|
{"text":"In nomine Domini , amen . Ego Mauricius , Dei gracia Parisiensis episcopus , universitati presencium ac futurorum hujus pagine attestatione notificare curamus quod dominus Guido de Levies , pia et honesta consideratione ductus , ad edificandam quandam novellam plantationem , amore Dei et remedio anime sue et animarum parentum predecessorum suorum , fratribus ibi Deo servituris in perpetuam elemosinam donavit unam carrucam de terra quam emit des Fers Dasnois , et de decima duas partes quas ab hiisdem emit , et unam partem nemoris quantum semita dividit versus terram datam ; hanc elemosinam in manu nostra resignatam benigne tribuit . Sciendum autem quod de hac elemosina investivimus Guidonem , quondam presbiterum de Meencort , pro se et pro aliis ibi Deo se reddituris . Actum apud Sanctum Victorem , astantibus Petro , precentore Parisiensi ; Nicholao , presbitero ; Philippo , canonico ; Haimerico , capellano nostro ; Enardo , presbitero de Balneolis ; fratre Stephano de Monte-Fermeolo ; incarnationis dominice anno millesimo centesimo XC\u00ba , episcopatus nostri tricesimo sexto .","spans":[{"text":"Mauricius","label":"PER","start":7,"end":8},{"text":"Parisiensis","label":"LOC","start":11,"end":12},{"text":"Guido","label":"PER","start":25,"end":26},{"text":"de","label":"PER","start":26,"end":27},{"text":"Levies","label":"LOC","start":27,"end":28},{"text":"Levies","label":"PER","start":27,"end":28},{"text":"Fers","label":"LOC","start":68,"end":69},{"text":"Dasnois","label":"LOC","start":69,"end":70},{"text":"Guidonem","label":"PER","start":108,"end":109},{"text":"Meencort","label":"LOC","start":113,"end":114},{"text":"Sanctum","label":"LOC","start":127,"end":128},{"text":"Victorem","label":"LOC","start":128,"end":129},{"text":"Petro","label":"PER","start":131,"end":132},{"text":"Parisiensi","label":"LOC","start":134,"end":135},{"text":"Nicholao","label":"PER","start":136,"end":137},{"text":"Philippo","label":"PER","start":140,"end":141},{"text":"Haimerico","label":"PER","start":144,"end":145},{"text":"Enardo","label":"PER","start":149,"end":150},{"text":"Balneolis","label":"LOC","start":153,"end":154},{"text":"Stephano","label":"PER","start":156,"end":157},{"text":"de","label":"PER","start":157,"end":158},{"text":"Monte-Fermeolo","label":"LOC","start":158,"end":161},{"text":"Monte-Fermeolo","label":"PER","start":158,"end":161}],"ms":"Notre_Dame_Roche_Paris_BnF_10996"} |