobis demandatur obedientia, quam destruit conspirationis hujus, ut asseritis, fixa cordibus vestris insolentia? Miramur et non parum miramur quomodo vos scribendo appellatis totam Leodiensem Ecclesiam. Nam, ut taceamus de archiepiscopi dignitate, qua membrum excellentius debemus esse Leodiensis Ecclesiae, fraternitatis nostrae dilectio, quae hactenus particeps et socia fuit tribulationum vestrarum, contemptuose videtur repudiata. Si iterum Ecclesia, quorsum excluditis eam quam tantum cognoscimus et fatemur Leodiensem Ecclesiam? Praepositum Andream, et archidiaconos Henricum et Stepponem, magistrum Stephanum et religiosos abbates, aliosque qui, licet locorum diversitatibus disjuncti, tamen in unitate spiritus vobiscum sunt fratres. Hos procul dubio Leodiensem Ecclesiam testatur bonae simplicitatis obedientia, et persecutio quam passi sunt, et quotidie patiuntur pro justitia. Sed et hoc reticere non possumus, quod contra sanctorum canonum statuta, neglecto, imo contempto chrismate anni praesentis et oleo, de veteri plures annos reservato, per quorumdam vestrum archidiaconatus adhuc fiunt unctiones a sacerdotibus, contra canones et nostram auctoritatem, per inobedientiam cum excommunicatis divina celebrare praesumentibus. Longum est enumerare quot et quantis excessibus Domini provocastis longanimitatem, et in nostram praesumptuose egistis auctoritatem; quia non solum ab Ecclesia Dei vos alienastis, sed et eos qui sincere nobiscum usque nunc permanserant, in praevaricationis vestrae consortium pertraxistis. Quia ergo his excessibus tam manifestis et Deo odibilibus non debetur paternae consolationis visitatio, sed magis infigenda est condignae severitatis increpatio; ad sedem Coloniensem, cui tam grave intulistis praejudicium, vos invitamus, ut si excessus vestros sicut scripsistis, nostro corrigere volueritis consilio, exemplo Patris evangelici, prolem quae perierat gratanter recipiamus, sub utriusque, Coloniensis videlicet et Leodiensis Ecclesiae quae nobiscum est, testimonio. Verumtamen ex superabundanti, si vestra haec efflagitat humilitas, apud Sanctum Cornelium Indae cum filiis praedictarum Ecclesiarum vobis occurremus IV Nonas Septembris, parati misericorditer recipere in spiritu lenitatis et correctos instruere. Et, quoniam Alexander per Godescalcum Trajectensem clericum obedientiam et subjectionem nobis praesente Ecclesia demandavit, et se velle de omnibus suis excessibus nostro acquiescere consilio per eumdem nobis insinuavit, III Nonas Septembris nos in praedicto commoraturos coenobio eidem remandavimus, ut si forte velit aliquid rationabiliter deferre, ad aures Ecclesiae, audiatur. Si quis autem inter vos habet zelum Domini, eumdem admonere, arguere, increpare, obsecrare, orare non dissimulet, ut sibi ipsi propitius parcat Christi Ecclesiae, ne incipiat infamis haberi, toties per domnum apostolicum, per nos, per suum episcopum ejectus a sanctae matris Ecclesiae liminibus. Plures enim repulsae personam ejus infamem sicque reddunt Ecclesiae nota bilem, ut non solum id quod male nititur non apprehendat, sed et honoris et ordinis periculum subeat, quod adhuc retinere ex affectu maternae pietatis Ecclesiae mansuetudo tolerat. Haec vobis, fratres charissimi, scribimus in spiritu charitatis, non ut vos confundamus, sed, sicut per priores litteras praemisimus, ut tam spirituali quam temporali pace consolandos ad sinum unitatis Ecclesiae reducamus.
http://viaf.org/viaf/56603814
[]
Fridericus Coloniensis
2
II. Diploma Friderici Coloniensis archiepiscopi pro Corbeia Nova.--Confirmat ei decimas de mansis dominicatis in suo episcopatu, olim in solemni concilio tempore Arnolfi imperatoris concessas. (Anno 1120.) [ Ex ms. Corbeiae novae. ]
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum fieri volumus tam praesentis quam futuri aevi fidelibus, quod venerabilis abbas Corbeiensis Erckenbertus pro infestatione quorumdam contra se et monasterium suum noviter exorta, patrocinium nostrum adiit, orans ut privilegium ei pro confirmandis decimis quae monasterio ipsius de dominicatis mansis in episcopatu nostro ab antiquis temporibus solvuntur, concederemus juxta consensum et subscriptionem Williberti archiepiscopi Coloniensis ad decem et novem episcoporum, qui in synodo tempore Arnolphi imperatoris convenerant et juxta concessionem omnium successorum ejus, cujus rationabili petitioni ego Fridericus Dei gratia Coloniensis archiepiscopus, tam pium quam justum consensum exhibens, hoc ei auctoritatis nostrae chyrographum, tam ad innovanda quam roboranda priorum auctoritatum instituta fieri praecepi; in quo non solum subscriptionem praenominati archiepiscopi caeterorumque archiepiscoporum in synodo praedicta congregatorum, sed etiam omnium antecessorum meorum concessionem ratam esse decrevi, recognoscendo et permittendo Ecclesiae ipsius decimas quas in episcopatu Coloniensi ante tempora possedit, praecipue quas Lachem dominicali suo vel in Rheno vel in aliis dominicatis mansis tenuisse dignoscitur, de quibus injustam et insolitam contradictionem adversum se moveri querebatur. Cui auctoritatis nostrae decreto ut amplior fides et reverentia exhibeatur, et ipsorum quibus traditur defensioni magis astipuletur, tam sigilli nostri impressione, quam banni nostri tremenda animadversione, irrefragabilo robur addidimus. Sancimus etiam et decernimus in virtute et in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut ex auctoritate beatissimi Petri apostolorum principis, ut praesens testamentum omnibus saeculis immutabile et inconvulsum permaneat, violatores ejus anathematis et aeternae maledictionis districtione, nisi resipuerint, ferientes, conservatoribus vero et defensoribus ejus perpetuae remunerationis spem certam promittentes. Actum est hoc et in celebri curia et conventu Goflariae confirmatum, anno singularis nativitatis millesimo centesimo vigesimo, indictione septima, imperante Heinrico quinto Romanorum imperatore Augusto, praesidente sedi apostolicae domino Calisto, anno nostri episcopatusnono decimo, Corbeiensis Ecclesiae currum aurigante Erckenberto reverendissimo abbate feliciter.
[ f. ac]
http://viaf.org/viaf/56603814
[]
Fridericus Coloniensis
3
III. Diploma Friderici Coloniensis archiepiscopi pro monasterio Groffschatensi. ( Ex autographo
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. FRIDERICUS, divina favente clementia sanctae Coloniensis Ecclesiae archiepiscopus.
Sacrarum Scripturarum commonemur auctoritate, et praedecessorum nostrorum hujus sanctae sedis Coloniensis archiepiscoporum erudimur exemplis, loca sanctorum et coenobia fratrum manu charitatis visitare, ut pio praedecessorum nostrorum fundamento aliquid superaedificantes, apud summum pastorem praemii ipsorum inveniamur consortes. Hoc studio coenobium Graffcaph a domno Annone felicis memoriae archiepiscopo fundatum visitantes, quaedam de nostris possessionibus ad usus fratrum praedictae ecclesiae contulimus, sperantes cum ipso ejusdem loci fundatore portionem in terra viventium obtinere. Unde cum infra terminum curiae nostrae Badelich quidam Jalen nomine, allodium suum abbati Wichberto praedicti coenobii vendidisset, nos idem allodium S. Alexandro confirmavimus, adjicientes ecclesiae quidquid ex jure nostro praedictus Jelen habuit in communione omnium utamini, quibus sub nostra potestate degentes habent perfrui. Praeterea cum tres libras et dimidium decimationis Sosatii obtineret ex dono venerabilis nostri praedecessoris domni Annonis saepedicta ecclesia, et locationem ejusdem decimationis usurpasset sibi villicorum injusta violentia, locationem ei resignavimus, et ne amplius ea privetur, debita auctoritate confirmavimus. Sed et decimam de vinea Thielbach, quam praedecessor noster domnus Sigewimus in dotem ecclesiae Grafchapsensi in die consecrationis ejus contulerat, ab ipsa ecclesia per villicos de Bacharach alienatum restituimus, et ut vinea seu decimatio perpetua libertate fratribus conservetur, pari auctoritate stabilivimus. Et ut haec praescripta sine omni inquietudine possideat praescripta Grafchaphensis ecclesia, seu et illa quae contulit eidem saepius recolendae memoriae domni Annonis munificentia, B. Petro collata potestate, et banni nostri confirmavimus auctoritate. Conservatoribus quae nec oculus vidit, nec auris audivit pollicentes gaudia, et injustis calumniatoribus seu invasoribus comminantes gehennae supplicia, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur. Et ut haec nostrae traditionis confirmatio ad posterorum transeat inconvulsa notitiam, praesentis privilegii astipulatione et sigilli nostri impressione corroboramus, subscribentes etiam jura et possessiones quas piae memoriae domnus Anno contulit eidem ecclesiae, quas itidem confirmamus eadem quam praefati sumus auctoritate. Haec autem nostra confirmatio Coloniae est acta praesentibus et assensum praebentibus multis B. Petri fidelibus et honestis personis, quorum nomina in hujus confirmationis testimonium adnotari dignum duximus. Praepositi Henricus de Domo S. Petri, Ekkebertus decanus ejusdem loci, Godefridus de S. Severino, Henricus de SS. Apostolis, Theodericus de S. Maria in Gradibus. Abbates Gerhardus de S. Pantaleone, Albanus de S. Martino, Rupertus Tuitiensis et Cuno Sigebergensis. Liberi Hermannus ejusdem ecclesiae advocatus, et filius ejus Gerhardus, et Thietmarus, Gerhardus comes Juliacensis, Engelbertus de Kent. Ministeriales sancti Petri Herimannus Sancti Petri advocatus, Almarus, Henricus de Aldentorph et multi alii. Haec autem sunt possessiones Grafchafensi coenobio collatae a munifico fundatore suo domno Annone, ecclesiae Worumbach, etc.
http://viaf.org/viaf/56603814
[]